Series II Band 4 · No. 146.

LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES

Hannover, 20. September 1706. [145.148.]

Latin

[L1 ]

Admodum Reverende Pater

Gratias ago pro communicatione propositionum apud vestros nuper reprobatarum, quarum indiculum utique tam mature in vulgus spargi necesse non est.

De Angelis mea sententia est quae multorum veterum Ecclesiae doctorum esse Mente et corpore praeditos, ut homines; etsi multo major in illis sit perfectio utriusque. Et revera arbitror unum Deum esse substantiam a materia separatam, quippe qui ipsam materiam creavit: caeterae substantiae si a materia separatae essent nulla certa lege connecterentur. A vetere sententia praeter necessitatem recessum est, et quasi non satis esset verarum perplexitatum, fictitiae sunt ascitae. Angeli ergo corpora movent prorsus ut nos facimus, nec definitio vestrorum decima nona mihi adversa est. Illud verum puto, solum Deum novas vires novasque directiones materiae posse dare, seu motus qui ex pristinis ejus Entelechiis non consequantur[,] idque ad miracula pertinere; et Substantiae creatae a materia prorsus secretae meo judicio non nisi per miracula perpetua locum habere possent. Si quis autem apud vos sive proprio sive alieno constrictus judicio, angelos prorsus corporis expertes tueri debeat, poterit tamen in aliis compluribus mecum consentire. Nosse velim an apud vos haec de angelis sententia definita habeatur. Merito rejecti sunt qui angelos et omnem substantiam creatam corpoream esse statuerunt, sed hoc ad eos non pertinet qui Mentes incorporeas esse agnoscunt.

Argumentum Aristotelis quod in vacuo motus futurus esset instantaneus, non satis firmum est, absolute loquendo, nam finge dum corpus in motu est, circumsita a Deo annihilari, non utique motus ipsius augeretur. Fatendum est nihilominus, etsi non ad necessitatem, tamen ad congruentiam pertinere, ut celeritas corporum limites habeat pro medio in quo versantur. Itaque non prorsus de nihilo est Aristotelis consideratio.

Imperfectio concipienda est ad analogiam tarditatis, quam major materiae moles accipit ab eodem impellente, exempli causa navis magis onerata in eodem flumine tardius fertur. Ita vides etsi non activum, sed passivum sit quod imperfectionem constituit, tamen per imperfectionem motus alios oriri, quam prodirent sine ipsa: quodsi hoc non satisfacit, difficultatem non satis intelligo. Peccatum originis non est virtus agendi, sed virtutis agendi impedimentum, ut ignorantia, vitium. Per impedimenta autem prodeunt actiones quae alias non prodirent; uti frigoris exemplo patet. Ego non majorem distantiam concipio inter peccatum originis et vitium quale describit Aristoteles, quam inter habitum innatum et acquisitum.

Nunquam versatur perceptio circa objectum in quo non aliqua sit varietas seu multitudo. Cum dico perceptionem esse multorum expressionem in uno, per unum illud intelligo ipsum percipiens. Universalia dicuntur, unum in multis, quod significat similitudinem multorum; quae quantum distant, vides.

Non est necesse ut omnes machinae naturae sint animalia, etsi omnes sint perceptione praeditae, ex mea certe perceptionis definitione patet omnem Entelechiam primitivam esse perceptione praeditam.

Videris nimium Tibi ipsi diffidere, et solutiones a me petere quas pro insigni acumine nullo negotio dare ipse posses. Putabam sane mentem meam dudum tam bene explicatam, ut Te certe difficultates ejusmodi morari non possent: nec tam de particularibus quaestionibus quam de systemate quodam esse cogitandum: id est ad quoddam Philosophiae Breviarium veniendum, ut quae supersunt nebulae mutua rerum illustratione dissipentur.

