Series II Band 3 · No. 46.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 12. (22.) Februar 1696. [31.48.]

Latin

I. N. J. C. Amplissimo et Excellentissimo Dn. G. G. Leibnitio V. Placcius S. P. D.

Pro donatis per Dn. Hinüber grates sedulas ago. Quamvis enim a meis studiis alieniora sint; tamen in memoriam tui suavissimam, et lecta et custodita mihi erunt omnino. Lator earum obtulit sese Anonymis atque Pseudonymis meis ordinandis, intra hebdomadas aliquot reversurum et hic commoraturum. Si fecerit: liberabo tandem quomodocunque fidem meam publico et bonis illis animabus qui symbolas suas contulere. Quorum aliqui satis etiam moleste tulerunt, et adhuc ferunt, meam procrastinationem. Illis ut satisfaciam qua possum, meque liberem hoc onere tam inconsulto in me recepto: quidquid ad manum est, sine ulteriorum accumulatione, titulo Apparatus in quarta ut vocant forma edere constitui, volumine 200. credo foliorum coërcendum. Quod Deus fortunet, si placeat, aut hoc aut alio adjutore dato. Nam meas horas, melioribus impendendas, et animarum culturae dicatas, huc convertere mihi quidem religio est, et fuit dudum. Alias unius anni spatio satis certo rem confecissem. Interim doleo Philosophiae meae vicem; cui vacare adeo parum et Tibi, et aliis animabus eximiis desuper imploratis, et amplius etiam, ni frustra id fore intelligam, implorandis, contingit. Ut sane plus quam credebam vero praesagio, inscripserim titulo mearum Accessionum quod auditoribus meis praecipue solis sit publicatum. Tesmari opus eruditum evolvi. Et sane non possum non tecum judicare, quod hic copia jam laboremus, et ad fontes suos revocare magis ea tandem expediat! In quo utinam tua me solertia posset aliquid juvare! Quam aulicis illis historicis occupari nimis video: an aut quomodo liberanda, ut hisce vacet, non video: Nec tamen ullum qui posset utilitate mea et publica majore. Saltem, quaeso, praefationem et lemmata capitum, ac dein aliqua tibi praecipue inspicienda, ut legas, desuperque me tuis monitionibus instruas, sine ut exorem. Quando adeo nemo haec tuis oculis alius respicit. O si vel unum solum haberem in hoc opere Collegam, simili accuratione definitiones notionibus distinctis, et divisiones membris philosophice divisis, ac demonstrationes inde theorematis, solutiones problematis solidas, mecum sine honoris aut lucri studio, soli honori divino et profectui publico meditantem! Quantum inde laetarer et ingruenti ante tempus senio meo solatium invenirem.

Fuit hic apud me ante octiduum Dn. Weigelius, aeque tecum occupatus; adeo ut mea vel nec inspecta illi moralia vel admodum obiter animadverterem. Quae tamen cum examinatis mihi, post abitum ejus, ad Scholam Virtutum pertinentibus scriptis, adeo conveniunt, ut satis laetari non potuerim, verum vero ita, ut Aristoteles ait, syná̧dein. Nempe tota mea Therapeutica, ipsius exemplo hocce Scholastico, membratim per omnes partes illustrari; ejus vero exemplum similiter ex meis universalibus, per omnia remedia et partes prudentiae methodum medendi constituentis, imo et diaetae moralis, quatenus aetatulae illi accomodari potuit, solertia mirifica demonstrari potest applicata. Nec intermittam hunc parallelismum propediem scripto concipere. Ut theoriam meam ipsius praxi actuosam reddi posse atque debere constet. Tu quid ea de re sentias, et huc pertinens monere habeas, conferre, quaeso, ne gravare. Quando summa totius emendationis moralis humanae pendet ab hacce puerili emendatione paedagogica et scholastica. Aut inde aut nunquam habebimus, quod opponamus Jesuitis, ad quos Verulamius nos remittit unice uno verbo, abi ad Scholas Jesuitarum, hanc rem omnem ita credens expeditam, in aliis tam operosus, quae longe minoris erant momenti. Sed quo rapit me hic zelus?

