Series II Band 4 · No. 175.
LEIBNIZ AN ANDREAS WOLGANG AMANDERNENDE VON RUNCKEL
Berlin, 11. Februar 1707. [170.177.]
Vir Amplissime et Celeberrime Fautor Honoratissime
Gratissimas a Te literas cum fasciculo, ornatissimus juvenis filius Tuus attulit, cujus quo minus colloquio fruerer ex sententia, et Tua legerem qua par est cura, gaudium ingens quod Hanovera nobis misit, in causa fuit. Natus enim principi Electorali princeps occupavit animum, multaque officia obire possit, verbis literisque quibus fugacissimum tempus facile transmittitur. Non ideo tamen operis Tui lectionem intermisi, argumenti magnitudine, et doctrina tractantis invitatus scopus Tuus est, ni fallor, consulere pietati et impugnare invalescentem Saducaeismum spiritualibus substantiis vel certe homine superioribus per experimenta firmatis. Triginta anni sunt et amplius, quod eadem magna cura in Anglia agebant Mericus Casaubonus, Josephus Glanvillus aliique viri docti et pii, quorum opera extant. Sed quam certum est evenire quae interioris naturae leges supergrediuntur, tam difficile est hactenus haec explicare phaenomena et vera fictis discriminare. Utinam, quae feruntur Historiae tam bene, et tam probe narratae haberentur, quam tuum Trebbinense spectaculum. Interim deo gratias agendas censeo, quod haec parcissime contingere patitur: alioqui enim turbarentur omnes res humanae superiorum potentiarum interventu, neque aliquid deliberari a nobis aut constitui rite posset, utique facile disjiciendum ab ignota quadam causa. Hactenus (si rarissimos casus excipias) jure utimur primarii in nostro hoc globo animalis: id intercideret, si vel Elementares illi incolae, vel spiritus alii quicunque boni malive nobis nullo negotio imminerent. Itaque haec ipsa incertitudo harum rerum divinum beneficium est, suadendumque mortalibus ut virtute ac scientia humana opeque divina contenti substantiarum alienigenarum vana vel periculosa commercia ne affectent, cum facile ut apud Jobum, Satanas se immisceat illis, quos interpretaris, filiis Dei, et sceleratorum hominum fraudibus non raro bonis illudatur, unde pavores et superstitiones, et certa mala pro bonis incertis et vix optandis; quo ego in numero auri conficiendi rationem colloco damnosam mortalibus si quando prodiret, ita enim aurum et argentum subito utilissimum commerciis humanis pretium amitterent. Mallem doceri, quae morbos sublevent: sed remedia morborum homines a bestiis et barbaris, potius quam a spiritibus didicere. Sic nuper Peruvianus cortex et radix Ipecacuanha Americanis debentur: nam barbari homines fere ut bestiae minus rationis habent, plus instinctus, qui docere tamen potest, quae ratio dare non possit. Lysimachia tamen herba Alexandro M. in somno monstrata scribitur. Interim ut ad spiritus redeam, bene habet, quod illi non nisi raro nec nisi peculiari dei permissione in nos agere posse videntur corporaliter, nam suggestione prava saepe daemones malos impressionem facere in animos, non negem, sed hic resistere ipsis penes nos est.
Illustrissimi Kniphusii p. m. filius nuper hinc discessit legationem Hispanicam nomine Regis Prussiae obiturus apud Carolum III. Quam pater Epistolam a mortua conjuge accepisse visus est, legere olim memini, et quid de talibus dicam non habeo. Autor libri, cui titulus, Comes de Gabalis in itinere aliquo suo, subita morte extinctus fuit: inde rumor, a quadam Gnoma mysteriis revelatis indignante oppressum. Saepe difficile est loca scripturae sacrae ad salutem nostram non pertinentia explicare, itaque de paradiso, de filiis dei filias hominum ducentibus, de filiis dei coram deo apud Jobum congregatis, deque aliis id genus multis ĕpéxv. Libenter tamen haec discuti video ab eruditis, quanquam verear ut de vetustissimi orientis lingua et Historia satis apte judicemus. Quidam putant illum qui coram domino stetit contra Jobum, non hostem Dei fuisse, sed ministrum exterminatorem qualis Davidem terruit. Doctrina de praeexistentia animarum antiquissima est, et philosophis non spernenda habita. Eam Cabbalistes nuperi et in his Knorrius de Rosenroth mihi olim amicus tuebantur: tuebatur et Henricus Morus. At Franc. Mercurius Helmontius et his et mihi amicus usque ad metempsychosin procedebat, sed tamen non nisi in humana corpora humanis animabus aditum dabat, et quamlibet animam intra suam speciem coercebat. Gallus quidam alias Cartesianizans in quibusdam metaphysicis meditationibus etiam ad metempsychosin processit simili intellectu. Ego non dubito, uti omnibus naturae partibus