Ajunt Quenellum ex congregatione Oratorii virum doctum, Arnaldi olim fidum Achatem, quem Mechliniensis Archiepiscopus in carcerem conjecerat, inde erupisse, et nunc in Batavis varia moliri, quibus Jansenii et Arnaldi doctrinam resuscitet; irritatum opinor acerbitate, qua cum ipso actum est. Utinam eruditis inter se certantibus moderatio persuaderi posset! (: Ego (: Ego ... paratragoedientur. :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, wohl um sie von einer Abfertigung auszuschließen. ut verum fatear nullam Gratiae per se efficacis necessitatem video; sed tamen vicissim non video quid in doctrina Arnaldi tantopere vestri reprehendant: ut adeo mea sententia utrinque frustra autores paratragoedientur. :) Ajunt omnes Quenelli schedas Arnaldinasque a multis annis collectas in vestrorum manus devenisse; in quibus putem multa extare quae Historiam sacram et literariam nostri temporis illustrare possent, si a viro moderationis et publici boni amante excerpta inde darentur, quae magis tenderent ad profectum legentis, quam ad gravandos adversarios. Vale et me ama. Dabam Hanoverae 20 Septembr. 1706

deditissimus G. G. Leibnitius

[L2 ]

Admodum Reverende Pater

Gratias ago pro communicatione propositionum nuper apud Vos reprobatarum, quarum indiculum utique tam mature in vulgus spargi necesse non est.

Angeli non sunt Entelechiae corporum, sed ipsi et Entelechias nempe Mentes, et corpora etiam, meo judicio habent, quae etiam antiquorum Ecclesiae doctorum non paucorum sententia fuit, a qua praeter necessitatem recessum est, et quasi non satis esset verarum perplexitatum, accersitae sunt fictitiae. Angeli ergo corpora movent, prorsus ut nos facimus nec definitio vestrorum decima nona mihi adversa est. Illud verum est solum Deum novas vires novasque directiones materiae posse dare, seu motus qui ex ejus pristinis entelechiis non consequantur, idque ad miracula pertinere. Nosse velim an apud vos contraria meae opinio de Angelis definita habeatur. Merito rejecti sunt qui angelos et omnem creaturam corpoream esse statuerunt, sed hoc ad eos non pertinet qui omnes mentes imo Entelechias incorporeas esse agnoscunt.

Difficultatem quam adhuc moves de peccato originis non satis intelligo; non est virtus agendi, sed virtutis agendi impedimentum, ut ignorantia, vitium. Per impedimenta autem prodeunt actiones quae sine ipsis non prodirent, ut frigoris exemplo patet. Nec majorem distantiam concipio inter peccatum originis et vitium, quam inter habitum innatum et acquisitum. Vitium intelligo quale Aristoteles virtuti morali opponit.

Nunquam versatur perceptio circa objectum in quo non sit aliqua varietas seu multitudo: quod cum Tibi sit exploratissimum, miror hic difficultatem repertam.

Miror etiam quod universalia huc afferas. Universale est unum in multis, seu multorum similitudo. Sed cum percipimus exprimuntur multa in uno, nempe ipso percipiente. Vides quam haec distent.

Miror etiam cur dicas animal esse machinam naturae quae habeat Entelechiam perceptione praeditam; nam ex mea definitione patet omnem Entelechiam (primitivam scilicet) perceptione praeditam esse, at ideo animal semper prodire non est cur admittam.

Videris nimium Tibi ipsi diffidere, et solutiones a me petere quas pro insigni acumine Tuo nullo negotio dare ipse posses.

Et ut saepe dixi si quis Breviarium totius philosophiae conficere tentet, nebulae quae superesse videntur mutua collustratione rerum dissipabuntur.

Ex Batavis ad me scriptum est, ibi agere Dn. Quenellum ex congregatione Oratorii, elapsum ex carcere in quem conjecerat eum Episcopus Mechliniensis, variaque moliri scriptis, ut Arnaldi suamque existimationem sententia Archiepiscopi gravatam tueatur. Ajunt scripta ejus pleraque et omne commercium literarium, quod Arnaldo et ipsi Quenello a multis annis cum aliis intercessit, in vestrorum manus devenisse. Unde ego selecta edi optarem, sed magis quae ad utilitatem publicam, quam quae ad parandos adversarios pertinerent.

Vale. Dabam Hanoverae 20 Septembr. 1706

deditissimus G. G. Leibnitius

P. S. Argumentum Aristotelis contra Vacuum, quod in vacuo motus futurus esset instantaneus, non satis firmum est absolute loquendo: nam finge dum corpus in motu est, circumsita a Deo annihilari, non utique inde motus ipsius augeretur. Fatendum est nihilominus, etsi non ad necessitatem, tamen ad congruentiam pertinere, ut celeritas corporum limites habeat pro medio in quo versantur. Itaque non prorsus de nihilo est Aristotelis consideratio. Veniam peto perturbatae scriptionis.

Au Reverend Pere le R. P. des Bosses Theologien de la Compagnie de Jesus. Hildesheim