Series II Band 3 · No. 52.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

Hannover, 27. März (6. April) 1696. [49.56.]

Latin

Vir Nobilissime et Consultissime, Fautor Honoratissime

Paulo distractior indies responsum distuli, etsi nihil mihi sit gratius quam de rebus profuturis Tecum conferre, cujus sensa meis respondent.

De Domino Hinüber ut hoc primum absolvam ita existimo et posse ipsum praestare aliquid, et velle. Amicus Hildesiensis, a quo mihi commendatus fuit, testimonio eum ornavit honorifico, et cum ipse coram non imminuerit conceptam opinionem, putaverim expectationi quoque Tuae responsurum.

Cum occasiones mittendi aliquid in Italiam praeterierint, expectanda[e] sunt novae, neque ego negligam significare si quid sese obtulerit.

Nunc ad caput rei venio, Cogitationes scilicet de juvanda Republica per profectum solidae doctrinae. Equidem ita sentio, si homines praeclaras veritates ac profuturas intelligerent atque in oculis haberent, haud dubie etiam vitam doctrinae responsuram. Nunc recitant [recte] dogma potius quam capiunt, cum fontes ipsis non sint aperti, et quod non capiunt nec curant. Plerosque video magis Historicis narrationibus quam rerum rationibus delectari, in quibus tamen solis animi perfectio consistit. Interim cogimur accommodare nos humanae imbecillitati, et utilia jucundis condire. Itaque fateor valde profuturam Historiam literariam, sed qu[a]e non tantum historia hominum absolveretur, sed daret progressus quoque cognitionis nostrae. Cogitavi aliquando de Cimeliis nonnullis literariis publicandis. Habeo enim quaedam inedita Galilaei, Cartesii, [Campanellae], Valeriani Magni, Pascalii, quibus fortasse non inutiliter adderentur Jungiana qua[e]dam; nam Jungium nullo illorum inferiorem censeo. His adjungerem animadversiones quasdam in vitam Cartesii a Bailleto editam. Videram dudum compendium ejus, quod fere solum ad has oras pervenit, sed nunc nactus sum ipsum opus majus redemtum ex Bibliotheca Hugeniana in Batavis vendita, cui ipse Hugenius quaedam notatu digna manu sua appinxit. Video Bailletum quaedam in librum suum ex Epistola mea ad Amicum, Bailleti nomine rogantem, Roma scripta, transtulisse; mentione etiam nominis mei facta, sed non ea ingenuitate usum quae conveniebat veritatis magis quam Cartesii amico. Nam ea tantum retulit quae in laudem Cartesii dixeram, suppressis naevis quos notaram. Cogita quaeso, quidnam inter Jungiana breve et selectum addi posse commode putes.

Nihil utique utilius est quam eruditos coire in societates. Optandum esset unam esse universalem sed velut in Collegia diversa distinctam tanta enim est inter se connexio diversarum eruditionis partium, ut non magis quam mutuo consensu et conspiratione quadam juvari possint. Sed quando vix est ut sperari nunc tale quiddam possit (: nisi major accedat auctoritas :) contentos nos esse oportet diversis societatibus quas tandem ipsa rerum ratio connectet. Itaque vellem Collegium Historiae patriae illustrandae destinatum urgeri a viris doctis paulo excitatius quam fieri video. Dn. Ludolphus praeses queritur collegas per varia distractos, non satis de collegio cogitare. Suasi ne statim ad elaborationes properarent, sed potius apparatum pro suo quisque modulo conferrent. Multa obtuli de meo, cum faveant his studiis aulae nostrae.

Maximam partem eorum quae edidit aut praestitit Dn. Weigelius, vidi vel probo. Ita est, ut scribis, non opus est necessario Magnatibus ad emendationem educationis, sed sufficerent privati conatus, si modo adessent juvenes ingeniosi, docti, pii, laboriosi, addo et externa quadam [specie] atque eloquentia validi, qui si tales scholas aperire vellent, quales optamus, haud dubie mox in se omnium animos converterent. Sed si qui tales sunt malunt plausibiliora agere. Apud pontificios Scholae etiam triviales religionis auctoritate commendantur, apud nos summa injuria ne dicam stultitia, contemtae ac pene sordidae habentur; ut nisi quis singulari quodam zelo et impulsu superiore huc feratur, vix sit in tale ergastulum descensurus. Tales igitur juvenes quaerendi sunt nec desperem posse reperiri, pr[a]esertim in Academiis et in mag[n]is urbibus. Inter infelicia bonorum consiliorum impedimenta etiam pietisticas lites refero, quae faciunt ut innocentissima etiam suspecta habeantur.

Scholam virtutum Viennensem habui, nu[n]c habeam nec ne incertum est, [hactenus] enim frustra quaesivi in librorum indigestorum massa.

Fuit hic per dies aliquo[t] Franciscus Mercurius Helmontius cum quo mihi fuere quotidiani sermones. Praeclare animatum reperio ad juvandum publicum supra quam facile credas, tametsi paradoxa ejus in iis rebus quibus theologia miscetur seponam. Is in juventutis quoque profectibus augendis et variis artibus atque doctrinis egregia monere potest. Promisit ad nos in reditu revisere. Cum Electrice nostra maximi ingenii Principe multa illi necessitudo ab antiquo, nam ante multos annos apud Electorem ejus fratrem Heidelbergae quotidianus fuerat. Sed et mihi cum eo notitia fuit inde ab anno 1671. Cujus probe meminerat ipse. Toto pene tempore, quo hic fuit, quotidie hora circiter nona matutina in Electricis conclavi convenimus, quo tempore nondum aliis aditus datur, et ipsa praesente de variis rebus sumus collocuti. Solet ille sua per miras ambages dicere, eamque ob rem paucis auditoribus intelligebatur. Mihi vero quo tenderet facile prospicienti jucunda ejus consuetudo fuit. Sed gravis aetas viri facit ut valetudini ejus timeam tam incommodo tempore iter facientis. Nam ab octogenario non multum abest. Sulsbacum ire sese dictitabat ad visendum Principem veterem amicum a quo fuit invitatus. Multa ipsi illic cum Knorrio Rosenrothio familiaritas fuerat Cancellariae [principalis] directore sed jam defuncto viro in omni doctrinae genere ipsisque Judaeorum interioribus egregie versato, quod Cabala denudata ostendit. Cum Sulsbaci transirem monstravit mihi librum a se compositum titulo: Messias puer, in quo Christi nativitas, et pueritia ex Hebreorum doctrina illustrabatur. Sed de his nunc quidem satis. Vale et [me] ama.

Dabam Hannoverae 27. Martii 1696.