Series II Band 4 · No. 144.
BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ
Hildesheim, 17. September 1706. [141.145.]
Illustrissime Domine P[ax] C[hristi]
Mitto propositiones quas cupis, missurus etiam non petenti, ut tuum de reliquis judicium intelligam: tantum ne facile divulgentur. Valde mihi gratae fuerunt breves illae notae tuae; tametsi quoad plerasque sententiam tuam habere perspectam videbar. Nec dubito quin illo fere sensu, quem tu quoque improbas, censoribus nostris displicuerint; decimam nonam si excepero. Nam dum Angelos, qui Entelechiae corporis non sunt, causas motus plus quam occasionales esse volunt, motuum a cogitationibus dependentiam exigere aliquam videntur. Nisi tamen forte efficientia ista angelica per quandam cum Entelechiis analogiam explicari posset. Nam Animas rationales quod attinet, satis erit, opinor, si ut entelechiae motum efficiant. Atque hic scire aveo quid de nupera Turneminii hypothesi sentias; Tum etiam, ecquid tibi videatur de ratione qua Aristoteles contra philosophos antiquos vacuum ad motum esse necessarium contendentes demonstrare nititur potius, corpus si in vacuo moveretur, in instanti movendum esse, atque adeo motum in vacuo esse non posse.
P. Mutius Vitelleschus varias propositiones a nostris doceri vetuerat ille quidem[,] sed earum catalogus cum insigni auctario in congregatione nona postea confectus, et a P. Francisco Picolomineo primum missus est ad provincias Anno 1651, continetque propositiones universim 65.
Dicebas in penultimis tuis Peccatum Originale nec Entelechiam esse nec substantiam, sed imperfectionem quandam animae nostrae, cui et imperfectio in corpore nostro respondet. Duo regero.
1. Si peccatum originale in imperfectione quadam animae nostrae situm est ergo nihil positivum impedit animam quominus agat, uti actura fuerat si non peccasset. Loquor de motibus indeliberatis, non de liberis.
2. Imperfectio corporea quae respondet imperfectioni animae infectae peccato originali, negatio esse non potest, quia causat vere motus in natura lapsa non orituros in natura integra, debet igitur esse substantia vel Entelechia, cum sit virtus agendi.
Contra profundam tuam definitionem perceptionis: multorum in uno expressio, occurrit 1o quod videantur aliquae perceptiones circa unum tantum objectum versari; quomodo ergo erunt expressiones multorum? Adde quod creaturae irrationales non percipiant universalia. Ad quod nihil requiri videtur quam ut haberent perceptiones multa in uno exprimentes. Denique si omnis machina naturae Entelechiam habet perceptione praeditam, erit igitur animal. Quid enim est aliud animal quam machina naturae habens Entelechiam perceptione praeditam? Alia quaedam in mentem veniunt, quibus supersedeo quod mentem tuam non satis assecutum me censeam. Vale, illustrissime Domine, mihique favere perge. Dabam Hildesiae 17 Septembris 1706
Illustrissimae Dominationis tuae Humillimus et obedientissimus servus in Christo
Bartholomaeus Des Bosses S J