Series II Band 4 · No. 166.

BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ

Hildesheim, 1. Dezember 1706. [163.173.]

Latin

Illustrissime Domine, Patrone colendissime

Litteras meas proximas cum acclusis Janningianis, tametsi de iis in tuis Helmaestadio ad me datis non meministi, ad te perlatas esse confido. Accipe nunc paucula quae nunc quidem suppetunt, nova litteraria, si tamen nova tibi futura sunt.

Vidistine librum cui titulus: Historiae controversiarum de Divinae Gratiae Auxiliis sub *summis Pontificibus Sixto V., Clemente VIII. et Paulo V. Libri sex, quibus demonstrantur ac refelluntur errores et imposturae innumerae, quae in Historia Congregationum de Auxiliis edita sub nomine Augustini Le Blanc notatae sunt, et refutantur acta omnia congregationum quae sub nomine Fratris Thomae De Lemos prodierunt. Auctore Theodoro Eleutherio Theologo. Antverpiae Typis Petri Jacobs cum privilegio et approbatione. 1705*. Historiae hujus compilator sub nomine Theodori Eleutherii latens creditur esse P. Levinus de Meyer, is ipse qui ante annos aliquot Poemation de Ira vulgavit, cujus meminerunt acta eruditorum Lipsiensia. Volumen est in folio constans quinque circiter imperialibus.

Constitutionem Clementi XI datam 17 Calendas Augusti 1705 adversus Jansenianos, utique videris. Post hanc intelligo superesse in Gallia et Belgio aliquam opinionum discrepantiam inter ipsos Theologos nostros, ac convenire quidem in eo ut agnoscant teneri omnes non solum exterius obsequioso silentio, sed interius vero mentis assensu et persuasione adhaerere judicio summi Pontificis et ecclesiae declarantis sensum obvium libri Jansenii, qui inscribitur Augustinus, esse haereticum, obvio sensui damnatarum quinque propositionum prorsus conformem, sed in eo discrepare, quod alii obligationem hanc interioris assensus niti velint infallibili auctoritate Pontificis et Ecclesiae, ita decidentis ut in ea decisione non potuerit errare; alii negent; quod infallibilitatem hujusmodi aut nullam esse putent, aut certe non requiri ad imponendam omnibus obligationem assentiendi interius et cum juramento etiam subscribendi decisioni Pontificiae quantumvis per Ecclesiam universam receptae. Partis affirmantis antesignanus est Archiepiscopus Cameracensis, editis eam in rem jam tum aliquod scriptis, quorum primum anno 1704 editum Leodii ad me pervenit. Ubi Hannoveram redieris, illud tecum communicabo, una cum * causa Quesnelliana* et Gerberoniano processu aliisque nonnullis quae in reditum tuum differre jusseras.

Temmen ille noster, cujus scripta nonnulla vidisse te ais, in hanc diem mihi ne nomine quidem notus erat; et quandoquidem operae pretium esse censes, gratum mihi facies, si, ubi prostent, et quo sub titulo prodierint, edoceas. Invitor a Provinciale nostro ad instituendum cum Diarii Trivultiani autoribus commercium litterarum. Optant enim ipsi aliquem in nostra provincia, perinde ut in aliis, habere procuratorem. Ego etsi onus istud suscipere in me vereor partim, quod in provinciae limitibus constitutus, quid in meditullio geratur, cognoscere non possim, partim, quod hoc loco bibliopolia nulla praesto sint ex quibus librorum in hisce regionibus recenter editorum notitiam haurire possim, gratam tamen vel sic operam iis praestiturum me non dubitarem[,] si modo de tuis rebus eos erudire subinde possem, gnarus quo in pretio habeant quidquid a te proficiscitur. Et possem hac occasione discere multa, quae tibi perscriberem. Hocce consilium si probas, et pateris, initium faciam a fragmentis quibusdam litterarum ad me tuarum, dignis omnino quae in Diario isto locum habeant.

Quod sequitur, tuae in Ptolemaeum benevolentiae tribuo. Narravit nobis supra memoratus Provincialis qui nuperis comitiis interfuit, Plurimos de Ptolemaeo Generali creando cogitasse. Sed Ptolemaeum, ubi id agi sensit, omni conatu obnixum fuisse, cumque parum proficere se videret, declarasse tandem Electoribus votum suum de non admittendo munere isto, a quo voto ut pote quod Pontifice conscio emissum esset, nemo nisi Pontifex ipse absolvere posset: Pontificem si eo veniretur, dubio procul rem totam ad Cardinalium examen pro more rejecturum, sicque comitia in longum trahenda. Patres congregatos diuturni examinis moram veritos ab incaepto destitisse plerosque; paucos alios in proposito constantes nihilominus pro ipso suffragatos fuisse. En tibi novam et miram artem fugiendae dignitatis.

De viri hujus opere, cujus editioni obstare censores nuper mihi significabas nihildum resciscere licuit. Opinor invidiam non moraturam Ptolemaeum aut operis editionem, ubi ei qui componi jussit, ac per sese censere potest probatum fuerit.

Dubitationibus philosophicis meis hac vice supersedendum duxi, probe conscius quot ac quantis occupationibus istic distraharis. Vale illustrissime Domine nosque brevi sanus et incolumis revise. Dabam Hildesiae 1 Decembris 1706[.]

Illustrissimae Dominationis tuae Humillimus et obedientissimus in Christo servus

Bartholomaeus Des Bosses S J

Monsieur Monsieur De Leibniz Conseiller intime de S. A. E. de Brunswick-Lunebourg etc. Hannover