Series II Band 3 · No. 93.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 13. (23.) Januar 1697. [90.104.]
I. N. J. C.
Excellentissimo Dno. Guilielmo Gothofredo Leibnitio
V. Placcius S. P. D.
Serius respondeo, dum ad litteras reperiendas Tuas, quibus aliquid Dno. Bussingio communicandum inerat[,] omnes superioris anni et semestris praecedentis epistolas recenseo. Nec tamen invenio quidquam, repetita ter et amplius lustratione. Puto itaque me tunc illico eas ipsi misisse per communem quem habebamus auditorem, qui jam interim in Academias abiit. Erant sane, quantum recordor, lineolae perpaucae, quae ad ipsum pertinebant. Neque nos convenimus, nisi per accidens et valde raro. Neque conveniemus in posterum saepius, Weigelio etiam defuncto in itinere. Quod miror te nescire. De Hinubero piget meminisse. Adeo me ludificatus est, et mensibus quinque totis ita moratus ut nec tantum illis potuerim proficere quantum nunc totidem diebus solus cum binis amanuensibus satis etiam inidoneis absolvo. Non poterat alienior ingenio genioque ad hoc opus sese obtulisse tanto molimine. Rideres affatim, si vel decimam partem enarrarem absurdorum, quae committebat. Neque mores hominis satisfaciebant. Sane praesagiebat animus aliquomodo haec omnia. Sed ut in eo semper ego decipior et decipiar dum vivam quod alios puto quam sunt meliores: ita hic insuper et Tua me commendatio, et aviditas voto meo potiundi magis obfirmabat ad magnam patientiam. Ita ut non omnia modo quae exigeret honorarii loco promte offerrem, sed additurus etiam ultra multum fuissem, si candide aperteque id quod oblique volebat extorquere, petivisset. Ego interim eo adactus tandem, ut, quod integro decennio amplius obstinate detrectaveram, manus operi admoverem ipse; nunc bonam partem jam in mundum habeo redactam, et: D. V. si sic liceat pergere, intra annum opus bibliopolae edituro potero tradere. Licet moles sit ultra expectationem magna, et ultra semimyriadem adscensura. Nondum Caput octavum Anonymorum absolvi et jam ultra 1400 sum nactus. Jam vero pseudonymi facile anonymos superabunt. Quo etiam citius et certius faciliusque me expediam, id ago unice, ut quae jam parata sunt in collectaneis meis aut symbolis alienis, ea sola in ordinem redacta describantur, nulla nisi plane obvia ulteriori aut absolute necessaria inquisitione, alias sensum non habiturorum superaddita. Caetera perficiant qui volunt et valent. Mihi abrumpere ac protrudere, ne pereant illa, quae parata sunt, suffecerit. Nam absolvere hoc opus vel si saeculum vivam non potero. Adeo quotidie vel lectio vel communicatio scripta, cumulat laborem, abrumpendum, noctu, non finiendum.
Interim occurrunt etiam his ipsis diebus oblata de quibus peto mihi, si fieri potest rescribi.
1. In Fogeliana bibliotheca erant 4 quaterniones sive plagulae in 4. Geometriam Jungianam
Germanice versam nondum integram sed sine capite atque calce continentes.
Earum exemplar aliud nullum extare amplius puto, adeoque Manuscripto hoc aequiparandum.
Quaeso an in Hanoverana etiamnum Bibliotheca illud extat? Puto Jungianam aut Tassianam,
certe alterutrius esse illam versionem, imo communicatis operis factam, omnibus technicis
vocibus accurate redditis.
2. An aliquis Magellottus in Italia tibi innotuit, cujus anonyma quaedam mihi tam
deliris sunt liris indicata ut ipse supplere non possim inarticulatam adeo scriptionem et sensum
hinc inde hiantem amicae desuper symbolae acceptae. Ex Academia del Cimento Florentina
scribitur fuisse. De qua indubitato etiam tibi constat.
3. In Menagianis pag. 274. mentio sit tui occasione libelli cui titulus Histoire d'Yoland, tibi contra voluntatem tuam imputatae. Quid libri sit et cujus quaeso perscribe ut anonymis meis inservire possit in quibus alias etiam absque hoc scripto tui sat erit crebra mentio honorifica facienda. Vale. Hamb. 1697. Idibus Januariis, quoties expedit divinitus ut tibi recurrant a me optatis semper ac optandis. / A Monsieur, Monsieur Leibnitius, Conseiller de son Altesse Electorale à Hanover.