Series II Band 3 · No. 48.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
Hannover, 21. Februar (2. März) 1696. [46.49.]
Vir Nobilissime et Excellentissime, Fautor Honoratissime
Laetor quod Dn. Hinüber se adjutorem ordinandis tuis Anonymis et Pseudonymis obtulit. Si quid ad Bailletum scribes, literas facile curabo, fasciculos non aeque, nisi quis forte hinc ad Gallos eat, quod rarum est. In Italiam ad Magliabechum facilius licet, potuissem nullo negotio, cum hinc discederet sponsa Sma Mutinensis. Literas interea ad utrumque faxo perferri, cum miseris.
Nolim me putes de praeclaro labore tuo Medicinae moralis sentire tenuiter, aut non legisse, quia stricturas non dedi. Scilicet nemo est ingenio minus quam ego censorio. Mirum dictu: probo pleraque quae lego etiam apud alios, nedum apud Te. Mihi enim gnaro quam varie res accipiantur, plerumque inter legendum occurrunt quae scriptorem excusant aut defendunt. Ita rara sunt quae mihi legenti displiceant, etsi alia plus aliis placeant. Tua vero prae multis aliis semper magni feci, nec quod culpem temere occurrit. Neque enim culpandum est, quod exempli causa jus naturae ad consortia hominum restrinxisti, etsi ita tradi possit, ut omnes substantias ratione utentes comprehendat, inter quas commercium intelligi potest, arbitrerque regulas juris naturae etiam inter Deum et homines, valere, et valde falli, quibus illud Ovidianum in ore est, sunt superis sua jura; aut qui crudius sentiunt de divina reprobatione. Sed Tibi licuit contrahere argumentum, etiam invidiae vitandae causa, cum Theologi sibi doctrinam vindicent de jure Dei. De Definitionibus meis justitiae, caritatis, etc. quid sentias intelligere pervelim, quanquam non videantur nisi forte in verbis aut formulis abhorrere a Tuis. Dn. Thomasium audivi non probare meam notionem juris Gentium. Sed ignoravi quod significas publice judicium suum interposuisse; et si verba sunt ad manus, communicari mihi peto, neque enim frequenter video quae in Academiis eduntur. Tametsi non putem nisi logomaxían fore. Nec video quid prohibeat consuetudines plurium gentium annotare, quas vim juris habere arbitror, non minus quam in civitate mores statuto aequantur. Atque haec adeo vera puto, ut ea quoque quae recepta patet inter gentes circa publica cujusque populi jura, seu communia jurium publicorum, quae sunt apud diversas civitates, ad jus gentium referam. Nam jus publicum est inter eos qui partes in eadem Republica capiunt de jure summae potestatis. Et Grotius quoque de successionibus Regnorum tractandum sibi putavit, tanquam ad jus gentium pertinentibus.
Wilhelmi Pennii libellus in octava est forma, et Itinerarii titulum praefert. Kettwigii aliquot tantum plagularum schediasma est.
Sed venio ad res majoris momenti. Mirifice probo atque exosculor zelum Tuum pro publico bono, in quo ausim dicere, me nemini mortalium concedere. Nec puto quemquam unquam me intentius cogitasse de hoc argumento. Incredibile est quam multa etiam miserim subinde in schedas in hoc unum. Et ecce hic breve scriptum, quod aliquando in gratiam Angli non male animati gallica lingua deproperavi. Itaque Tu cum praeclaro viro Erhardo Weigelio de optima ardentissimaque voluntate mea dubitare non debes; quanquam haec non Tibi minus quam illi nova esse putem. Certe Weigelius nunquam ad me scripsit, nisi cum quaedam apud nostros curare volebat, quae non admodum cohaerebant melioribus illis curis, unde satis intellexi, me ipsi Exotericum videri. Scilicet qui me non nisi editis novit, non novit.
Cogitanti mihi de Rationibus procurandi publici boni, succurrit sane quod vos quoque rectissime judicatis, emendatum iri humanum genus educatione juventutis in melius reformata. Sed huc facile perveniri nisi per eos qui et autoritate, et rerum notitia, et praeclara voluntate praestant, non potest. Jesuitae poterant res magnas gerere, praesertim cum consilia eorum a religione commendarentur. Sed quantum hodie apparet infra mediocritatem stetere, ut Verulamium valde falli putem, cum illuc tantum ablegat. Nostris talia molientibus non eadem auxilia adsunt, et pro labore contemtus redditur. Et cum nihil sit majoris ad religionem pietatemque momenti, tamen nec favor a pietate, nec reverentia a religione praesto est. Saepe cogitavi posse societatem iniri inter eos qui passim zelo scientiaque commendantur. Sed notitia nexusque deest, et multi opinionibus quibusdam dediti, vellent omnes alios suo palato sapere. Alius studia spernit aut spiritum jactat, alius millenarium regnum credi jubet; est qui neminem putat pium esse, nisi exeat Babylone, id est singulare sequatur vitae genus. Ita miserabili errore, eadem expetentes, tamen sibi mutuo obstant, cum magnam partem votorum conspirando obtinere possent. Putavi per gradus iri posse, si doctrinae solidioris causa prima fundamenta jacerentur, paulatimque conjungeretur sapientiae studium et virtutis, innecteretur juventutis cura, emendatioque scholarum; et mediocribus initiis non defutura essent legata et fundationes ad causas tam pias. Sed multa versando deprehendi vix vel aditus primos dari, nisi accedat autoritas magnorum virorum. Duo Principes mihi cogniti fuere, quibus aliqua insinuaveram, audita ipsis non sine applausu, Johannes Philippus Moguntinus Elector, et Johannes Fridericus Brunsvicensium Dux, sed praeclara agitantibus mors intercessit. Et successere tempora, ubi etiam Magnates ad angustias sunt redacti. Itaque crevere difficultates. Nec tamen desperem rationes posse excogitari commovendis Principibus etiam propriae utilitatis respectu. Quod primum nobis quaerendum esset, notitia foret virorum egregiorum, qui consilia sociare possint. Sed magna cautione opus est, ne optima instituta contemtui exponantur, quo nihil etiam in futurum perniciosius est, dum nemo audet renovare, quae semel non suo merito sed culpa vel infortunio autorum praedamnata habentur.
Caeterum haec tam libere non nisi Tibi scribo, scio enim eos qui prudentiae opinionem affectant, irridere quicquid rebus in melius novandis agitatur, nisi censum inde augeri putent. Et nullam esse certiorem rationem res optimas in nihilum redigendi, quam si temere spargantur compareantque loco non suo.
Interea cum non dubitem Dn. Weigelium reducem Tecum porro communicaturum, percurreritque ille non contemnendam Germaniae partem, des quaeso operam, ut ab eo velut per indiculum intelligas quosnam repererit institutis laudabilibus faventiores, quibuscum utiliter de rebus in commune profuturis consultari possit. Vale. Dabam Hanoverae 21. Febr. 1696.
G. G. L.
Dⁿo Vincentorio Placcio ICto et Professori apud Hamburgenses.