pro cujusque conditione, ita inprimis Mentibus et ratione praeditis optime esse consultum; et sapientiam universi Rectricem, bonitatis et justitiae plenissimam esse, unde consequitur praemia poenasque esse post hanc vitam, praeterquam quod omnes Animas esse immortales ipsa Monadum natura ostendit. Non putem unquam mentem creatam existere ab anima separatam; et animas (etsi per se incorporeas) nunquam tamen ab omni corpore esse sejunctas, multa suadent; idemque de Angelis vetus philosophia et Ecclesia judicavit. Unius Dei est omni corporis contagio carere: itaque animae nunquam omni corpore suo organico exuuntur. Quin imo dicendum judico aequaeva esse creationi semina, et in ipsis seminibus jam animas, imo ipsa animalia seu insensibilia organa, multi jam insignes viri agnoscunt, et Leewenhookius in seminibus animalium incredibilem numerum vivorum animalium primus deprehendit; quae credibile est ab aliis suae magnitudinis iterum fuisse propagata ex seminibus per minora adhuc animalcula foecundis: Et adeo per eam quam nos vocamus generationem animalis tantummodo minus animal jam absolutum in suo genere, in uterum transplantari ut augeri transformarique possit. Itaque revera nunquam Sapientum oculis plane de novo nascitur animal: ex quo pari jure oppositorum colligas, nunquam nisi plebejis oculis prorsus interire; sed involvi tantum et ad insignem parvitatem redire in quam ne igni quidem et penetrantissimis aliis nostris agentibus jussit. Atque haec omnibus animalibus, imo et plantis quodammodo Communior arbitror: sed in Animalibus ratione praeditis peculiarem quandam esse divinae providentiae oeconomiam, nec leges tantum naturae sed et gratiae valere, etsi ita constituta sit ipsa natura omnis ut gratiae regno inserviat, cum in illo (naturae) regno Deus ut autor; in hoc (gratiae) ut rex spectetur; unde sequitur non tantum quod necesse est nempe perpetuas esse animas, sed etiam quod convenit nempe persistere personas; id est sensum sui vel conscientiam habentes animas et retenturas ex quo eam semel sunt nactae. Nam Animae humanae peculiari dei munere, ubi corpus humanum accipiunt in mentes transcreantur; accipiuntque conscientiam quod schola reflexionem in seipsum non inepte vocat; ea vis semel data nunquam perit homini, ne morte quidem, etsi subinde exercitium ejus ut in lipothymia et in profundo somno, somnii experte, suspendatur, dum scilicet objectorum coorientium aut se subducentium multitudo et parvitas non secus relinquit menti quod distinguat, unde stupor qui tamen non ipsam afficit mentis potestatem, non magis quam tenebrae oculi naturam: suo enim tempore, evoluta confusione, menti animadversio in se resque redit, ut tenebris lux succedit sublato impedimento. Sed quaenam sit divinae in gubernandis etiam ultra hanc vitam mentibus oeconomiae ratio partim ad revelationem pertinet, partim ad coelestem scholam. Rationi sufficit persuasos nos esse debere indubitatis argumentis, tam juste simulque tam benefice omnia a Deo constituta esse, ut melius aliquid optari non possit ipsiusque spei fideique in deum laus est haec credere ante experimentum. Itaque ipsa jam Theologia naturalis pietatem et virtutem docet, sed in ea hominum corruptione vix persuaderet, nisi accederet revelationis autoritas.
Caeterum ut ad Te vir Nobilissime, Tuaque revertar, gratias ago quod communicasti mecum opus doctrinae plenissimum, et quae alia moliare scire me voluisti. Ea ut praelo quam primum per partes committas, magnopere suadeo. Inprimis Logicam ab erroribus vulgi vindicatam (in quo genere quam multa praestari possint plus semel a me notatum est), tum annotationes in Rituale opus Judaeorum, Lexiconque Hebraico Chaldaicum et Hugonis Grotii vitam. Physiognomiam et Chiromantiam opto constitui posse, sed de posteriore magis opto quam spero. Physiognomia non displicuit ex brutorum quadam similitudine ducta. Geographia multis modis laborat, vetus, media, recens; eoque utilior ejus emendatio suppletioque foret, quae ex itinerariis probatis non raro petetur. Vellem Geographus Nubiensis in Tabulas redigeretur. Andreae Mulleri utiles curas perisse dolendum est. Sed erat in eo par doctrinae morositas. Denique nihil tuorum est, in quo non aliquid expectem supra vulgi saporem. Vale ac mihi fave et reipublicae prodesse diu perge.
Dabam Berolini 11 Februarii 1707.
P. S. Domino de Seidel viro inclyto et laudatissimo officiosissimam a me salutem reddi peto. Saepe cum hic adessem quaesivi notitiam viri sed plerumque eum abfuisse indolui.