Series II Band 3 · No. 97.
LEIBNIZ AN HEINRICH HORCH
Hannover, 31. Januar (10. Februar) 1697. [92.108.]
Vir pl. Reverendae et Celeberrime Fautor Honorande
Literae
Venio ad problema Tuum Metaphysicum. Tradere modum, quo Deus in mente
~~sua formare quiverit ideam extensionis; posito esse eum naturae tantum
cogitantis, et minimae extensae,~~ quod si insolubile appareat secuturum sit, etiam in
Deo esse extensionem.
Ac primum valde laudo, quod haec intentius meditari voluisti, quae plerique velut facilia et satis ipsorum opinione intellecta, aut veluti vana et jure neglecta transmittunt; deinde mirifice probo, quod eam ipsam quae in Mathematicis valet Analysin ad Metaphysica porrigi arbitraris; dum me, quem illic aliquod operae pretium fecisse putas, hic quoque non nihil praestare posse judicas; in quo etsi de me sentias liberalius, de ipsa tamen analysi pro ejus dignitate censere videris. Semper enim judicavi Analysin vel potius inveniendi artem, non contineri finibus Algebrae, sed hanc velut sibi subordinatam habere.
Nescio tamen an hactenus a quoquam ita sit tradita, ut applicari altioribus possit, quemadmodum ego fieri posse videre mihi videor. Sed praestat venire ad ipsum problema.
Ac videris ni fallor ita de eo disserere, ut appareat, habere Te illud non tantum meditatum, sed etiam solutum, quo magis fortasse deceret expectare me potius sententiam tuam, quam ingerere meam; quoniam tamen eam dicere jubes, morem geram, ut veritas ipsa Collatione enitescat. Censeo autem non posse nos decernere, quomodo Deus formaverit ideam extensionis in mente sua, nisi extensionis notionem distinctam possimus formare in mente nostra; quod si detur modus quo nos eam formamus, constabit etiam a Deo formari posse multo magis. Et quidem plerisque Extensio et cogitatio videntur esse attributa vel primitiva, vel certe inexplicabilia. Ego aliter sentio, et quod extensionem attinet, Cartesianis quibusdam mecum disputantibus, atque hoc velut constitutivum Corporis attributum habentibus respondi, extensionem supponere aliquid anterius cujus diffusionem dicit, ut albedinis in lacte, ponderis in lapide, resistentiae in corpore. Est igitur in extensione multitudo simultanea, cum continuitate, seu plura coexistentia continua; quae ut in rebus possunt existere, ita in divina mente repraesentari. Sed haec salvo maturiore judicio Tuo.
Dn. Joh. Bernoullius Professor Matheseos Groninganus, vir ingeniosissimus, ante menses
aliquot problema hoc proposuit Datis duobus punctis nec in eadem horizontali nec
~~in eadem verticali positis, invenire lineam per quam grave ab altiore ad
inferius brevissimo tempore venire possit.~~ Hoc problema praeter ipsum, et me,
nemo hactenus solvit. Solutiones autem nostrae deprehensae sunt consentientes: prosunt talia
ad augmentum scientiae.
Fuit ni fallor olim Herbornae Alstedius. Narratum mihi est fuisse in vestris oris Bibliopolam, qui habuerit Encyclopaediam ejus, manu autoris multis modis auctam: id quam verum sit, Tibi exploratum erit. Quemadmodum et fortasse Te favente disci poterit, an verum sit quod mihi olim narratum est, Nicolai Vigelii magni olim jurisconsulti labores quosdam ineditos adhuc superesse.
Cum Princeps Condaeus, avus ejus qui nunc vivit, esset Venetiis et patrem Paulum Servitam quaestionibus fatigaret, Paulus postea ad alios dixit: questo principe mi pare esser un principe molto interrogativo; ita vereor ne in me, si pateris, amicum habeas nimis interrogativum. Cum enim jam non-nulla quaesiverim, audeo tamen adhuc unum addere, an notus sit Tibi juvenis aliquis praeclarae in Mathematicis expectationis et cujus ea sit rerum conditio, ut ope vel promotione indigeat. Tali enim fortassis ego esse utilis possem, ut ipse Reipublicae. De caetero Vale, et de praeclaris meditationibus tuis et me et omnes plura discere patere. Dabam Hanoverae 31 Januar. 1697.