Series II Band 4 · No. 160.

BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ

Hildesheim, 22. Oktober 1706. [158.163.]

Latin

Illustrissime Domine

Litteras Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: resp. tuas 16 mensis labentis datas, distributorum nostratium, uti plerumque fit, culpa, primum die Martis, post meridiem, hoc est aliquanto serius accepi, quam ut respondere quamprimum possem, uti optaveras.

Non possum non maximas tibi gratias agere de amantissima tua Guelfebytum invitatione, nec enim jucundius quidquam accidere mihi possit occasione ista quam suggeris videndi tui, et quod caput, innotescendi Serenissimo duci: sed, Illustrissime Domine, ut, quod res est, candide dicam, Ego cum libris fere solis commercium habere solitus, et consuetudinis aulicae non admodum gnarus tanto Principi me sistere vereor. Accedit quod Provinciae nostrae Praesidem Collegium hoc de more visitaturum, propediem praestolemur, quo tempore abesse me domo non expedit. Utut haec se habeant, si nihilominus e re fore judicas excursionem istam; id cum Guelfebytum veneris, verbo mihi significa: Promptissime advolabo. Malim enim minus urbanus inveniri quam parum obsequens, et Superior noster, qui nihil potius ambit quam tuis ac serenissimi maxime ducis nutibus, quos pro imperio habet, obedire, facultatem hanc mihi concedet perquam lubenter. Caetera ad commercium Philosophicum nostrum pertinentia, in reditum tuum reservo. Accludo litteras P. Janningi.

Quod superest vale, Illustrissime Domine, et solita me benevolentia prosequere. Dabam Hildesii 22 Octobris 1706

Illustrissimae Dominationis tuae Humillimus et obedientissimus servus

Bartholomaeus Des Bosses S J

Monsieur Monsieur De Leibnitz Conseiller d'Etat de S. A. E. de Brunswick-Lunebourg etc. etc. à Hannover