Series II Band 3 · No. 49.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 26. Februar (7. März) 1696. [48.52.]

Latin

I. N. J. C.

Nobilissimo et Excellentissimo G. G. Leibnitio

S. P. D. V. Placcius.

Inaestimabilis eruditionis, et prudentiae, benevolentiaeque erga me tuas plurima cum jucunditate perlegi, relegi, nec differre sustineo responsum, nullis aliis lubentius a me impertiendum. Quod ut partite maxime praestem de Dⁿi Hinüber indole ac moribus velim explorata si quae habeas scitu mihi, ad eos quibus destinabitur usus profutura, ne dissimules, imo ut explorati quid habere possim allabores. Nec enim aliter ex voto inservire mihi possit, quam si scrinia ipsi mea cuncta pateant, absente saepe per dies plusculos imo hebdomadam plusquam unam aestate, feriarum puta temporibus hortulante me ac rusticante futuro. Nescio sane quid ominis in hoc ponam, quod litteras hasce nuperas meas, cum perferendas tibi recepisset, neque constituto tempore petiisset, traditas tabellariorum tabernae, ipse a Magistro tabellionum ausu proprio reposcere sustinuit, ac id factum ipse mihi significare. Quod etsi magis in datore mirer, qui nesciens sane quanti mea intererat id minime fieri, tamen habet aliquam etiam ipsius petentis nescio quorsum interpretandam audaciam. Bailleto non ante quam de progressu Anonymorum meorum, aut occasione Accessiones meas una mittendi quid habuero certi, facile scribam. Nec Magliabeccho ante, quam fasciculus, utinam ICtum et Accessiones meas complectens, certe aliquis ejus quam statueris ipse molis una transmitti possit. Unde horum a Tua benevolentia significationes suo tempore praestolor. Tenuiter sentire Te de meis tot annorum cura elaboratis, toties tecum sermone collato memoratis et approbatis opusculis, ut suspicer neque tuus candor, neque philautia mea unquam permisit. Occupationibus illis a Philosophiae hac parte alienis irascor interdum, quod tantopere Te, aliosque me monituros occupent. Te vero maxime, qui sane Mathematicis illis abstrusioribus, quae non capio semotis, de caetero possis idem de me praedicare quod Apostolus de suo Timotheo: Neminem te habere magis ĭsócyxon, qui gnhsívw publicum bonum litterarium merimnh́sei. Vel adjuncta tua Gallica charta, et de Jure naturae acceptione monitio, hujus rei evidens praebet documentum. Posterioris enim Ethicorum pag. 337. in calce vide quaeso annon § XVII. prorsus expressum habeat consensum. Prioris vero sententiae plus quam decennio abhinc in meis de Ratione Status reip. litterariae dissertationibus, inter edenda memoratis, indiculo libellis meis omnibus non alia mente jungi sueto, pluscula delineavi. Quae superiori etiam anno Verulamianis commentariis ut adjuncta copulavi. Quando eorum editionem in folio, nuperae Operum illustris viri recusorum [sociandam] offerebat nonnemo, postea levitatis nimiae compertus bibliopola, quam ut Mstum ei committere sustinerem, cujus exemplum habebam aliud nullum, et praecipua tantum non omnia, praeter accessionum systemata instar additamentorum succenturiaveram. Ibi Societatum aliquot adeo ineundarum plane typos et ideas adumbraveram, et maxime primae omnium ineundae, ad qu«am» tot collegia vel Viri singuli laboriosi sponte nunc inclinant, Historiae Litterariae, ut quid haberemus jam, aut nancisceremur quotidie bonorum librorum et noviter repertorum, in memorias accuratas ordinate, non uti nunc tumultuarie, de omnibus aliquid de toto nihil de multis ad nauseam iterata fortuitis designationibus asservarentur, sub partitis pensis et invicem collatis deinde ac repetita lustratione digestis bibliothecam vere universalem, omnibus modis ad omnigenos usus futura supellectili, omnibus ad manum posita, instructum penuarium, promptuarium, armamentarium et quid non ? exhiberent. O utinam de talibus saltem amplius inter nos conferre nobis liceret: Interim vel hinc vides, quam non correctoriae et contradictoriae solae stricturae, sed maxime amplificatoriae coeptorum, et confirmatoriae mutuae exigantur ac prosint. Has solas, si tantopere mecum ab alteris tua te arcet modestia[,] impertire[,] ut coepisti, perge. Tui de justitia et charitate conceptus reipsa nihil a meis iterum abeunt, expressione vero convenire semper nec opus est nec potest.

