Series II Band 4 · No. 156.
ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ
[Coburg,] 11. Oktober 1706. [155.159.]
Perillustris atque Excellentissime Domine
Quod
Schulenburgii impedimenta vidimus cum milite, cui illorum custodia credita fuerat. Dux ipse dicitur copias prope Francofurthum collegisse, irruptionem in Bipontinos facturus. Igitur literas Tibi reddo bona fide, curaturus omni studio, si certa mihi perferendarum ratio non deesset.
Dignatus es ex me quaerere, Vir Perillustris, cui rei nunc studeam? Respondebo Tibi duobus verbis, Here optime. Ex quo me Helmstadio ejecit invidia, quicquid temporis subducere laboribus publicis et Franconicae nobilitatis juventuti licet, historiae ac juri naturae gentiumque impendo, incertus, an me his rebus docendis velint aliquando fata adhibere. Te precor, Vir Summe, ut me olim in lucem academicam denuo protrahas, daturum operam, ut commendationis Te nunquam poeniteat. Vale, Vir maxime, et, si id adjici pateris; Here omni obsequii genere devenerande, et me ornare ne desine. Scrib. d. XI. Octobr. 1706.
T. aeterno obsequio ac fide Ernestus Salomo Cyprianus.