Series II Band 3 · No. 44.
MENTET KETTWIG AN LEIBNIZ
Emden, 4. (14.) Februar 1696. [38.51.]
Illustri Viro Godefrido Guilielmo Leibnitio Mentetus Kettwigius S.D.P.
Litterae Tuae Vir Illustris recte ad me curatae sunt. Est certe, quod mihi gratuler, mea non usque adeo Tibi sordere. Quin salivam movit, placuisse formam scribendi, qua sententiam adstruxi, salvo, qui debebatur adversario, cultu. Id ingenui oris censeo, bene de Republica litteraria meritos suis, i.e. condignis encomiis ornare, modo assentatio absit, uti enim illud decorum, sic hoc vile abjectumque duco. Sordet hodiernorum scribentium, ICtorum praecipue mos, jam ab aliquot retro annis invicem certantium, qui laudibus titulisque sese ad astra vehant: Etenim simulac quem professoria toga conspexerint, et a charta in papyrum ab Eodem erat conjectum quid viderint, proh hominum fidem quantos quaeque pagina non olet titulos, quam heic est Magnificus, quam Excellentissimus, quam Amplissimus, quam juris Consultissimus! Contra oborta forsan circa thesin aliquam dissensione, Palladis se scuto tectos autumant, convitiis sese proscindere, nihil minus cogitantes, quam quod cordatis omnibus deridendos se propinent, et tantum levibus his ac inanibus sonis ludibria excitent.
Huberum interim (ut postliminio ad adversarium revertar) fuisse Virum undequaque doctissimum, scripta sua testantur. Ut ut negari nequeat, Eum in opere de jure Civitatis maximam partem Grotium olere, et quidem inter emunctioris naris homines eo vehementius, quod mutuum Ipsi non reddiderit: Exemplum esto in iis, quae inter Ipsum et me sunt controversa. In iis enim Huberus, praecipuum fundamentum, quo contra Hobbium utitur, ex Grotio desumsit, suppresso tamen Auctoris eximii nomine. Repperitur vero hoc in dicto libro 1. cap. 3. n. 45. et seqq. quo loco contra Hobbium demonstrare annititur, fuisse proditam cognitionem *mei et tui ante proditam Civitatem, fuisseque nefas, ea quae quis ad usus incommunicabiles occupasset eripi*. Diserte et Eadem Grotius habet, d[e] jur[e] B[elli] et P[acis] lib. 1. cap. 2. § 1. circ. fin. a verb.: Quod facile usque verba faceret injuriam. Nec hoc Huberum in lectione Grotii tam privatim quam publice assiduum latere potuit, nolui tamen hujus rei in Epist. ad Ampl. Feltmannum mentionem injicere, ne viderer mordere.
Aliud in Hubero non tam notandum quam mirandum illud est, quod all. cap. 3. n. 93. et seqq. votum Grotii, lecta scilicet sibi fuisse Hobbesiana, antequam suum opus de jure B[elli] et P[acis] edidisset, ita interpretetur, ut praemunire suum Lectorem potuisset contra dogmata Hobbii; Cum tamen contrarium e scriptis Grotii undique eluceat, utrobique enim Grotius in statu naturali nudo hostilitatem, jusque resistendi promiscuum agnoscit, tamque clare quam Hobbius ipse docet: Videantur Grotii lib. 1. cap. 1. § 10. a verbis: Sic dominium usque verba jus naturale: Et ibidem in fine a verbis Sunt quaedam usque positas leges. Clarius Idem sese explicat lib. 1. cap. 2 § 1. a verb. Inter prima usque sufficiant. Ex his contegat Huberus, quique a suis partibus stant, num solus Hobbius fundamentum illud juris naturae recte statuerit, ut quisque vitam et membra sua, quantum possit, tueatur! Demum quod Grotius citato loco subjiciat: Naturam Societatis solum efficere, ne jus alienum tollamus. Addantur et ea, quae habet lib. 1. cap. 4 § 2. et conferantur cum fundamentis Hobbii, certe eadem Ipsis est sententia, idem finis. Denique Grotius vindicationem privatam omnino agnoscit licitam lib. 2. cap. 20. § 8. Ex his patere putem, quare Grotius optarit, lecta sibi fuisse Hobbiana, antequam opus suum edidisset. Ita affectus homines plerumque in transversum agunt, ut etiam de sibi cognitis praepostere judicent!
