Series II Band 4 · No. 16.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
Leiden, 3. April 1702. [14.17.]
Illustri Viro Godefrido Guilielmo Leibnitio S. P. B. de Volder.
Vereor admodum, ne quum agatur inter nos de primis notionibus (de ea scilicet, quam alligavimus voci substantiae, quam tantum non omnibus rebus applicamus), multa utrinque disseramus, quae ab altero non intelligantur satis, eo quod iisdem vocibus easdem notiones non comprehendamus. Cui tamen malo magna ex parte obviam, nisi fallor, iri posset, si tibi placeret ut meam notionem substantiae dedi, sic etiam dare tuam. Ita enim opinor, clarius mentem tuam perciperem, et exactius ad ea quae profers respondere possem. Nunc metuo, ne in multis quid velis, non satis dignoscens, rem saepius acu non tangam. Quod si fiat, ignosces, spero, homini rem, quam occultas, non intelligenti. Davum siquidem me profiteor non Oedipum. Breviter mea, quantum in his tenebris licet, sic habe.
Quicquid substantiae simplicissimae notionem constituit, id in se continet substantiae
generalem notionem, cum illa omni substantiae necessario applicetur. Id quod efficit, ut ego, tu,
etc. dicamur substantiae, id necessario omnibus substantiis commune est, adeoque etiam simplicissimae.
Et quae vulgo inter substantiam primam et secundas ponitur differentia, non tam
includit id quod proprie volunt substantiae notionem facere, nempe, non inesse alii, quam
causam, quam prima nullam praeter se requirit, secundae vero aliam a se diversam. Verum
quidem est, non omne quod quadrato convenit, continere generalem Parallelogrammi notionem,
sed verum quoque est, in quadrati notione contineri omne id, quod in generali Parallelogrammi
notione continetur. Nec dissimili ritu si notionem efformem substantiae simplicissimae, in ea
certe involvetur generalis substantiae notio, cumque in hac notione unica tantum consideretur
perfectio, sufficit unica ad substantiam constituendam. Quod si praeterea plura attributa simul
substantiam constituere queant, non videtur tamen illam attributorum pluralitatem necessario
ingredi generalem substantiae notionem, cum concipi queat substantia simplicissima unius
attributi. Substantiae certe notio attributum aliquod involvet vel unum vel plura. Utrum sit, in
generali substantiae notione non necessario involventur plura, nisi forte velis, attributum
aliquod non in se spectatum, sed ut ita loquar, modificatum substantiae notionem ingredi. Quod
omnino suspicarer, nisi inde videretur sequi hac ratione causas modorum assumi, tanquam
substantiae proprias, quod tamen id ipsum est, quod quaeritur.
Concedis omnem substantiam esse simplicem certo intellectu; quae verba si intelligam pro me faciunt. Ita enim ea interpretor. Attributa substantiae ita ex imo principio, et fonte manare, ut nexum inter se habeant necessarium et reciprocum. Quod si recte verba tua interpreter, idem dicunt, quod intendi. Ea enim quae talem inter se nexum habent, a parte rei non pro pluribus, sed pro iisdem habeo. Substantiae autem quaerimus notionem, non substantiarum aggregati.
Omne quod existit causam habere cur existat potius, quam non existat, lubens largior.
Quod proprietates dixi ab essentia rei non differre, nisi nostro concipiendi modo, quo eas distinxi a modis, iis quid velim exemplo patefaciam. Figuram concipio planam, tribus rectis lineis terminatam. Hanc triangulum voco, ejusque essentiam in eo consistere pono. De hoc triangulo porro demonstro, maximum latus necessario maximo angulo subtendi, ejus angulos aequales esse duobus rectis, etc. Haec trianguli proprietates voco, concipiendi certe modo ab essentia trianguli diversas, sed re ipsa ab eodem neutiquam discrepantes; sed diversis concipiendi modis mihi unam eandemque trianguli naturam repraesentantes. Quod ex eo sequi arbitror, quia hae proprietates cum trianguli natura reciprocantur.
Non intelligo, quid velis, cum ais, si extensum se solo conciperetur, in loco non esset. Idem enim hoc mihi videtur, ac si quis diceret, si extensum se solo conciperetur extensum non esset. Quid enim in loco esse addat rei extensae praeter denominationem externam, non capio.
Si a styli circumductione separes omnia, quae externa sunt, et quae eum in finem solummodo adhibentur ut apex styli certa lege circumducatur, nihil restabit praeter apicis istius circumductionem, quae profecto Ellipsis est, sive sui vestigium in charta relinquat, sive minus.
