Series II Band 4 · No. 127.

BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ

Hildesheim, 2. März 1706. [123.128.]

Latin

Illustrissime Domine P[ax] C[hristi]

Posterioribus litteris tuis mihi longe gratissimis distuli respondere, quod te brevi profecturum putarem; nunc cum ex Cl. Behrens intelligam iter tuum non tam cito processurum, audeo novas circa responsum tuum dubitationes proponere, quibus, si ejusmodi videbuntur quae alios quoque remorari queant, tu, cum erit commodum tuum, respondebis. Nolo enim abuti humanitate tua, aut pretiosissimum tempus tuum mea causa inutilibus officiis impendi. Interim dubiis hisce meis, sive ex praejudiciis nascantur, sive ex non satis percepta mente tua, eluctari non possum, cum tamen, ut sapienter mones, de multis non bene decernatur nisi omnia sint in conspectu.

Ac imprimis, si ens et unum convertuntur, nihil igitur simpliciter et actu extat a parte rei nisi quod est unum actu simpliciter; sed fractio unitatis sive unius actu simpliciter, non est unum actu simpliciter, alioqui unum ex Materia et Entelechia constans, cujus fractionem accipimus, esset aggregatum unitatum, adeoque non unum. Erunt igitur fractiones unitatis cujusque simplicis entia tantum mathematica quae abstractionem mentis consequuntur.

Rursus: quaelibet pars materiae existit, ergo quaelibet pars materiae est una vel multae; si multae; pars partis est una, nam ubi non est unum, neque sunt multa. Porro hoc quod unum est, non est multa. Ergo materia quatenus substat uni entelechiae, non est multa actu.

2o Aveo scire an infinitum actu in magnitudine perinde atque in multitudine admittere necesse sit in natura? Ptolomaeus quidem primum respuit, asserto secundo: sed an ejus sententiam ac solutiones probas? Si non; suggere mihi, obsecro, autorem quempiam, quem in propugnando infinito ducem sequi tuto possim, aut saltem clavem difficultatis verbo indica, nam falsas hypotheses, quibus infiniti adversarios niti ais, non deprehendo, nec quenquam vidi qui mihi satisfaciat.

Monebas alias in Trivultiano Diario, ubi de calculo differentiali sermo erat, necesse non esse ut rigide sumatur infinitum. Et in Specimine tuo Dynamico postquam de infinitis impetus gradibus locutus es, subdis: quanquam non ideo velim haec entia mathematica reapse sic reperiri in natura sed tantum ad accuratas aestimationes abstractione animi faciendas prodesse. Ex quo duplici loco ansam ceperam opinandi infinitum quod adstruis intra syncategorematici fines contineri posse, quid enim vetat, quominus id quod de impetus gradibus dicitur, ad substantiarum multitudinem transferamus? An plenitudinem mundi et aequabilem materiae divisibilitatem legesque motus varii explicari pariter non posse censes citra infinitum, actu stricte sumptum?

3o Cum ais nullam partem substantiae corporeae, imo nec partem partis esse quae monadas non contineat vel vis eandem praecise materiam pluribus simul Entelechiis informari, vel aliam materiae partem alii Entelechiae; singulas singulis, nullamque pluribus subesse? Non primum opinor, alioquin dici posset quamlibet materiae partem omnes formarum saltem inanimatarum species continere, sicque materiae homogeneitas statueretur, et varietas tolleretur[,] ergo secundum asserendum. At Entelechiae (utpote infinitae), cum in materia sint, singulae singulas materiae particulas infinite parvas sortientur, quae tamen ipsae divisibiles rursus erunt. Dividatur ergo earum aliqua. Sane cum Entelechiae istae nec destrui possint nec dividi sed nec nova possit produci a natura, alterutrum consequetur, ut ea, cujus materia separata est, Entelechia unam ex partibus a se invicem separatis sequente, remaneat altera materiae pars sine Entelechia, vel ut pars illa deserta accrescat aliis monadibus vicinis, sicque mutetur unitatum substantialium essentia.

4o Animantia bruta non intereunt, alioquin animae eorum, quae non intereunt remanerent in natura inutiles. Quid ergo fiet si, uti fieri potest, partes machinae organicae, cui animae illae affixae sunt separentur ab invicem?

5o In dissertatione contra Cl. Sturmium, negas dari potentiam quae non sit active motrix. Quid igitur fiet materia, quae utique potentia passiva est?

Denique, dum ais causas secundas acturas, si nullum adsit impedimentum, vel intelligis impedimentum negativum vel positivum: si ais acturas si nullum adsit impedimentum negativum; jam requiris occasionem sive conditionem positivam ad hoc ut homo rideat. Nam impedimentum negativum tollitur tantum per aliquid positivum: si dicis acturas si nullum adsit impedimentum positivum: Ponamus igitur nihil extare in rerum natura praeter unicam ­substantiam corpoream constantem materia et Entelechia unica, hoc casu substantia ista infinitas actiones ponet simul, non enim habebit impedimentum positivum. Nec erit ratio quare pauciores ponat, aut quare unam potius ponat, quam aliam.

Praeterea sola anima in homine libera est; igitur machina illius organica producit motum sui liberum aut spontaneum occasione motus spiritualis ab anima producti. Quae tamen occasio non sollicitat ut causa sed ut conditio.

Comitiorum nostrorum eventum utique intellexeris. Primo scrutinio, obvenerunt P. Michaëli Angelo Tamburino 40 suffragia[,] P. Guilielmo Daubentonio 25[,] P. Joanni Vincentio Imperiali 8, P. Joanni Baptistae Ptolemaeo 4, P. Angelo Alamanno 3, ac denique P. Curtio Sestio 1. Cum nemo suffragiorum dimidiam partem obtinuisset, itum est ad scrutinium alterum. Quo demum P. Tamburinus suffragia adeptus est 62, P. Daubentonius 20[,] P. Imperialis 1. Rumor est de Ptolemaeo creando Cardinale.

Precor illustrissimae Dominationi tuae iter felicissimum utque sanus ac incolumis brevi ad nos revertaris. Dabam Hildesii 2 Martii 1706.

Illustrissimae Dominationis tuae Servus Humillimus et obedientissimus

Bartholomaeus Des Bosses S J