Series II Band 3 · No. 51.

LEIBNIZ AN MENTET KETTWIG

[Hannover, 5. April] 1696. [44.62.]

Latin

Vir Nobilissime et Consultissime, Fautor Honoratissime

Gratissimae Am Kopf der Seite: Martino Kettwigio ICto Clmo Embdam semper erunt Tuae, praesertim, si quid meditando addas ad scientiae profectum: Diu enim est quod quaero qui aliquid conferre possint, quando mihi multis modis distracto non omnia destinata exequi licet. Quod morem laudandi vituperandique inter eruditos attinet, si in alterutram partem excedendum sit, malim elogiis peccari; quibus nemo facile decipitur, quam vituperiis, quibus plerumque inest aliquid noxii et iniqui. Huberi fateor scripta, excepta Historia, mihi parum lecta et vix vacat. Si Grotium passim secutus est non reprehenderim, in id enim scribunt insignes viri, ut alii utantur, et jactis fundamentis aliquid superstruant, si non laudavit, eo facilius condonaverim, quod per se patere videtur quid a scriptore notissimo sit sumtum.

Non dubito quin Grotius quaedam contra Hobbii sententias fuerit dicturus si in tempore vidisset, sed nec dubito tamen quin aliqua inde in usus suos fuerit versurus. Grotiana et Hobbiana conciliari posse facile assentior. Quin video plerorumque dogmata rectam interpretationem capere, ut adeo eruditos magis in struendo quam destruendo occupatos esse debere arbitrer. Vellem scilicet non iri in circulum et velut dolium volvi, sed prioribus demonstratione constitutis longius procedi. Quae in libro de jure suprematus et praefatione Codicis diplomatici de Hobbianis et juris naturalis principiis dicta sunt, an Tibi expensa, nosse velim.

Vincentius Placcius vir doctrina et meditatione, et zelo praestans Accessionibus nuper editis Moralem Scientiam, et jus naturae delineavit. Haec a Te legi attente, et adnotari optem quae in rem videantur. Nam illis lineis ductis occasio aliis datur sua conferendi. Itaque gratum sibi fore vir doctissimus mihi significavit. Jura summae potestatis non ultra locum habere censeo, quam patitur Reipublicae salus, et veram juris philosophiam constat huc referri. Itaque non video quomodo haec separes nisi forte eo modo, quomodo agnoscunt ICti quae ipso jure valent aliquando exceptione infirmari. Nec Galliae Regi jus mutandae successionis conceditur. Scis Carolum VI. exhaeredato velut ob crimen filio, regnum in filiam contulisse, quae Anglorum Regi nupserat, et magna pars procerum assensit. Ipse ego in Codice diplomatico formulam edidi, sed quae non tenuit, et contrarium receptum habetur. Rex Galliae domi suae multis juris vinculis ligatus est, praesertim in iis provinciis ubi antiquis ducibus comitibusve successit. Hispanica quoque Regna suas succedendi Leges habent, a Carolo V. et Philippo II. agnitas. Legi Commissoriae nec passim locus est, nec nunquam. Limites vel recepto jure gentis vel necessitate definiuntur. Itaque temperare stylum tutius veriusque est et quae a foederatis provinciis olim acta sunt ego nec damnare ausim, nec absolvere: Longa est historia longae ambages factorum, quae oporteat examinari majore difficultate quam fructu. Et plerumque utrinque injusta sunt bella. Praesens tamen nostrum et quae similia sunt, excipere oportet. Quod superest, si qua speciatim occasione Placciani operis notare placeat, curabo perferri, ne inutile hoc commercium sit. Censeo enim nos omnia ad fructum dirigere debere, qui maximus est, si nos primum, deinde et alii meliores reddantur. Vale etc. Am Rande von Bl. 7 vo quer eine nicht zum Brief gehörende Notiz von Leibniz: Es ist nur der Tomus I. und scheinet also daß der Tom. II. fehle, es wäre dann daß er nie herauskommen.