LatinVir Perillustris, Generose et celeberrime Fautor,
Patrone atque Musarum Stator honoratissime.
Et Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: resp. Nominis Tui fama, quae ad ultimas Terrarum Orbis oras penetravit, et, quae omnium
sermone praedicatur, inusitata Humanitas et Bonitas Tua jussit me invita verecundia mea, Lares
Penatesque Tuos invisere, et Notitiam Tuam et Amicitiam quaerere. Sive audaciam sive temeritatem,
culpam meam dixeris, Reum habebis confitentem, at qui, non aequitate causae, sed
benigno de judice tuetur. Consilium tandem cepi, Virorum optime, et nunc quoque in animo est,
gnavia quaedam Studiorum meorum ac Lucubrationum rudimenta in lucem edere, et, antequam
ex hac vita migro, Bonis omnibus probare, me hactenus, in Sterili mea Sparta et specula
aerumnosa, haudquaquam otiosum Spectatorem Scenae hujus vitae, sed Sedulum Operarium in
Vinea Domini et Conspectu magni Choragi et Magistri Dei egisse. Absolvi autem, et coelesti
Numine adjuvante, inter praelectiones publicas quotidianas, retro jam fere ordinavi, 1.) Tractatum
de Voto Jephthae, 2.) Dissertationes duas, unam pro Duellis, alteram contra Duëlla et
Ordalea. 3.) Logicam ab erroribus Vulgi vindicatam, omnium commodis inservientem. 4) Geographiam
Novam. 5) Ingens Volumen Chiromantiae et Physiognomiae. 6.) Vitam Hugonis
Grotii. 7) Collegium Epistolicum Latino Germanicum. 8) Annotationes in ^mighnmh rps Sepher
haminhagim in Librum Rituum Judaeorum (qui ante annos aliquot Ambstelodami cum figuris
aeneis impressus est.) Praeter haec opuscula qualiacunque sub Manibus nostris adhuc versatur
Lexicon Ebraeo Chaldaicum, cui conscribendo jam fere duodecim annos integros impendi,
inque eo elaborando illuc lapidem omnem permovi, ut non horrendos modo errores illos, qui
vel incuria vel veterno Interpretum in Versiones Vernaculas, Belgicam, Italicam et Gallicam,
inprimis vero in Vulgatam et nostram vernaculam irruperunt, corrigerem, sed aliam quoque ad
faciliorem Methodum ac Rationem in evolvendis rerum Nominibus ostenderem. Eo enim
dementia progressa est nonnullorum Interpretum, ut ex hominum genere ipso, beluas feras, et
ex bellicosa Gente Emeorum Mulos (Genes. 36, commate 24), ex Ciceribus, Cibo Orientalium
communi, Stercus columbinum (2. Regum Cap. 6. Com. 25) ex Leviathane vero, sive Crocodilo
terrestri, cum Origene, ipsum Diabolum, humani Generis adversarium confinxerint. Lutherus
certe, Cap. 34. Com. 15 Esaiae, ex zupq Kippos sive Acontia, Serpente jaculo oviparo,
Herinaceum produxit, et hanc versionem vernaculam Orbi erudito reliquit. Der Igel wird auch
daselbst nisten, legen, brüten und aushecken etc. Cum et illi, qui nondum aere lavantur satis
intelligant, Herinaceum animal esse Viviparum non vero oviparum. Hisce igitur et similibus
aliis erroribus Dictionario novo, novaque Exegetice mederi conatus sum, et in posterum quoque
conabor. Intervenit autem hisce meis honestis (ut spero) Conatibus Casus quidam extraordinarius
et plane inopinatus; qui me coegit, Consilium meum immutare, et reliquis meis Lucubrationibus
praesentem Tractatum hunc, de Bene haelohim, sive Filiis Dei, (quorum Genes. 6.
Com. 2 fit mentio) tanquam Prodromum aliquem praemittere. Quam rem ut planius illustri Tuae
Charitati exponam, paulo altius rationem meorum Consiliorum debeo repetere: quae talis est.
