Series II Band 4 · No. 17.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

Hannover, [15.-20. April 1702]. [16.24.]

Latin

Viro doctrina et meritis insigni Dⁿo B. de Volder G. G. Leibnitius S. P. D.

Vellem mihi liceret recurrere satis ad praecedentia, et haberi jam ex illis pro bona parte quae postulas, ostendere connectereque notiones inter se ut par est: sed hoc tu ipse fortasse melius et fructuosius dijudicabis.

In generali substantiae notione unicam considerari perfectionem non puto. Videris quidem substantiam non admittere nisi unius attributi, idque consequenter ad Tuam substantiae notionem. Esto enim substantia attributorum A B; cum ergo alia Tibi possit dari substantia attributi A, patet substantiam A B non per se concipi sed per substantiam A, ergo nec substantiam Tibi fore. Nec reddi potest ratio, si unum attributum absolutum simplex substantiam per se constituere potest, cur non et aliud posset. Sed posito jam, omnem substantiam esse unius simplicis attributi, utique nulla potest in rerum natura intelligi origo modorum et mutationum, unde enim quam ex substantiis? Ego vero nullam esse substantiam censeo quae non relationem involvat ad perfectiones omnes quarumcunque aliarum. Unde nec concipi potest substantia unius attributi, nec ullum quod sciam a nobis seorsim concipitur attributum seu praedicatum simplex et absolutum. Scio Cartesianos quoad prius, et Spinosam quoad posterius quoque aliter sensisse, sed scio etiam hoc provenire ex defectu sufficientis analyseos, cujus Lapis lydius est, demonstratio praedicatorum de subjecto. Nam in omni propositione demonstrabili, cujus non habetur demonstratio, terminum inesse oportet non satis resolutum.

Cum omnem substantiam simplicem esse dico, hoc ita intelligo, ut partibus careat. Si vero omnia quae nexum inter se habent necessarium, essent una substantia, utique ex supposita exclusione vacui sequeretur, omnes partes materiae, cum necessariam habeant connexionem, unam componere substantiam: sed eo ipso confunderetur substantia cum aggregato substantiarum, cum tamen optime moneas, substantiae quaeri notionem, non ex ipsis aggregati.

Quod objicis, credo tanquam mihi non admittendum, revera admitto, nempe si extensum se solo conciperetur nec extensum fore, nam tale extensum implicat contradictionem. Certum etiam puto[,] quod se solo concipitur, in loco esse non posse. Nam in loco esse non est nuda extrinseca denominatio: imo nulla datur denominatio adeo extrinseca ut non habeat intrinsecam pro fundamento, quod ipsum quoque mihi est inter kyríaw dóxaw.

Miror qui velis ipsam circumductionem apicis esse Ellipsin: circumductio est ens successivum, ut motus et tempus; Ellipsis est ens permanens ut linea: hoc jam tetigeram in praecedente. Si motus non relinquit vestigium in charta, relinquet in rerum natura; et quamvis non relinqueret, tamen peracto motu, possumus mente conjungere omnia apicis loca. Adde quod diversis motibus eadem Ellipsis describi potest, si per eadem puncta transeatur.

Cum duo pondera eodem modo agentia attollunt unum, medietas cuique assignanda, est valoris, non rerum. Ut cum in jure duo sunt domini in solidum ejusdem rei. Itaque manet impossibile singulis ponderibus assignari effectum separatum.

Dicebas ni fallor: si duo praedicata ad subjecti C conceptum concurrentia sint separabilia, id est, ut interpretor, possint in aliis subjectis sine se invicem reperiri, non esse unum ipsius C conceptum. Objeci instantiam quadrati, cujus praedicata sunt, esse rectangulum et esse aequilaterum, quae duo praedicata alibi non sunt simul. Et haec utique separatio non tantum mente fit sed et extat in natura, quia ȇterómhkew est rectangulum non aequilaterum; et quoddam triangulum est aequilaterum non rectangulum. Ego quae in tua novissima reponis, non possum satis applicare. Fateor a rectangulo non posse separari aliquam saltem proportionem laterum, sed aliud praedicatum est aliqua proportio laterum, aliud proportio aequalitatis, quae differunt ut genus et species. Nec refert an quadratum habeat praerogativam prae aliis rectangulis, et si revera habeat, simplicitatis. Omnino etiam diversas causas requirunt haec duo praedicata. Fac enim A B moveri secundum C D, alia est causa quae facit ut angulus ad A vel C sit rectus, alia quae efficit ut A B sit aequalis ipsi C D. Unde etiam facile intelligitur diversa quoque hinc effecta produci. Nec ideo minus unus est quadrati conceptus.

Duae quaecunque res, A et B, non tantum commune habent, quod sint res et substantiae, sed etiam habent quandam sympathiam, ut dicere memini in praecedentibus, nec tute videbaris abhorrere.

Cartesiani substantiam aliquam sola extensione constitui posse putant, quia concipiunt Extensionem ut quiddam primitivum, sed si analysin hujus notionis instituerent, viderent solam extensionem sufficere ad extensum non posse, non magis quam numerum ad res numeratas. Fateorque tecum, ut numeri ternarii notitia non sufficit ad tres illas res intelligendas, ita nec extensionis seu diffusionis notitiam sufficere ut intelligatur ea natura cujus fit diffusio. Quae ipsa est natura in quam putem nobis inquirendum. Et tuo judicio relinquo an illa possit aliud esse quam tò dynamikón, ex quo actio et passio.

Postremo fac non posse haberi eam quam optas omnium a priori demonstrationem, an ideo minus hypothesis consentiet rebus? quae si vel a posteriori probari potest, etiam ultra hypothesin valebit. Et potestne quicquam afferri validius contra illam alteram substantiae notionem, quam quod ipse agnoscis, ita modos et mutationes non oriri? Itaque licet impossibilitas ejus non demonstraretur, sufficeret notiones sic accipi, ut compertis et utilibus accommodentur, difficultatesque dissolvi: unde et via ad altiores rationes aperitur. Quare si quae contra mea dicta dubitationes opponantur, libenter et candide satisfacere conabor; quemadmodum et passim hactenus facere solitus sum, quae in alia hypothesi fortasse frustra speres. Quod superest vale et fave. Dabam Hanoverae April. 1702.