Series II Band 4 · No. 157.

BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ

Hildesheim, 14. Oktober 1706. [151.158.]

Latin

Illustrissime Domine, Patrone Colendissime P[ax] C[hristi]

Dierum Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: resp. aliquot excursione impeditus sum, quominus gratissimis tuis litteris citius responderem. Nuperam excitatiunculam tuam adeo non tuli moleste, ut vel corripi a te malim quam ab alio laudari.

Omnimodam Angelorum sejunctionem a corporibus, ne Esparsa quidem ipse, quem nuper laudavi, probaverit. Nam in illo ipso quem citavi tractatu, quaestione 5. Articulo 5. sic loquitur: Unusquisque Angelus, saltem tertiae Hierarchiae (: et idem dici potest de duabus reliquis :) refertur ad determinatum corpus, aut ad determinatam corporum collectionem, ~~atque cum illo aut illis peculiariter connectitur in ratione motoris aut directoris: habetque in se intrinsece aliquid, per quod a Deo est permanenter destinatus ad talem determinate corporis vel corporum curam et regimen.~~ Et post pauca: Sicut animae rationales referuntur singulae ad singula corpora tanquam ~~eorum formae; ita singuli ex praedictis Angelis referuntur ad singula corpora vel corporum collectiones tanquam motores aut directores eorum~~. Hucusque Esparsa. Ubi vides ipsum Angelis tribuere officium Entelechiae analogum. Et hanc doctrinam tradit hoc loco Esparsa ut ostendat Angelos ab invicem solo numero differre posse, quamvis individuatio, vel numerica substantiarum diversitas per respectum ad materiam desumenda sit, juxta veterum Peripateticorum sententiam.

Itaque totum postremae epistolae tuae ratiocinium bellissime procedere reor etiam ad mentem hujus autoris, si modo per Entelechiae munus quod Angelis attribuis, ejusmodi vim motricem corporum intelligas, ob quam Angelica tamen intelligentia dicenda non sit incompleta substantia, nec ex intelligentia Angelica et corpore cui conjungitur unum per se suppositum fieri dicatur, uti fit ex anima humana et corpore. Hanc enim incompletionem non facile admittent Theologi nostri. Sit ergo sane, Angelicas intelligentias inter et corpora ab ipsis mota, unio vera ac intima illa quidem sed accidentalis, non faciens ex illis unitis unum per se ens, cujusmodi est Verbum Divinum unitum humanitati, ut altero Exemplo, eoque Theologico utar. Id si admiseris, uti stante etiam discrimine quod inter Animalia et Angelos[,] Animam hominis inter et intelligentiam Angelicam statuis, admittere posse videris, nihil video in quo sententia tua a probata et recepta in scholis doctrina recedat. Caeterum rationes quae suadent substantias aliquas creatas penitus a corporibus separatas concedendas esse, hae fere sunt, quas subdo ut demonstrationes tuas in contrarium eliciam.

1. Ad perfectionem universi spectat existere hujusmodi substantias, si quidem possibiles sunt. At possibiles esse quid vetat? An non Deus ipse talis substantia est? Neque enim, opinor Deum etiam esse Entelechiam dices. Quod esset Deum facere animam mundi, eamque necessario affixam corporibus omnibus extantibus, cum Deus necessario agat in illa quamdiu existunt. Quidni ergo Deus communicare possit cum creatura aliqua quantumvis sejuncta a corpore, virtutem quam ipse habet movendi corpora? Nec dicas potestatem hanc Deo ut spiritui infinito convenire, nam non satis apparet, quid hic faciat infinitas; et hinc colligo non repugnare spiritui puro qua purus est, virtutem movendi corpora, alioquin nec spiritui puro infinito id conveniret (: per purum intelligo spiritum qui simul Entelechia non sit :). Sane si ad agendum in corpus oporteret esse corpus, ne spiritus quidem infinitus in corpus agere posset ergo pariter si ad agendum in corpus oporteret non esse spiritum purum, nec spiritus purus infinitus tali virtute gaudebit.

2. Admisso etiam spiritum creatum qui Entelechiae munus non habeat, agere in corpora non posse. Cur impossibilis erit spiritus creatus, qui Entelechia non sit, nec adeo movere corpora possit? Certe S. Thomas aliquibus Angelorum ordinibus omne circa creaturam corpoream ministerium exterius et sensibile sive omnem in corpora actionem abjudicat, non solum de lege communi sed etiam extraordinaria hosque ipsos, ut sic loquar, inertes Angelos assistentes vocat, distinguitque a ministrantibus ad quos duntaxat pertineat circa corporeum ministerium occupari. Juvat inspicere hunc doctorem citata parte prima qu. 112 articulis 1. 2. 3 et 4. ut in qua significatione vocem assistere in priori epistola usurpaveram agnoscas. Tu de Angelis corpori assistentibus loqueris; Ego de Angelis Deo assistentibus cum S. Thoma loquebar.

Quod in fine insinuas nos corpus mutare, ut fortasse senes nihil materiae infantilis habeamus, scio quidem plurimorum esse philosophorum sententiam. Sed si sit etiam tua, profecto mentem tuam non recte explicavit Baylius in dictionario Historico-Critico Artic. Rorarius littera [H.] ubi ait. L'hypothese de M. De L. [ ... ] nous porte à croire ... 2o que ces *ames subsistent toujours depuis ce temps là unies inseparablement au premier corps organizé dans lequel Dieu les a logées. Cela nous epargne la Metempsychose, qui sans cela seroit un asyle où il faudroit necessairement se sauver*. Nam quomodo verum erit animas semper unitas primis suis corporibus subsistere, nisi dicatur aliquid materiae primigeniae semper adhaerere Entelechiis? Si bene memini cum in superioribus litteris aliquid ea de re movissem, respondisti: nullam Entelechiam esse certae parti materiae, nempe secundae, affixam; secus ~~vero si sermo sit de materia prima, talem enim materiam, id est passionis principium etc. perstare suaeque Entelechiae adhaerere~~. Porro si materiam hujusmodi primigeniam, Entelechiae adhaerentem, quam caeteris formis concedis, Angelicis intelligentiis denegas, optime ni fallor vel ex hoc capite dici potest Spiritus Angelicos non formas esse sed motores duntaxat corporum in sensu quo voces has peripatetici usurpant.

Duo restant in praesenti materia de quibus mentem tuam intelligere cupio.

1. Utrum censeas animae etiam rationali post mortem hominis aliquam materiam adhaerere comitem individuam usque ad resurrectionem?

2. Cum omnis Entelechia sit spiritus, cur igitur etiam omnis Entelechia non erit rationis particeps, intellectu et voluntate praedita, facta ad imaginem Dei, capax beatitudinis sempiternae, perinde ac nostrae? Cum ejusmodi attributa a spiritualitate sive immaterialitate tanquam a radice adaequata oriri passim censeantur?

Causam Quesnellianam ubi ab eo, cui commodavi, recepero, mittam simul cum Gerberoniana, alterius, ut nosti, factionis istius Atlantis. Habeo insuper Historiam quinque propositionum Jansenii aliquot abhinc annis accuratissime, et (: quantum fieri potuit ab eo qui Jansenii doctrinam non probat :) sine partium studio conscriptam a Dumasio Doctore Sorbonico. Hanc si forte nondum vidisti prima quaque occasione lubentissime communicabo. Quod superest Vale illustrissime Domine. Dabam Hildesiae 14 octobris 1706

Illustrissimae Dominationis tuae Humillimus et Obedientissimus servus in Christo

Bartholomaeus Des Bosses S J.