Series II Band 4 · No. 122.
BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ
Hildesheim, 12. Februar 1706. [121.123.]
Illustrissime Domine P[ax] C[hristi]
Dum Hildesium mittebar a majoribus, haec me cogitatio recreabat inprimis: hanc urbem esse vicinam Hannoverae, et fore fortassis ut tui, quem tantopere suspiciebam, coram intuendi copiam aliquando nanciscerer. Supra spem accidit quod et praesentem alloquio, et nunc absentem litterario commercio sis dignatus. Quid dicam? Beasti me humanissima epistola tua, stimulumque ingentem addidisti ad meditatum mihi curriculum iis fere quos praescribis et ego ante informaram animo, limitibus auspicandum. Sed ne a principio ipso aberrem, patere, vir illustrissime ut tibi pauca quaedam axiomata proponam quibus Aristotelicam niti philosophiam arbitror, ne si forte infirma sint fundamenta, ego turpiter me dem molem eis caeteram superstruendo.
1. Ens et unum convertuntur. 2. Continuum est [divisibile] in infinitum. 3. Infinitum actu non datur in natura. 4. Unitas est principium numeri. 5. In causis et principiis non progrediendum in infinitum sed standum alicubi. Quae axiomata ex Aristotelis Metaphysica deprompta satis consona systemati tuo existimo, tertium si demas, de quo dubito, nam visus es alicubi mihi infinitum actu asserere. Puto tamen mentem tuam per infinitum in potentia satis explicari posse[,] qua de re judicium tuum expectabo.
De Honorato Fabrio tibi prorsus assentior, nimium concessisse illum recentioribus. Qui licet satis peripatetice de substantia disserere incepisset, ubi tamen denique formam substantialem adinstar modorum resultantem asseruit, omnia pessundedit. Nam modos activos esse posse negat ipse passim. Unde fit ut ejus sententia vel solis accidentibus, vel ipsi etiam materiae tribuenda sit activitas. Quorum utrumque absurdum est, postremum ex atomis consequitur in quibus ipse materiae collocat essentiam.
Dubitationem, quam nuper attuleram, penitus exemisti mihi. Tenere mihi nunc videor quid
conatum inter et potentiam nudam intersit. Interim Scholasticos sub nomine potentiae (: licet
virtus et conatus magis proprie dicatur :) rem ipsam admisisse reor dum potentiam necessariam
definiverunt: quae positis omnibus ad agendum praerequisitis agit necessario.
Quod cum in natura fiat semper ([:] de rationali non loquor :) locum in ea non habebunt
potentiae nudae quoad actiones naturales, sed solum quoad actiones, quas vocamus, supernaturales
ad quas utique substantiae illa, quam dicis, excitatione indigent. Quod cum Theologia
nostra apprime consonat. Progredior nunc ad alias dubitationes.
Et imprimis aveo scire an et quid juxta systema tuum dici proprie violentum possit in
natura, nam vulgatam violenti definitionem: quod fit a principio intrinseco, passo non
conferente vim, non admittes, cum omnis actio juxta te sit proprie a principio intrinseco.
2o Si motus, ut dicis, consistat in vi ipsa ad mutationem nitente ergo forma sive virtus nihil efficiet, cum ipsa sit vis ad mutationem nitens.
3o Estne vera substantialis unitas in aqua tota quae E. G. continetur in urna?
4o Vel formae inanimes proprie producunt aliquid in materia vel non: Si producunt; quid vetat quominus etiam anima rationalis aliquid proprie producat in corpore, cum aliis formis conveniat activitas propria in materiam, in quantum Entelechiae sunt. Quod attributum anima quoque rationalis habet. Si non producunt, ergo materiae ipsi concedenda erit activitas quoad motum E. G. Nam nemo dicet materiam non moveri per se, motu in materia ipsa recepto.
Aliis, quos habeo, scrupulis proponendis supersedebo usque ad Pascha, cum Hannoveram veniens eorum dissolutionem ex ore tuo excepturum me spero, quanquam metuo, ne domo rursus absis uti accidit in festis natalitiis.
