Series II Band 4 · No. 155.
LEIBNIZ AN ERNST SALOMON CYPRIAN
Hannover, 7. Oktober 1706. [23.156.]
Vir celeberrime Fautor Honoratissime
Spe fretus benevolentiae Tuae pristinae, quam conservatam mihi non dubito, has ad TE destino literas, quoniam dominus Generalis de Schulenburg die 24 Septembr. ex loco vobis vicino scripsit, nos autem incerti sumus, ubi agat. Quod si ergo vobis certa ratio est ad eum curandi literas, fac quaeso, ut has recipiat. Sin minus rogo ut eas ad me remittas.
Gratum erit et intelligere quid in rei literariae commodum agas[.] Ego nunc Tomum edo in folio scriptores complexum Historiam Brunsvicensem illustrantes. Vale et me ama. Dabam Hanoverae 7 octobr. 1706
deditissimus G. G. Leibnitius