Series II Band 4 · No. 140.
BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ
Hildesheim, 20. August 1706. [135.141.]
Illustrissime Domine
Distuli responsum ad postremas I[llustrissimae] D[ominationis] T[uae] litteras, quod Papebrochii responsorias expectarem una mittendas, quae necdum advenerunt: Significandum interim duxi, esse hic adolescentem qui post octiduum Romam cogitet futurus ibidem Alumnus Collegii Germanici, et Ptolomaeum magistrum auditurus. Qua occasione si quae forsan habes quae Ptolomaeo communicata velis, poterunt commodissime transmitti.
Roma intelligimus proscriptas nuper e Scholis nostris esse triginta propositiones philosophicas, e Cartesio Malebranchioque fere depromptas, quarum aliquas quia circa materiam a te praeclare elucidatam versantur, et censura jam pridem tuo calculo comprobata est, hic a me adduci non aegre feres.
6a Modi vel Accidentia, in aliquo subjecto semel producta non amplius indigent actione *positiva cujusquam Causae ipsa conservantis, sed tamdiu durare debent donec positiva actione Causae alicujus externae destruantur.*
7a Ut aliquid de Quantitate Motus a Deo primum indita Materiae periisse crederetur, Deum oporteret fingi mutabilem et inconstantem.
10a Essentia Materiae seu Corporis in Extensione consistit externa et actuali.
16a Est in Mundo certa ac definita Quantitas Motus, quae nec aucta unquam, nec *imminuta fuit. *
19a Solus Deus est qui movere potest corpora; Angeli vero, Anima rationalis, ipsaque corpora non sunt causae motus efficientes, sed occasionales tantum.
20a Creaturae non producunt Efficienter ullos Effectus, sed solus Deus illos ad praesentiam *illarum efficit: loca vero Scripturae, in quibus creaturis tribuitur actio, intelligenda sunt sensu figurato.*
21a Belluae sunt mera Automata, omni sensu et cognitione carentia.
22a Animae Rationalis unio cum corpore in eo solum consistit, quod Deus voluerit ad *certas mutationes corporis, certas in anima perceptiones aut motus excitari, et vice versa pro certis animae cogitationibus seu voluntatibus, certos in corpore motus sequi.*
23a Hanc motuum et affectionum communicationem non exigit ipsa corporis animaeque natura sed solum decretum Dei liberum.
25a Corpora Mixta, etiam Brutorum non aliter differunt inter se, quam ex varia magnitudine, *situ, figura, textura, quiete vel motu atomorum sive particularum materiae insensibilium quibus constant.*
28a Nullae sunt formae substantiales corporeae a materia distinctae.
Gratulor Censoribus nostris quod te conspirantem imo ducem nacti sint. Breve tuum, sed succi plenum ad binas dubitationes meas postremas responsum, amplum meditandi campum mihi suppeditavit. Qua de re scribam ad te prolixius ubi Papebrochii litteras accepero. Vale et tuae mihi benevolentiae honorem conserva. Dabam Hildesii 20 Augusti 1706.
Illustrissimae Dominationis tuae Humillimus et obsequentissimus servus in Christo
Bartholomaeus Des Bosses S J
P. S. Inter relegendum video omissam esse a me propositionem 4am quae sic habet: Mens
*nostra eo quod finita sit, nihil certi de infinito potest scire, proindeque a nobis disputari de illo
nunquam debet.* Cujus falsitatem utinam aliquando in promisso a te de scientia infiniti libro
demonstratam legamus.