Series II Band 4 · No. 145.

BARTHÉLEMY DES BOSSES FÜR LEIBNIZ

[Hildesheim, 17. September 1706]. [144.146.]

Latin

1. Mens Humana de omnibus dubitare potest ac debet, praeterquam quod cogitet, adeoque existat.

2. Reliqua non prius nobis certa et explorata esse possunt, quam clare innotuerit Deum existere summeque bonum esse, non fallacem, qui mentem nostram inducere in errorem velit.

3. Ante certam notitiam divinae existentiae dubitare semper quisque posset ac deberet, an non talis naturae conditus fuerit ut in omni judicio suo fallatur, etiam in iis quae certissima et evidentissima ipsi apparent.

4. Mens nostra, eo quod finita sit nihil certi de infinito potest scire, proindeque a nobis disputari de illo nunquam debet.

5. Non nisi per fidem divinam certo cognoscere quisquam potest quod aliqua existant corpora, ne suum quidem.

6. Modi vel accidentia in aliquo subjecto semel producta, non amplius indigent actione positiva cujusquam causae ipsa conservantis, sed tamdiu durare debent donec positiva actione causae alicujus externae destruantur.

7. Ut aliquid de quantitate motus a Deo primum indita naturae periisse crederetur, Deum oporteret fingi mutabilem et inconstantem.

8. Nulla substantia neque spiritualis, neque corporea potest vel ab ipso Deo ad nihilum redigi.

9. Essentia cujusque rei sic pendet a libera Dei voluntate, ut in aliquopiam rerum ordine, quem illi condere liberum fuit, alia foret, quam nunc est, essentia proprietatesque V. G. materiae, spiritus, circuli etc.

10. Essentia materiae seu corporis in extensione consistit externa et actuali.

11. Nulla materiae portio quidquam de sua extensione potest amittere, quin tantundem illi pereat de sua substantia.

12. Penetratio corporum proprie dicta, et locus omni corpore vacuus involvunt contradictionem.

13. Ubicunque imaginari possumus extensionem esse localem, V. G. supra coelum, ibi reipsa spatium existit plenum corpore aliquo seu materia.

14. Mundi extensio indefinita est in seipsa.

15. Mundus existere non potest nisi unicus.

16. Est in mundo certa ac definita quantitas motus quae nec aucta, nec imminuta unquam fuit.

17. Nullum corpus moveri potest, quin reipsa moveantur simul et caetera sive a quibus recedit sive ad quae accedit.

18. Corpus moveri nihil est aliud, nisi illud a Deo conservari aliis atque aliis in locis successive.

19. Solus Deus est qui movere possit corpora: Angeli vero, anima rationalis, ipsaque corpora, non sunt causae motus efficientes, sed occasionales tantum.

20. Creaturae non producunt efficienter ullos effectus, sed solus Deus illos ad ipsarum praesentiam efficit. Loca vero scripturae in quibus creaturis tribuitur actio, intelligenda sunt sensu figurato.

21. Belluae sunt mera automata omni sensu et cognitione carentia.

22. Animae rationalis unio cum corpore in eo solum consistit, quod Deus voluerit ad certas mutationes corporis certas in anima perceptiones, aut motus excitari et vice versa pro certis animae cogitationibus seu voluntatibus certos in corpore motus sequi.

23. Hanc motuum et affectionum communicationem non exigit ipsa corporis animaeque natura sed solum decretum Dei liberum.

24. Calor, frigus, lumen, color, sonus, et aliae quae vocantur qualitates sensibiles, affectiones sunt sive modificationes solius mentis, non corporum ipsorum quae dicuntur calida, frigida etc.

25. Corpora mixta, etiam Brutorum, non aliter differunt inter se quam ex varia magnitudine, situ[,] figura, textura, quiete vel motu atomorum, sive particularum materiae insensibilium quibus constant.

26. Mens apprehendendo seu percipiendo non agit sed est facultas mere passiva.

27. Judicium et illatio sunt actiones non intellectus, sed voluntatis.

28. Nullae sunt formae substantiales corporeae a materia distinctae.

29. Nulla sunt accidentia absoluta.

30. Systema Cartesii defendi potest tanquam hypothesis, cujus principia et postulata inter se et cum conclusionibus recte cohaerent.