Series II Band 4 · No. 163.

LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES

Helmstedt, 13. November 1706. [160.166.]

Latin

Admodum Reverende Pater Fautor Honoratissime

Aliquot diebus Guelfebyti et Brunsvigae haesi, inde ad vicinum Helmestadium excurri, nunc iter Berolinum prosequor; atque inde ante anni exitum redire spero.

Si qua tamen ad me destinentur per Hanoveram recipiam, gaudeboque subinde a Te discere, quae res literaria fert novi praesertim in Theologia et Philosophia.

Vidi non ita pridem scripta quaedam R. P. Temmen Soc. Vestrae. Videtur a Malebranchianis sententiis non abhorrere, et alioqui ultra vulgus niti.

Quod superest vale et fave. Dabam Helmaestadii 13 Novembr. 1706

deditissimus G. G. Leibnitius

Au Reverend Pere le R. P. des Bosses, Theologien de la Compagnie de Jesu. Hildesheim im Jesuiter Collegio