Series II Band 3 · No. 47.

GERHARD MEIER (HAMBURG) AN LEIBNIZ

Hamburg, 14. (24.) Februar 1696. [41.]

Latin

Illustris Excellentissimeque Vir, Patrone plurimum colende.

Qui Am Rand oben links wohl von Leibniz' Hand: Mejeri proximas reddidit commendatitias, eum consilio juvi, quantum potui. Honesta saltim ac liberali videbatur facie. Specimen historiae anecdotae desiderium apud me concitavit maximum, quippe qui sic me totum dedi Theoreticis, ut historica tamen habere in deliciis non desinam. Epistolam quoque Historicam, ceu indicium benevolentiae luculentissimum, fui exosculatus. Consequentiae a rectis ad obliqua demonstrandi rationem abs Tua Excellentia excogitatam memini me oculis quondam usurpasse, verum tunc temporis nescio quibus negotiis districtus eam in meos referre codicillos neglexi, quae nunc una cum ceteris Vagetianis Vulcano cesserit. Weigelius Mathematum Professor Jenensis haud adeo pridem nos invisit, atque suis de Schola Virtutis consiliis Nob. Dn. Placcium in suam pertraxit sententiam, quippe qui perpetuum inter Weigelii tugendschul suamque Semeioticam parallelismum, adeo ut singulae paragraphi hujus ex illa possint illustrari, depraehendisse sibi videtur. Nunc Havniae degit brevi ad nos reversurus Weigelius. Eodem Nob. Placcio auctore ac instigatore novum in me suscepi onus conscribendae Hamburgensis Gymnasii Historiae. Obrutus collegiis ante Paschatos festum ne minimam quidem huic instituto dicare possum cogitatiunculam, dein manum admoturus operi, modo licuerit subsidia conquirere suffectura. Bibliotheca nostra nunc demum justis exornabitur indicibus, quos iri impressum non doleo, quandoquidem thesaurus alioquin absconditus foret, etiamsi selectioribus libris non esse instructam nobilissimi emporii Bibliothecam exteri sint demiraturi. D. Mayerus bina luci exponet scripta. Alterum de Pietistis Veteris Ecclesiae: Alterum de [Bellarmino] malae fidei postulato a fidei sociis. Deus Te servet, Vir illustris, in Rei Literariae emolumentum. Quae votorum summa est

Tuae illustri Excellentiae deditissimi Gerh. Mejeri. L. P.P.

Hamburgi A. XCVI. XIV. Febr.

Illustri Summoque Viro Dn. Godofrido Guilielmo Leibnitio Potentissimi Electoris Consiliario etc. Patrono meo plurimum colendo. Hanoveram. FrancΓ².