Fateor neminem assignare posse, quam determinate partem ponderis unusquisque binorum pondus paribus viribus attollentium, attollat, sed negari tamen nequit, quin similis in utroque sit actio, et simile ab utroque procedat effectum, et quisque tollat ponderis medietatem.
In omni rectangulo praeter opposita latera parallela et angulos rectos, simul continetur quaedam laterum longitudo. Horum nihil a rectangulo separari potest, quin pereat rectangulum, nec ab ejus conceptu, quin ille pereat. Verum rectanguli in genere spectati natura quamlibet laterum rationem ferre potest, habet tamen in unoquoque certam, quae ab illo separari nequit, quin pereat. Nec hac in re ulla quadrati praerogativa est nisi quod nobis libuerit, ubi ratio aequalitatis inter latera viget, illam figuram peculiari voce vocare quadratum; reliqua omnia comprehendere sub generali rectanguli nomine. Quare, si agatur non de conceptu generali rectanguli, sed de hoc illove in rerum natura existente, non mirum est, id unam naturam habere, et unum conceptum; siquidem opposita latera parallela rectis angulis sibi invicem juncta, cum certa ratione laterum, imo certa eorundem magnitudine nec ab hoc rectangulo, nec a se invicem in hoc rectangulo separari queant, quin eo ipso hoc rectangulum destruatur prorsus; sed si huic rectangulo addam motum, jam conceptus rectanguli moti duo involvet, quia motus a rectangulo separari potest manente eodem rectangulo. Quibus consentaneum est, si duo attributa separabilia concurrant ad conceptum rei C, hanc rem unum quid non esse, nec unum esse ejus conceptum. Agitur enim de separatione, non quae fit sola mentis abstractione, sed quae in rerum natura locum habere queat. Etenim cum separabilia sint haec attributa conceptum rei C constituentia, certe diversa erunt, diversas causas requirent, diversa effecta producent, adeoque (nisi forte admodum laxa significatione ut vulgo solemus, unum sumere velis, ut cum dicimus unam domum, urbem etc.) unum non constituent; praesertim cum hic agatur de attributis substantiarum, quae idcirco subjecto alicui non insunt. Plures namque modos uni subjecto competere, et modorum conceptus unum communem conceptum includere nil vetat.
Non existimas possibilia esse duo A et B, quae nullum habent praedicatum commune. Itane ergo contradictionem implicat talis rerum diversitas? Non video. Sed ne in vocibus hic lateat quaedam ambiguitas, ponas duas res existere, proprietatum si fieri queat, plane diversarum. De utraque recte praedicatur illas existere, esse res, substantias vel modos, habere causas suae et essentiae et exsistentiae, et quae porro generatim omnibus rebus ascribi queunt; quo sensu procul dubio habebunt quaedam praedicata communia. Verum tamen recte, nisi fallor, dixero nihil esse inter illa duo commune. Hoc enim, quod rem, et substantiam voco, licet eodem nomine designem, imo licet eodem generali conceptu apprehendam, revera tamen in re ipsa non est idem, sed tantundem differunt, quantum ipsae rerum naturae. Cartesiani substantiam corpoream a cogitante distinguunt. Hujus naturam in cogitatione ponunt, illius in extensione; Voluntque haec duo ita inter se differre, ut nullas proprietates, nulla accidentia habeant inter se communia. Verene an secus jam non disputo. Iidem tamen ambo haec res vocant, substantias dicunt, sed cum haec generalia neutrius rei naturam determinent, sed tantum doceant conceptus nostri, quo eas apprehendimus modum, qui externus prorsus ipsis rebus est, haec pro communibus attributis non habent. Nec injuria, opinor, siquidem priora, quae posuimus ex illorum mente, vera sint.
Addis demonstrari posse, id ex quo modi nulli oriuntur, id nec existere etc. quae si demonstrentur a priori, res confecta est.
Tecum equidem sentio per experientiam constare, nequaquam omni vi destitui corpora, sed hujus rei per experientiam notae demonstrationem quaero, ex ipsa natura substantiae petitam. Extensionem si ab extensis distinguam abstractum quid esse, asseveras, ut duratio, numerus etc. Quod si vel maxime verum sit, restabit tamen porro explicandum, quaenam sint illae res quae extensae sint, quaenam habeant attributa, quo conceptu repraesententur. Qua de re non plura, siquidem haec ita se habere ponantur, mihi videor intelligere, quam percepto numero ternario intelligo, quaenam res sint, quae illo numero denotantur.
Litterarum quas ultimis tuis junxisti, alteras statim ad D. Oudinum misi, alteras Rotterodamum mitti curavi. Vale.
Lugd. Batav. a. d. III Aprilis MDCCII.