Series II Band 4 · No. 162.

MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ

Leipzig, 31. Oktober 1706. [171]

Latin

Vir Illustris atque Excellentissime, Domine ac Patrone gratiosissime!

Beneficia olim in se collata oblivioni devovere ingrati animi crimen est. Quod ne incurram ego, literis hisce observantissimis recentem adhuc benefactorum memoriam Tibi, Illustris Domine, approbare volui. Diu jam est, quod TE inter praecipua Saeculi ornamenta numerari, studia colere, studiosos amare, fovere, provehere, multorumque qui aliqua componunt, portum sinum praemium, omnium exemplum, ipsarum denique literarum praesidium esse optime novi, Tuasque coram admirari virtutes vehementer optavi; sed defuit occasio hactenus, quam nuperrimo hostium in Saxoniam adventu me Lipsiae aliquantisper arcente, divino quodam fato non sine ingenti animi mei laetitia consecutus sum. Quantum vero Tibi, Patrone gratiosissime, debeam, mente quidem teneo, et quoad vita suppetet, tenebo, at nullis verbis exprimere valeo. Neque enim tantum ignotum me hominem serena fronte excepisti, verum et necessario orbatum subsidio (o magnum beneficium!) num erata sublevare pecunia haud dedignatus es. Fateor quam lubentissime me nullam unquam rationem inventurum esse, qua ulla ex parte obsequiis ex servitiis meis tantam gratiam assequi, nedum superare possim. Quare devotis aeternum Numen suspiris veneror, ut longum TE servet sospitem atque incolumem, salutaria consilia regat et fortunet ad salutem et utilitatem communis Patriae, ejusque civium commoda et emolumenta, ut hoc modo gloriam, bonis omnibus adplaudentibus, Tua Virtute Tuaque integritate partam ad posteros sartam tectam transmittas, mihi vero illam concedat felicitatem, ut Tua, Patrone Maxime fretus providentia apud exteras rationes studia mea perficiendi occasionem nanciscar exoptatissimam. Vale, Vir Illustris, meque inter Clientes Tuos infimo loco saltem numerari patiaris, qui permaneo

Illustris atque Excellentissimi Nominis Tui Cultor devotissimus

M. Michael Gottlieb Hansch

Lipsiae A. O. R. MDCCVI. Prid. Calend. Novembr.

Monsieur Monsieur de Leibnitz Conseiller de S. A. E. de Brounsvic et Lunebourg etc. à Hannover