Series II Band 4 · No. 168.
JOHANN FRANZ BUDDEUS AN LEIBNIZ
Jena, 23. Dezember 1706. [217.]
Illustri viro Gothofredo Guilielmo Leibnizio eruditorum principi S. P. D. Joan. Franciscus Buddeus.
Tanta
Saepius inde in animum induxi, datis ad Te litteris meum testari in Te studium, declarare
affectum, significare voluntatem. Metus tamen is quidem forte intempestivus, abstitit, ne istam
hominis, ex unico congressu, ex beneficio a Te accepto Tibi nati, audaciam aegre ferres. Nunc
vero alterius inductus precibus, tanto hoc facio fidentius, quanto de summo Tuo studio juvandi
rem litterariam sum certior. Vivit in academia nostra et per multos jam annos vixit, ingenuus
juvenis Johannes Georgius Liebknecht, artium liberalium magister. Totum is se studio
mathematico tradidit, et naturae quodam instinctu impulsus, et ejus etiam captus utilitate ac
suavitate.
Cumque haud ita pridem intelligeret Wolffium Giessensi academiae destinatum, ad Hallensem vocatum esse, munus docendi mathesin in Giessensi academia ambire, secum statuit. Mox ab amicis certior redditur, Tui, Vir illustris, rem istam fore arbitrii, Tuum nutum, Tuamque auctoritatem, maximum in constituendo Wolffii successore, allaturam momentum. Vota autem sua cum ipse Tibi exponere non auderet, a me hoc fieri noluit, impetravitque tanto facilius, quo mihi probitas ejus atque industria erat perspectior. De profectibus autem ejus in mathematicis, et num possit rite tum gravi fungi munere, ipsemet Vir Summe ex speciminibus et ingenii monumentis, quae ad Te misit, statues atque judicabis. Tuo judicio, exquisito et veri, omnes, qui sapiunt, facile se submittunt. Adjeci his prolusionem quandam academicam indignam quidem occulis Tuis, sed mei tamen itidem in Te animi meae observantiae testem. Vale Vir illustris, et me inter eos, qui Te colunt et venerantur, haud ultimum esse crede.
Jenae die XXIII. Decembr. anno MDCCVI.