Series II Band 3 · No. 58.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
Hannover, 19. (29.) Mai 1696. [56.66.]
Vir Noblissime et Excellentissime, Fautor Honoratissime
Cum valetudinis potissimum causa per aliquot septimanas Hanovera abfuerim, serius Tuas accepi cum adjuncta Socratis Apologia contra Cardanum non contemnenda quam juvenis Tibi aliquandiu domesticus scripsit, pro qua gratias ago. Analysis illa logica orationis Cardanicae mihi perplacet nec illis assentior, qui talia parvi faciunt. Expertus sum quantum usum habeat forma logica in controversiis finiendis, et miror usque adeo inusitatum esse ejus usum, adhiberique ubi exitum habere non potest, ubi vero posset habere, non adhiberi. Nam cum viva voce concertatur, vix fieri potest ut diu servetur formae rigor, tum ob taedium tum vero maxime quod totam illam catenam longius productam animo bene retinere difficile est, itaque plerumque post unum prosyllogismum in liberam denique confabulationem abire solent disputantes. Sed si scripta ultro citroque missitantibus formae leges severae observarentur, non ingratum nec difficile foret mittendo remittendoque syllogismos, et responsiones, tandiu reciprocare serram, donec vel confectum sit quod probandum erat, vel nihil ultra habeat quod afferat argumentator. Cui tamen rei in praxin transferendae multa adhuc observanda essent, quae vulgo non satis constituta habentur, quorum potissimum est, ab ICtis mutuandum: quod saepe in materia praesertim concreta rationis est respondentem fieri opponentem et contra; quemadmodum cum Reus exceptione opposita onus probandi in se transfert. Et videtur mihi ipse Jungius, qui tamen in eo genere alios omnes superavit, nondum satis haec absolvisse. Ego certe legitimam disputandi formam appellare soleo judicem controversiarum, et hominum negligentiam miror qui [certis] rationibus exeundi ex tot labyrinthis, quas in potestate habent, non utuntur.
Ego Fr. Mercurium Helmontium et Knorrium Sulsbacensem non a Cabbalisticis suis meditationibus sed aliis multis rectis ut mihi videtur sententiis et notitiis apud Te laudavi. Atque ita factus sum, ut ubique quaeram atque animadvertam potissimum, quod laudem quam quod reprehensionem meretur.
Noematicae Jungii disputationes haud dubie egregiae sunt, ut ejus viri omnia; nescio tamen, an non e re potius futurum sit dare aliquid quod magis sit ad plausum captumque vulgi, veluti si superessent quae in Cartesium et Hobbium et alios tales notavit, et quaedam Matheseos mixtae.
Dn. Weigelium ajunt in Sueciam usque ire constituisse. Successus ei felices precor. Nam non tantum optime animatus est, sed etiam multa praeclara monet, quae utinam satis audiantur.
Puto visam Tibi Domini Nicolai Witsen consulis Amstelodamensis Tabulam Tartariae magnae, vel orientis septentrionalis. Ea sane praeclara est, et multa nos prius ignota docet. Ut tamen non possunt omnia uno statu confici[,] ita ajunt Lubecensem quendam, Dominum Brandium, ex China et Moscovia reducem non pauca notasse in quibus locorum situs visus est a Tabula illa discrepare. Ea si discere liceret favore Tuo amicorumve, non exiguum in me beneficium collatum putarem. Vellem praeterea valde nosse an non Dominus Brandius aliquid notaverit aut cognoverit de Differentiis Linguarum quas loquuntur gentes per quas transivit. Nempe linguae propriae Siberiensium, Tingresiorum eorumque quos Bratzki vocant, et similium tum Calmuckorum, Mugalensium, et denique Tartarorum ipsorum Sinae Dominorum; quaenam sint, et quousque extendantur. Quodsi ipse Dn. Brandius per amicos suos quos in Moscovia aut Siberia extremisque Moschici imperii oris habere potest, saltem orationem Dominicam linguis diversorum populorum a Slavonica differentibus expressam cum versionibus interlinearibus Slavonicis saltem vel Russicis impetrare posset[,] non mediocriter obstringeret rei literariae cultores. Nam ex linguis maxime gentium cognationes discuntur. Et in chartis ut Imperiorum ita et lingua[ru]m fines notari deberent. Vale ex [animi] sententia et fave. Dabam Hanoverae 19 Maii 1696.
Obsequentissimus G. G. L.