Series II Band 4 · No. 173.

LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES

Berlin, 5. Februar 1707. [166.196.]

Latin

Plurimum Reverende Pater, Fautor et Amice honoratissime

Paulo serius gratissimae Tuae ad me sunt perlatae. Discussio Historiae de auxiliis non spernenda erit, modo abstineatur utrinque odiosis, quae non aedificant sed destruunt.

De Infallibilitate Ecclesiae in rebus facti, doce me quaeso aliquando. Ego enim fateor me semper Bellarmini et aliorum sententiam magis probasse, qui ipsa Generalia Concilia in eo genere labi posse putant. Et nollem commodis praesentibus affectibusque doctrinas imposterum poenitendas dari. Imponere omnibus, ut in rebus hujusmodi de interiore assensu jurare debeant, iniquum arbitror, cum ille hic non sit in potestate, nec adsint quae sufficiant ad persuadendum. Ecclesiae autoritas (quam ego si justis limitibus contineatur, venerandam arbitror), perinde ac principum, non augetur abusu et prolatationibus nimiis, sed tandem etiam intra aequum periclitatur, quod experientia plus semel docuit. Utinam praeclari homines et in vestro ordine, et alibi passim, vel ponerent vel coërcerent hos affectus, quibus non raro boni viri gravantur. Ego nec Sorbonicorum in vestros acta nupera, nec vestrorum in Jansenii memoriam laudare possum; et damnatas propositiones nasi cerei similes puto, cum nemo nesciat, quam varie possibilitatis necessitatisque nomina accipiantur.

Quae inter nos acta sunt per literas de philosophicis rebus, non puto communicationi in publicum qualicunque apta esse, divulsa scilicet, nec in systema collecta, quale a Te sperabam. Tibi ea, sapienti scilicet, non quibusvis scripsi, itaque minime conveniunt Novis Trivultianis ad popularia magis destinatis. Et spero Te pro Tua erga me benevolentia, non permissurum, ut tam alieno loco prodeant.

Ipsos Trivultianos collectores, viros quidem eleganter doctos, rogandos putem, ut inter recensendum malint indicare quae eximia aut profutura extent in libris, quam quae vana aut spernenda: Humana mens in Satyram et contemtum aliorum prona est: huic lectorum vitio nolim indulgeri, praesertim a viris religiosis. Vir aliquis bonus et doctus magno studio opus elaboravit, et in bonum publicum, horas suas impendit: praemium inde nullum expectat aliud, quam laudem. Cur nos bene animato malum reddemus pro bono, et contemtu ac risu (si qua forte lapsus est) hominem ad poenitentiam laudabilis facti adigemus. Quod si quae moneri operae pretium sit, hoc velim ita fieri, ut autor sibi de nostra censura gratuletur.

Non multa in literis nova habeo: Nuper ad me relatum inscriptionem Romanam in Silesia repertam, quod opido rarum est, nam Romani nunquam in Quadis aut Lygiis aut Marcomannis sedes habuere. Potuit captivo posita esse ab amico similiter capto, uti memini Turcam Hanoverae Epitaphium Turcicum socio captivitatis erigere.

Suasi ut observationes nonnullae Berolinenses edantur, praesertim cum sint aliquae eorundem phaenomenorum, quae in observatorio Regio Parisino notata ex Commentariis Academicis anni 1704 didici.

In Anglia prodiit deperditus hactenus Apollonii Pergaei labor de sectione Rationis, in Arabico Mso a celeberrimo quondam Viro Eduardo Bernardo observatus, nunc ab alio praestantissimo Geometra Edmundo Hallejo erutus.

Cl. Hartsoekerus Batavus Conjecturas suas physicas nuper editas ad me misit, quibus novum systema tentat, vel potius ante paucos annos publicatum prosequitur. Multa habet ingeniosa, sed profundius adhuc latent interiora naturae, quam ut certas rationes effectuum compositorum in hac philosophiae infantia sperare fas sit.

Ptolemaeo gratulor quietem: si munus suscepisset, non tam ipsi quam ordini vestro gratulandum fuisset. Nunc magnum opus Bellarmini renovati et aucti ab ejus doctrina et ingenio spero. Nec dubito acerbiora Bellarminiana, bella, arma, minas, temperaturum, daturumque operam, ut veritatis et fructus potissimum rationem habuisse judicetur.

Ubi Hanoveram reversus fuero, quod mox fiet, facilius ad commercia literaria aliquid conferre potero. Interea vale et fave. Dabam Berolini 5. Feb. 1707

deditissimus G. G. Leibnitius