Series II Band 3 · No. 63.

LEIBNIZ AN MENTET KETTWIG

Hannover, [Mitte Juni bis Mitte Oktober 1696.] [62.79.]

Latin

Vir Nobilissime et Consultissime, Fautor Honoratissime

Gratissima erunt quae vel ad Placciana vel ad mea meditaberis. Interim ut libri de suprematu expressam mentionem facias, aut ut mihi eum tribuas nihil necesse est. Scripsi olim juvenis libellum de Methodo discendae docendaeque jurisprudentiae, in quo semina jam sparsi mearum sententiarum, sed nunc vix occurret in officinis.

Doleo Tibi cum Illustri viro Dn. Avemanno non optime convenire. Ejus cum explorata sit omnibus magna doctrina et experientia, mihi vero privatim etiam aequitas et moderatio, e re putem ut nihil omittas, quo Tibi conciliari possit. Solet facile contingere ut juvenes literis et ingenio valentes quadam studiorum fiducia, autoritatis et meritorum, aetatisque etiam praerogativam in aliis non satis considerent, neque expendant quid ipsi sibi vellent, si eo loco essent, inde offensiones, quae deinde multorum praeclarorum ingeniorum cursum morantur. Libellum de ambitu tuum nondum vidi, ex titulo tamen nescio quid mordacis inesse suspicor, in eos qui viris claris nimium deferunt; sed hoc peccatum minus incommodi habet, quam irreverentiam.

Fateor, libertatem generosam non esse supprimendam, veritatisque majorem esse rationem habendam quam autoritatis. Ego tamen ipse usu demum reperi, plerumque rectius aliorum sententias in commodum sensum accipi, quam refutari; et magis nunc cogitandum esse de proferendis scientiarum pomoeriis, quam de evertendis quae jam sunt structa. Quid autem Amplmo Avemanno in Tua dissertatione potissimum displicuerit mihi exploratum non est, purgationem tuam pro humanitate sua libenter admissurum, non dubitem, praesertim si qua ratione publice cultum testeris, idque agas ut intelligat, vere Tibi propositum esse ita rem gerere, ut ipsi pariter ac principi animum tuum quem optimum esse non dubito, quavis occasione probes. Quodsi ego aliquid conferre possim, nihil omittam quod in me situm videri queat.

Feltmanni Vestri ICti magni obitum non exiguo cum dolore intellexi. Fuit in illo doctrina recondita cum acri judicio, rerumque usu conjuncta: thesauros multiplicis lectionis suae passim sparsit in libris editis; sed multa haud dubie restant affecta, quae utinam edi possent; qualia autem sint, Tibi omnium optime exploratum esse puto. Vale. Dabam Hanoverae