Ad tuas revertor litteras. Pennii opus non vidi. Qualis sit molis, et formae; loci, et anni; atque tituli, quaeso expedi, ut emi vel hic vel in Batavis possit. Idem de Ketwigii libro peto. Interim de separabilitate partium majestatis certissimus; ut ex Juris mei naturalis publici, vel typo hocce, patet p. 196. et aliis locis multis. De Gudianis ubi rescivero quid, primus scies. Mejeri de favore et odio Tr. vidi; ut conjicio ante jam conceptum quam ideam inspexerat meam. Alias credo minimum ordine meliori et ad rationes collectaneis suis assignandas, accommodatiori paulo, tam disjecta composuisset. Definitionem meam favoris, genere suo [mutilandi] sane ridiculam fecit. Interim si quando justum, ut promisit, opus sit daturus; haec emendari poterunt omnia, et si velit, etiam meis collectaneis et disputationum integrarum eo pertinentium multarum indiciis et ulterioribus meditationibus adjuvari. Nam hactenus quidem, ut recte scribis, coloribus solis mea lineamenta, non corporis substantia et succo nervisque sunt inducta, uti vellem et expediret.

Juris Gentium definitio tua, qualis in Actis eruditorum omine bono mox ante meum ICtum hoc opus tuum recensentibus, quod ipsum nondum est ad manus, exhibetur, utique mihi probatur. Et miror in definitionibus tuis censurandis, adeo Thomasium suam ostentare tibimet adeo ipsi hoc in genere ruditatem audere. De ipsius pietate dicam, an pietismo, multa mihi referuntur, quae cum inter se non conciliare, et multo minus etiam cum scriptis ejusdem valeam, incertum me relinquunt, et optantem, optima eorum, aut vera jam esse, aut propediem fieri.

De Bibliographia mea Juridica, res desperata est. Dudum id propositum abjeci. Qua mole futura sint ănékdota tua, quorum titulum accepi, scire aveam. Nunc ad superiorem Epistolam tuam venio, cui adhuc reponere aliqua me debere mones. Nempe de ultima voluntate mea circa manuscripta puto rem ita conceptam, ut, nisi Deo evidenter renitente, non possit eludi. Eo aliter volente, fiat de illis idem quod de Jungianis et Vagetianis atque Vogelianis. Interim eorum errores quaesivi praecavere. Vitam longam ex alvi siccitate quod praenuntias non laetor. Ex sola obedientia vitam hujus aevi protrahens, alias cum gaudio emigraturus majore quam mansurus. Cupio dissolvi et esse cum Christo! Nec puto me laetius nuncium ullum aliud exspectandum habere. Interim continuabo labores hosce frivolos et aerumnosos ut par est. Chocolata nunquam ausus sum uti, quando et aromatica et dulcia omnia post vinum et vinosa nocere comperi. Galli illius jus in naturalem ordinem redactum recte negas. Tot ibi sunt hystera protera [quot] capita fere ac membra. Mathematicis vacare mihi vel horulam ultra non licet. Cum Dn. Bussingio, quo minus quidquam agam, obstant Collegia nimis numerosa mea, et ipsius, insuper etiam tot mille animarum curis sociata. Hinckelmanniana Orientalia emptorem adhuc praestolantur. Jungius in ea erat sententia quod in Physicis ultra doxoscopias adhuc progredi nondum liceret, ob experientiarum defectum. Haec sunt ad utrasque Tuas quae nunc habeo. Quod superest Vale ac favere perge.

Dab. Hamb. 1696. d. 12. Februarii.

P. S. Est mihi apud Dn. Bailletum repositus fasciculus librorum, donandus, ut ipse scripsit, ante annum jam et quod excurrit, frustra Concionatori aulico Danici Legati perferendus oblatus. Eum an ulla ratione ad me ut perveniat juvare possis scire cupiam. Nec minus, an meas ad ipsum Accessiones, vel si minus hoc queat aliqua minoris molis, vel solas tandem litteras ita ut rescire queam certo curatas, promovere queas. Posterius hoc etiam de meis Accessionibus vel minoribus ad Dn. Magliabeccum habeo rogare multo majori spe ac desiderio. Quandoquidem cum illo scio tibi adhuc continuari commercium. Utrique ad Anonymos meos etiam facient auxilia, quae ferre ne recuses, vel publico etiam nomine est quod orem, fac exorem et

Vale iterum.