LatinI. N. J. C.
Excellmo et Amplissimo Dⁿo G. G. Leibnitio
V. Placcius S. P. D.
Responsurus Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: Brand von Lubec. China. ultimis tuis remitto commodatam dissertationem cum gratiis, et auctario
levidensi Amanuensis mei Rostochium propediem migraturi. Quem ut vides in Logicis Jungianis
ita exercui, ut alios docere cum fructu possit. Illius Jungii aliqua Cimeliis tuis inserere si
volueris, nil erit dignius ejusdem Noematicis definitionibus et divisionibus, cum cura summa
elaboratis, et folia pauca conficientibus. Ethicae quoque paucissimorum foliorum disputationes
adsunt, sed non aequi valoris. Responsio ad limam Scharffii non est penes me, sed ab amico
impetrari credo possit. Sunt alia parvae molis, edita aeque ac si non edita essent; combustis
nempe plerisque omnibus exemplaribus, aut perpaucis ab initio impressis, adeo ut vix exstent.
Id quod de Geometriae ipsius Empiricae foliis Germanice versis, quae cum Fogelii Bibliotheca
ad vos pervenere, dictum etiam volo. Quorum aliud exemplar nullum extare putem. Dⁿi Weigelii
reditum huc avidus expecto. Ex Cabalisticis Helmontii et Knorrii ego fateor me parum aut nihil
proficere potuisse. Non video fundamenta illius rei solida ulla. Opinionum vero et placitorum
arbitrariorum plus nimis est ferax imaginatio humana. Utinam iis relictis ad ĕpidóseiw tṽn
texnṽn accuratas tandem accingerentur Philosophi omnes, Tecum et cum similibus Tui, quos
veneror. Vale. Hamb. 1696. d. 11. Aprilis.