Series II Band 3 · No. 92.
HEINRICH HORCH AN LEIBNIZ
Herborn, 6. (16.) Januar 1697. [97.]
/
Vir Nobilissime ac Prae-Strenue, Domine ac Fautor Honoratissime.
Etiamsi tot tantaque sint Tua in Remp. literariam merita, ut omnes Mathematum Cultores
ob praeclara Tua inventa, quibus omnium retro seculorum Mathematicos longo post Te intervallo
reliquisti, merito Te suspiciant ac venerentur tanquam communem suum Praeceptorem;
non ausus tamen fuissem, incomtis unquam literis meis temere ad Te affectare gradum, nisi per
Gravissimos Viros, quorum merita non aliter ac jussa revereri queo, ad commercium me
literarium quam humanissime invitasses. Ex qua proinde humanitate Tua ut quoddam in studia
mea redundet emolumentum, veniam dabis, Vir Nobiliss. quod hoc Tibi Problema resolvendum
proponam. Nimirum Tradere
~~ideam extensionis, posito esse eum naturae tantum cogitantis et minimae
extensae.~~ Dignum sane autumo hoc Problema cum Theologo, cujus interest nosse, quomodo,
ajente S. Paulo, ex Deo sint omnia, et quomodo, ut Jesaias loquitur, coelos extenderit ex semet
ipso? tum etiam Mathematico et Philosopho; quum id agat de extensione, communi objecto et
Geometriae et Physicae. Cujus proinde genesin, si quam habet, sibi habere accuratius perspectam,
multum sane apparet facere ad solidanda ipsam et principia harum disciplinarum: et
praeterea etiam ad finiendam illam controversiam, quae hodie exercet eruditos, nimirum an
extensio accensenda sit attributis Dei? Si enim hoc Problema deprehenditur esse contradictorium,
ut multis videtur, manifestum fit, agnoscendam esse in Deo extensionem; si vero reale ac
possibile, citra dubium referenda erit in censum rerum a Deo diversarum. Modum denique
aperiet illius solutio, aliarum quoque rerum conceptus eruendi quasi ex sinu ipsius Dei,
tanquam primi omnium rerum Exemplaris: quod quam proficuum sit perspiciendis intime rebus
et quoad suam radicem, me etiam non dicente intelligit quivis. Neque dubito, solutionem illius
Tibi, Vir Nobiliss. dudum jam esse in promptu, quum ea, ni admodum fallor, inveniri debeat ea
via, qua Tu in rebus Mathematicis Orbi erudito adeo admirandum Te praestitisti. Vale interim ad
rei literariae decus, ac favere pergeTradere ... extensae: Am Rande wohl von Leibniz durch Doppelstriche gekennzeichnet.
Praeclarissimarum Virtutum Tuarum Cultori perpetuo Henrico Horchio
Herbornae die 6 Jan. 1697.