Series II Band 3 · No. 90.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

[Hannover,] 22. Dezember 1696 (1. Januar 1697). [66.93.]

Latin

Ad Dn. Placcium 22 December 1696

Venit in mentem quaerere quid agas, et num adhuc de emendatione rationis educandae juventutis cum praeclaro viro Erhardo Weigelio consilia communices; cui mihi potissimum collaboratores bene animati et operi pares deesse videntur. Nam etsi optandum esset rerum potentes in eam curam venire, putem tamen institutum se ipsum alere posse, praesertim in magnis urbibus qualis vestra est, modo saltem non obstent qui autoritate valent.

Vidi nuper, quae Dn. Tenzelius in aliquo Colloquiorum suorum de laudatissimo instituto Tuo pro dignitate ejus dixit, discipuli cujusdam Tui, ut apparet docti verbis. Et tuum Tibi tribui mihi gratum fuit. Quae enim alia in terris praemia pro tali labore sperari possunt, quam ut pro merito aestimetur.