Series II Band 4 · No. 176.

MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ

Leipzig, 12. Februar 1707. [174.178.]

Latin

Vir Illustris atque Excellentissime, Patrone gratiosissime!

Etsi Am Kopf des Briefes von Leibniz Hand: resp nihil jam memoratu dignum occurrat, cujus Excellentiam Tuam facere possim certiorem, ut tamen voluntati Tuae silentio meo ne desim, tribus saltem verbis significo Dominum Generalem de Schulenburg hic apud Serenissimum Regem nostrum esse, nec, prout ex Secretario percepi, ante Paschatae festum here esse discessurum. Nuper autem Regem Torgam euntem venandi gratia secutus est. Ut primum redierit Dominus Generalis statim Excellentiae Tuae voluntatem apud Ipsum exequar.

Actorum continuandorum curam B. Menckenius lethaliter decumbens filio doctissimo injunxit, voluitque suo nomine gratias agi amicis, qui sibi adjunctores hactenus extiterunt strenui, et eosdem simul decenter invitari ut in componendis actis eadem sedulitate pergant. Faciet hoc etiam filius sine dubio, et quae promisit Parenti magna sua cum laude praestabit. Is Excellentiam Tuam praevia salute observantissima de obsequiis suis, me interprete, vult esse securam, et data occasione commoda Programma et Carmina in honorem Parentis conscripta Excell. Tuae mittet. Illustris Dominus de Tschirnhausen Dresdae hoc tempore agit. Dn. D. Cyprianus et Dnus D. Rechenberg Excellentiam Tuam salutant, quantum officiosissime possunt. Quod superest vale, Vir Excellentissime, neque, ut coepisti, patrocinio Tuo porro dignare, qui sum maneoque

Excellentiae Tuae Cliens observantissimus

M. G. Hansch A. M.

Dabam desubito Lipsiae MDCCVII. Prid. Iduum Febr.

A Son Excellence Monseigneur de Leibnitz, Conseiller de Sa Majesté le Roy de Prusse etc. tres humble à Berlin