Series II Band 4 · No. 159.

LEIBNIZ AN ERNST SALOMON CYPRIAN

Hannover, 22. Oktober 1706. [156.]

Latin

Vir celeberrime, Fautor et Amice Honoratissime

Gratias Am Kopf von L2 : Ex responsione ad Dn. Cyprianum, directorem Gymnasii Coburgensis 22. Octobr. 1706 ago, quod literas remisisti, quae apud vos curari non poterant.

Praeclare etiam facis quod studia quibus Helmestadium ornabas prosequeris qua in re etiam Franconicae nobilitatis commodo a Te consuli non dubito.

Vastissimus campus Historia est, sive Ecclesiastica sive civilis, multaque sunt loca adhuc culturam expectantia ab eruditis viris: quo magis utile judico plurimos huic rei operam dare.

De jure naturae et gentium ita censeo pleraque scripta quae hodie teri in hoc genere solent, parum satisfacere. Pufendorfiana certe et quae ex Pufendorfianis sunt procusa et in principiis laborant, et in principiorum usu vacillant. Sed cum plerique superficiaria quadam cognitione sint contenti quae attentionem meditationemque non postulat, curentque magis ut videantur esse quam ut sint docti: Hinc tales libelli vulgo plausum invenere magno solidae doctrinae detrimento.

Quod superest vale et me ama. Dabam Hanoverae 22 octobr. 1706

Deditissimus Godofridus Guilielmus Leibnitius

P. S. Si qua se offerat inserviendi occasio, non sum neglecturus.

A Monsieur Monsieur Cyprianus directeur du Gymnase illustre à Coburg