Series II Band 4 · No. 123.
LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES
Hannover, 14. Februar 1706. [122.127.]
Plurimum Reverende Pater
Vereor,
Ens et Unum converti Tecum sentio; Unitatemque esse principium numeri, si rationes spectes, seu prioritatem naturae, non si magnitudinem: nam habemus fractiones, unitate utique minores in infinitum.
Continuum in infinitum divisibile est. Idque in Linea Recta vel ex eo constat, quod pars ejus est similis toti. Itaque cum totum dividi possit, poterit et pars, et similiter quaevis pars partis. Puncta non sunt partes continui sed extremitates, nec magis minima datur pars lineae, quam minima fractio Unitatis.
Infinitum actu in natura dari non dubito, positaque plenitudine mundi, et aequabili divisibilitate materiae, sequitur ex legibus motus varii, quodvis punctum moveri motu diverso a quovis alio assignabili puncto. Sed nec aliter sibi pulchritudo rerum ordoque constaret. Neque video, cur hoc refugere debeamus. Quae contra objiciuntur, responsionem, ni fallor, patiuntur, et falsis hypothesibus niti solent.
Non datur progressus in infinitum in rationibus universalium seu aeternarum veritatum, datur tamen in rationibus singularium. Ideo singularia a mente creata perfecte explicari aut capi non possunt, quia infinitum involvunt. Majora pendent a minoribus, et haec ab aliis adhuc minoribus.
Scholastici aliquando fortasse potentiam intellexere, quae esset cum conatu; communiter tamen rem aliter accepisse putem. Sic Risivitas in homine (vulgo Risibilitas) non significat risurum hominem, si nemo impediat; sed risurum, si occasio ridendi offeratur. Itaque cum potentiam requisitis omnibus positis necessario agere dixere, inter requisita credo posuere occasionem solicitantem.
Violentum admitto utique neque a communi sermone recedendum censeo, dummodo verba sano sensu intelligantur. Violentus mihi dolor est quia principium ejus in iis non invenio, quae in mea mente distincte percipio. Quae ex confusis perceptionibus in nobis oriuntur corpori seu externis transcribimus, neque id male, explicationem enim capiunt ab externis.
Violentum admitto utique, neque a communi sermone recedendum puto, qui ad apparentia refertur; eo fere modo, quo Copernicani de motu solis loquuntur cum vulgo. Simili modo loquimur de casu et fortuna.
In motu concedo utique esse aliquid ultra vim ad mutationem nitentem, nempe ipsam Mutationem.
In aqua non magis substantialem Unitatem esse puto, quam in grege piscium eidem piscinae innatantium.
Cum animam nihil in materia producere ajo, hoc ita intelligo ut leges materiales motuum per animam non mutentur. Alioqui anima est entelechia seu potentia activa materiam perficiens pro potentia passiva sumtam.
Unio in qua difficultatem explicandi reperio ea est quae diversas substantias simplices seu Monades in corpore nostro existentes nobiscum ita jungit, ut unum inde fiat: nec satis apparet quomodo praeter singularium Monadum existentiam novum existens oriatur, nisi quod vinculo continui conjunguntur quod phaenomena nobis exhibent.
Cum animam nihil in materia producere ajo, tantum intelligo per animam non mutari leges motuum materiales. Alioqui anima est Entelechia seu potentia activa primitiva in substantia corporea, per quam Materia seu ejusdem substantiae potentia passiva primitiva perficitur, et horum primitivorum modificatione in ipsa substantia corporea actiones passionesque nascuntur.
Sturmium puto fuisse amantem veritatis, sed praejudiciis occupatum mea non satis attente considerasse.
Supposito motu supponentur et figurae, sed nihil inde orietur, per quod dignosci unus status ab alio possit. Verbo sunt notiones incompletae philosophorum substantiae naturam non intelligentium[.]
Responsionem ad Turnamini objectionem (sic satis jam veterem, sed mihi serius observatam) misi in Galliam nuper, sed nondum accepi redditam. Ita nescio, quis sit nunc status diarii Trivultiani. Spero tamen verum non fore, quod de cessatione ejus dictum est. Interim metuo, ne forte autoribus nocuerit, quod interdum res Theologicas liberius nec sine affectu tractant, et aliquando in alios paulo aculeatius dicunt.
Quae de Unione sumta ab Existentia compositi addis, altioris fortasse sunt indaginis, nam erit qui dicet unionem de Essentia esse sed in haec spinosiora immergi fortasse nunc necesse non est.
Gaudeo, consilium de condendo Breviario philosophico Tuis destinatis consentire. Et omnino sentio, de multis non bene decerni, nisi omnia sint in conspectu.
Vereor, ut frui colloquio Tuo possim proximo Paschali festo. Nam non Brunsvigam tantum, sed et Berolinum excurrendum est mihi. Spero tamen alias affuturam fortunam voto meo. Interea vale et omnia ex sententia gere, ut respublica literaria tuis praeclaris lucubrationibus mature fruatur, et mihi favere perge. Dabam Hanoverae 14 Febr. 1706
deditissimus Godefridus Guilielmus Leibnitius
P. S. Cum ubique Monades seu principia Unitatis substantialis sint in materia, consequitur hinc quoque infinitum Actu dari, nam nulla pars est aut pars partis quae non monades contineat.