Annus jam labitur sextus et decimus, cum Vir illustrissimus et Generosissimus, Dominus Liber
Baro de Kniphausen, Status Regii, cum viveret, Consiliarius intimus, meam Tenuitatem suis
literis saepe honoraret, et de variis et arduis rebus consuleret. Novissime vero et animi mei
sensa atque sententiam super dictis Filiis Dei expoposcit, quos, uti constat, variis delusa
erroribus Schola Judaeorum, et cum illa, turba Patrum latinorum, versione Graeca deceptorum,
(quae ita habet ĭdóntew dè ȏi ^%)/Aggeloi toỹ Ueoỹ tàw üygatéraw tṽn Ănürv́pvn) in Angelos
Vigiles sive Egregorous commutavit: Hodierna vero Ecclesia fabulosissimis cujusdam Arabis
Patricidis vanis Commentariis seducta, pro Sethitis habet et venditat. Et tunc quidem temporis
ego, quid de hisce filiis Dei sentirem, prolixa quadam Epistola illustrissimo Dⁿo Kniphusio
exposui. Caeterum haec mea Epistola, (quam Virorum ille optimus plurimi fortassis fecerat, et
religiosius, quam merebatur, asservaverat) post obitum Ejus inter Adversaria reperta, et Ambstelodamum,
nescio a quo, delata, ibique Anno 1700 me inscio et invito typis excusa et edita
est. Licet admodum rudi, ut ajunt, Minerva conscripta, et, quod in epistolis familiaribus fieri
solet (in quibus, teste Cicerone et hallucinari licet, et haesitare, et revocare et turbare et miscere,
et quicquid in buccam venit, perscribere) absque omni ornatu et orationis flore, dicto Patroni
meo esset reddita. Quam cum ante biennium prima vice typis expressam et acri judicio Literati
Orbis expositam cernerem, vix meis oculis credidi, nec quicquam me poterat consolari, quam
quod nomen meum in primordio non esset appositum, quamvis auctor anonymus satis honorificum
Tenuitatis nostrae mentionem in praefatione fecisset. Statui itaque extemplo, manum de
novo operi huic admovere, et Tractatum hunc pro virili mea parte illustrare, augere atque
corrigere. Inprimis vero materiam illam curiosam, de Spectri Trebinensis apparitione plenius et
planius exponere. Quo, ut testis oculatus et locuples, improbo et atheo huic Seculo possem
probare, Spectra revera dari, et Phantasmata propriam figuram habere, nec semper ex metu
nostro aut Phantasia imaginem accipere. Hunc ingenii mei Foetum, oy̆tidanòn certe et levem,
eruditis tuis Oculis, Vir illustris, legendum et examinandum propono. Eo fine et animo, ut, cum
nihil egeris, nugas nostras legas, et, ne nihil agas, legas: easque (ut cum Ausonio loquar)
Vulcano adjuvante ab infamia liberes, si non poterunt pervenire ad famam. Quanquam enim
satis scio, me quam longissime abesse ab eo, ut quicquam consignare literis possim, cui ad
excellentissimam Mentis Tuae obrussam verus Color constet, non me tamen fallit quoque
magnarum et vere Diogenṽn Animarum hanc esse naturam, et hanc propriam indolem, ut eorum
etiam, qui minimum possunt, honestos conatus benigne interpretentur. Accipe itaque principem
hanc tesseram obsequii mei et Amoris erga Te, Vir magne, et voluntatem nostram cum effectu
non pensatam, ex consuetudine Bonitatis Tuae secunda. Interea liceat exclamare, et cum Poeta
Bilbilico fateri ac dicere.
A nostris procul ut omnis vesica libellis
Musa nec insano, syrmate nostra tumet.
Quod reliquum est, Favori Tuo et Benevolentiae, et me Studique mea, inprimis vero Latorem
praesentium Literarum, Filium meum, diligenter commendo, et Universi Conditorem Deum,
infimis precibus rogo, ut Te, Musarum Praesidium atque Ancile Sacrum atque Palladium, quam
diutissime adhuc in terris servet et praestet incolumem, et amoris nostri semina tibi instillet.
Vale Vir celeberrime, et porro immortalitati Nominis Tui operare, orbemque tuum feliciter
absolve. Dabantur Francofurti ad Viadrum, in Museo nostro et solitudine ad Diem XXIV
Januarii Anno MDCCVII.
Andreas Wolgangus de Runckel. Facultatis Philosophicae Senior.
P. S. Gener meus, Dⁿus Consiliarius de Seidel, Nobilitatem Tuam, quam officiosissime
salutat.