Series II Band 3 · No. 62.
MENTET KETTWIG AN LEIBNIZ
Emden, 5. (15.) Juni 1696. [51.63.]
Viro Illustri Godefrido Guilielmo Leibnitio Mentetus Kettwigius S. D. P.
Litterae tuae XXVI. Martii ad me exaratae, non nisi ante hoc triduum mihi sunt redditae; Etenim cum Parentem meum Lerae in Frisiis Orientalibus degentem paucis abhinc diebus salutarem, forte fortuna ibidem eas repperi, cum eodem absente famulo essent traditae, ab eoque in musaeo Parentis rejectae, nec illi primo obtuto visae. Culpa id factum tabellarii Auricani, qui literas ad Patrem errore nominis perferendas dedit, cum uterque nostrum juris utriusque Doctor sit renuntiatus, optarem itaque si quid post ad me curetur, ut inscriptio literarum locum domicilii mei, Emdam scilicet, prae se ferret. Caetera nihil unquam mihi gratius obventurum testor, quam ut ansa daretur studia mea excolendi, cum Carolinum illud Plus ultra neminem magis, quam studiosam juventutem, cui curae est, vitam haud quaquam silentio transigere, decere putem.
Offers ad id Vir Illustris duo media, tum, ut probe ea, quae a Te de Hobbianis et juris naturalis principiis, in libro de jure Suprematus, et Praefatione Codicis Diplomatici sunt dicta, expenderem, legeremque; cum, uti me ad lectionem eorum, quae Vir eruditissimus Vincentius Placcius in accessionibus nuper editis, de jure naturae, scientiaque Morali disseruit, accingerem, eaque quae in rem viderentur, notarem.
Fateor Vir Illustris sic quidem commodissume ad veritatem iri, nec esse viam magis commodam, et emendae veritati parem, quam quidem amicam ejusmodi collationem, ast dubito, num tantum onus subire, humeri mei ferant? Non tamen provinciam detrecto, siquidem mihi juveni, si quae minus recte dixero, Vos veniam daturos, nec cupiditatem meam in litteris, praeclaraque hac scientia proficiendi, malam in partem interpretaturos, confidam, imo certus sim. Itaque, cum animus mihi sit, propediem Bremam petendi, dabo operam, ut Viri Clarissimi Vinc. Placcii accessiones ibidem comparem: dein praevia attenta lectione, si quae habeam, notabo, eademque occasione testatum faciam, Tua praesertim in libro de Jure suprematus mihi lecta, imo relecta esse. Praefationem Codicis J. G. Diplomatici aliquando apud Amplissimum, jam vero summo eruditorum cordolio, et maximo litterarum dispendio, denatum Feltmannum legi, sed omnia exequi per otium tum non licebat, maxime, quod ViceCancellarius Ampl. Avemannus librum (: Feltmanno enim ad breve utendum concesserat :) eodem momento repeteret, nec mihi heic Emdae repperire datum fuit; Quin odium, quo D. ViceCancellarius contra me immerentem flagrat, nullo modo mihi ad Eundem aditum praebet, taceo, ut librorum suorum inspectionem daret. Certe de me actum foret, si mihi principali gratia niti, fors injungeret, optarem tamen Eidem [reconciliarer], si qua spes esset, id tamen per Te impetraturum me spero, cum Te plurimum apud Eundem posse, sciam. Caussas concepti odii varias D. ViceCancellarius refert, sed earum potissima videtur liber a me de Ambitu seu ad L. Juliam Ambitus conscriptus. Jam pridem ad Saurmannum Bremam litteras dedi, ut meis sumtibus ad Te Exemplar curaret, hoc an factum ignoro? Si sic, illud expeterem cum publica Te ejusmodi scripta legere prohibeant, ut ab historiis et politicis non alieno librum legendum committeres, an talia in eo reperiret, quae quis in se dicta putare posset. Certe Ampl. Bremensis Senatus, cum proscriptionem libri D. Avemannus urgeret, Commissarios dedit, qui viderent, numne liber quid proscriptione dignum, contineret? Qui praevia relatione decretam de non distrahendo inhibitionem cassarunt, scriptumque non inutile judicarunt. Juro, hoc amplius liquido jurare, et per omnia sacra affirmare possum, me neminem praesentium mordaci vero rodere voluisse. Nec caeteroquin ad me pertinet, si quis aliena malefacta, sibi, ob similitudinem morum, objecta putet. Tu, si innocentem me quoque absolveris, hoc, bonum factum! tutum contra quosvis praesidium mihi erit. Vale Vir Illustris, et quantocius ea, ad quae me duxerint, cum Tua, tum Placcii scripta, expectato. Dabam Embdae V. Jun. st. vet. M. DC. XCVI.