Series II Band 3 · No. 78.
LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA
[Hannover, nach dem 12. Oktober 1696.] [77.115.]
Phlebotomiae damnatae libellum ut apparet non ineruditum, cum Ongarello accepi, et gratias pro hoc quoque ago. Vereor tamen ut damnari prorsus possit nisi ab eo qui tam egregiis medicamentis sit instructus, ut vicem ejus cum fructu praestare queat. Anceps remedium est, ut pleraque. Cartesius neglectum ejus dicitur vita luisse. Si quid philosophicae difficultatis moveris, candide sententiam dicam. An rem acu tetigerim penes Te judicium erit, ipsam tamen sententiarum mearum connexionem non exiguum habeo judicium veritatis.
De Metereologicis quoque non pauca dicenda supersunt. Cl. Ramazzinus insignis apud Mutinenses Medicus, cum observasset Aëris columnam pluvia imminente leviorem fieri, quod dudum Gerickius primus virunculi prophetae inventor notaverat, miratus est non immerito ut ipse in suis eruditis Ephemeridibus testatur, quas mihi transmisit. Causa nulla alia est, quam quod guttae aquae dum dispersae sunt et in aëre sustinentur, cum eo gravitant; ubi vero collectae descendunt, jam aërem non amplius sustinentem exonerant. Proposui eam in rem experimentum in libra peragendum.