Series II Band 4 · No. 174.
LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH
Berlin, 6. Februar 1707. [172.176.]
Vir Clarissime Fautor et Amice Honoratissime
Quod quaedam a R. P. Longo quaesita doces gratias ago. Dn. D. Maierus ut video alibi quaerendus est. Recuperato Scripto Longi ex ipsius manibus tentabo frui aliorum doctissimorum virorum, sed inprimis venerandi Ittigii beneficio.
Ex definitione Rectae quod inter duo puncta sit brevissima, id ipsum quod assumis
demonstrari petitur, brevissimam hanc esse unicam. Hoc enim habito utique per se patet duas
rectas spatium non comprehendere. Porro quo magis videas demonstratione opus esse considerandum
est, aeque brevissimas plures, imo infinitas aliquando dari; veluti
In optimo et doctissimo Viro Dn. Ottone Menkenio amicum insignem perdidi ego, perdidit respublica literaria columen non vulgare. Spero tamen eximium ejus filium laudes paternas nobis ut coepit repraesentaturum. Eum rogo ut data occasione a me salutes, condolendi officium meo nomine peragas, et studia ei mea deferas. Spero Actorum laborem utilissimum ipsius opera porro processurum.
Rogo etiam ut inquiras, utrum Dn. de Schulenburg Generalis rei pedestris vestrae praefectus, (neque enim de fratre ejus Generali Majore quaero) sit Lipsiae aut in Saxonia, et si adest ex ipso (obsequiosissima salute a me nuntiata) sin abest ex Dn. Wunderling Bancario seu Trapezita quaeras, an per aliquot septimanas in Saxonia Dn. Generalis moraturus credatur et mox doce.
Vellem mereri hunc Tuum favorem aliquo officio posse. Interea vale, et me ama.
Dabam Berolini 6 Febr. 1707
deditissimus G. G. Leibnitius
P. S. Rogo etiam ut ei qua erit res literaria docere velis.