Thomasianum publicum de tua Juris gentium definitione nullum scio, nec hoc volui quando Tibi de privato cujus ipsemet indicium faciebas respondi. De Weigelianis omnino quidquid potero explorare conabor, et doleo non amplius in ore famae tantum esse conatum, a cujus successu tota posteritatis emendatio pendet. Quaeso ni legisti, lege quantocyus relationes aliquot de coepta jam abhinc 12. annis privatim, cum denis pueris bimulis ac trimulis schola, quae nunc ad publicam trium ut audio classium in aedibus ipsius continuata et aucta, quomodo in universalem sensim abire possit executionis facillimae consilio Germanico est delineata. Si nempe morientibus praesentibus Ludimagistris instructae ab ipso classes infimae solae succedant, sensim addendis dein etiam supremis. Nec opus hic erit Magnatibus aut sumtu magno. Cuilibet pauci privati suis liberis conjunctis sufficerent beandis in exemplum et aemulationem reliquorum, ni desiperent certam. Ita res sponte sua fieret publica, et ab ima plebecula vel pauperrima invalesceret, ut extirpari non posset amplius, sed vel invitos una abriperet ad aliquam certe consensionem aut tolerantiam Magnates, aeque ac fecit Religio Christiana a nullis minus quam Magnatibus coepta, aegre admissa et recepta. Unus Superintendens aut Rector Scholae serio volens et valens integrae Civitati aut Provinciae sufficeret. Ac aveo vehementer ex reduce Weigelio modos agendi suos cognoscere, ut intelligam qui fiat quod magis non profecerit, nec plures ejus generis alibi Scholas erigendas persuaserit. Quod ni omnia me fallunt hic Hamburgi non erit adeo difficile, ubi pro derelicta pene est res scholastica, et nullus non advena, incertum cujus moris aut animi, vel religionis saepe trivialem erigit scholam. Quisque domi suae civis suam tuetur ab omni visitatione Parochorum immunem. Unde quid non tam opulentis vel singulis, nedum paucis symbolam conferentibus, ad hoc instituti exempla danda liceat. Nisi forte minus ad bonum quam malum et hic liceat, nihilque minus fit impune, ut ajebat aliquando beatus noster Hinkelmannus Pastor, quam esse strenue pium, et promovere pietatem quoque puerilem. Cujus quam admiranda compendia et subsidia subministret Weigeliana Schola vel sola illa relatio anonymi J. M. P. P. in der Wienerischen Tugendschuhl 8. Nurnberg 1687. p. 100 et seqq. probat. Qua quaeso lecta mentem tuam uberius expone, si me si publicum amas, uti sane serio te facere utrumque credo, imo scio. Ita deinde specialiora etiam super hac re consilia poterimus conferre. Et sane non habeo cum quo malim. Ego meum Parallelismum pene jam absolvi, et nihil video praetermissum magni momenti, multa ultra spem applicata feliciter. Si quidem relata respondent vero ad unguem. Certe applicatu facilia video singula et universa, pauca dubia, et de quibus ultra sit percontandum et statuendum. Vale. Hamb. 1696. d. 26. Febr.

P. S. Msta Hinkelmanniana de quibus nuper quaerebas, junctim venalia bis mille imperialibus asservantur. Mstum tuum occasione proxima remittetur. V. iterum.