Legeram ante cum attentione et voluptate, rursusque legi pulcherrimam tuam contra Cartesianos demonstrationem, quam inseruisti tuae contra Cl. Sturmium dissertationi. Quid quaeris? Me quidem certe penitus convicit. Nec miror intactam ab adversario respondente relictam esse: non habebat scilicet quod reponeret. Plane ostendis si praeter materiam uniformem, figuram, et motum nihil admittatur in natura, nullam quoque in rebus varietatem notatum iri. Imo nec figuram, opinor, aut motum localem esse posse. Nam et figura superficiem intrinsecam corporis figurati et motus localis superficiem extrinsecam corporis locantis postulant, quarum neutra saltem ante mentis divisionem intelligitur: ex quo pulchre colligis statuendum esse motum alterationis a locali diversum. Nil poterat verius et ad sensum peripateticum accommodatius.
Responsum ad objectionem P. Turnaminii, quod cum gratiarum actione remitto; exscripsi, uti soleo omnia tua, quae ad manus meas perveniunt. Et si plura communicaveris restituam fideliter ubi exemplum descripsero. Multiplici ex capite gratum mihi fuit videre schedam illam. Primum hinc disco non interruptum esse Trivultiense Diarium uti minabatur qui illud recudere coeperat Amstelodamensis Typographus cujus editionis cum Triennium mihi compararim sex tomis comprehensum, caetera quoque quae porro edita sunt et edentur cum, ubi venalia prostent, intellexero, adjicere est animus.
Alterum est, quod ex hoc scripto tuo lux mihi quaedam affulsit ad introspiciendam melius mentem tuam. Nam, ne quid dissimulem, haerebam perinde atque Gallus ille noster, ad scopulum istum, subveritus ut unione metaphysica carere possemus, non quod eam cum principiis tuis hucusque visis pugnare existimarem, sed quia timebam ne me principium aliquod tuum lateret quod unionis istius necessitatem tolleret.
Caeterum quantumlibet mysthriv́dhw sit unio illa, hoc mihi certum est: non posse eam in modo relativo constitui. Relationes enim, uti alia accidentia substantiam jam constitutam supponunt. Et hinc est quod Aristoteles, partes substantiae ante mentis opus negat esse relatas, sive ad totum sive ad se invicem. Sane cum relatio sit quidam ordo unius ad alterum, ordo realis esse qui potest, ubi duntaxat est unum? Non igitur statuenda est relatio realis inter animam et corpus sed tantum relatio secundum dici, ut vocant, quae a mentali corporis et animae a se invicem praecisione primum exoritur. Quare dicendum mihi videtur, hoc quidquid est quod praeter animam et corpus, substantiam individuam constituit ipsam esse existentiam absolutam totius substantiae concretae quam Aristoteles et S. Thomas a materia et forma (: quae scilicet substantiae essentia sunt :) distinctam, unamque utrique communem statuunt. Atque hinc sententia Alberti, quem laudas, formas, imo totum animal, secundum essentiam in materia semper fuisse ponens non modicam lucem accipere posse videtur, idque prorsus ad mentem tuam, ni fallor, accommodate. Qua de re videri potest S. Thomae liber de natura materiae qui extat Tomo 2. editionis Parisiensis anni 1660. in quo, capite 8 et 9. pagina 367 examinat quomodo in homine sint plures formae secundum essentiam sed una tantum secundum esse. Et: quomodo impossibile est duo esse substantialia simpliciter esse in eodem composito materiali. Quae omnia satis ad gustum tuum fore confido. Haec si vera essent (: Aristotelem quidem sic sensisse mihi persuasum est :) non esset quod ultra unionis explicationem quaereremus cum existentia cuique sua prima sit notio.
Expectamus avide quis tandem fuerit nostrorum comitiorum exitus. Quod propediem resciemus. De Ptolomaeo multus adhuc sermo est; de Alemanno et Tamburino nonnullus, quibus novissime adduntur Imperialis, et Daubantonius Gallus, is ipse qui Philippo 5to a confessionibus fuit. Ego, si quid de Ptolemaeo nuncietur, certiorem te faciam illico, tibique gratulabor.
Vale, illustrissime Domine. Deus ad Germaniae decus et scientiarum incrementum incolumem Diu te servet. Ita precatur
Illustrissimae Dominationis tuae Humillimus et obedientissimus in Christo Servus
Bartholomaeus des Bosses S J
Hildesii 12 Februarii 1706