Quin certe si verum fateri velimus, possetne bellum aliquod excogitari justum, si non hujus fundamentum statueremus, vitam et membra sua tueri? Nonne ex eo patescit, quod occupationes urbium, etiam earum, quae neutrarum partium dicuntur, in eum solum finem fiant ac defendantur, quia hoc expedit, et huic vel illi bonum vel malum videtur? Quaeso an in bello illicitum putamus, alteri eripere res, ut Huberus ait, incommunicabiles? An ibidem jus occupantis consideratur? An non ibi est jus omnibus in omnia? Jam partes belligerantes quoad se invicem nihil aliud sunt, quam dissoluta multitudo.
Latius memet explicarem Vir Illustris, ni eruditissimae tuae litterae me in viam revocarent, quibus attingis, Hobbium magno acumine scripsisse, adeo quidem, ut non spernendus videatur, ubi dissentire necesse sit, exceptis tamen Geometricis, ubi Eum tantopere errare potuisse, inter singularia mentis humanae recenses. Fateor singulare hoc esse, ni et genio ingenioque Anglorum illud tribuamus, quibus naturale est, ob humores melancholicos ac tristes a semel inventis neutiquam recedere, sibique persuasum habent, semel a se posita tam abscissae esse veritates, ut ipsi quid addere vel detrahere, taceo sententiam mutare, etsi absurditatis convincantur, vitio ingenii nequeant. Hobbium porro de principiis justi non sufficientia dixisse, agnosco. Ita tamen, ut si principia ipsius recto ordine collocentur, non viderem, quid merito in iis reprehendi possit? Cum et Ille in coeundo quodammodo amorem agnoscat, finemque initae societatis miseriae fugam, felicitatisque illecebram statuat, ceu Ejusdem tradita luculenter demonstrant.
Hobbiana denique de summa potestate decreta rebus humanis haud congruere, illaque mentibus humanis obtrudere velle, multum difficultatis habiturum, lubens fateor. Addo eundem obtentura eventum, quem Lojolitae experti sunt circa dogma: De haeretico Rege libere occidendo. Nam uti hoc omnem prorsus summae potestatis reverentiam nefarie auferebat, ita illa si in pravum detorqueantur sensum, libertatem privilegiaque subjectorum funditus extirparent. Dein alia mihi videtur disquisitio, quid sit summa potestas, et quomodo ea obligari possit? quae pars est Philosophiae: Alia vero num istae positiones tuto in Republica introduci possint? quae pars est doctrinae civilis et quidem practicae. An quoque in Regis simpliciter constituti vel hereditarii arbitrio sit de successore constituere? Quaestio mihi videtur altioris indaginis. Certe plurima regna testamento fuisse relicta ex historiis constat, et plura congessit Grotius: Nec in historia Augusta quicquam notius, quam Imperatores de successoribus constituisse. Hoc autem juris, quod monarcha Gallus hoc in casu haberet, idem et Dano tribueram aliive hereditario. Et, quid si hodiernus Hispaniarum Rex, utpote plurima regna pleno jure proprietatis, et in suo patrimonio habens, absque liberis decederet, quid obstaret, quominus de successore constitueret?
Interim possessori supremae potestatis qui in publicam perniciem aperte fertur, eatenus resisti posse, quatenus ad honestam melioremque mentem adigatur, concedo. Non probo tamen, quod Grotius eodem loco de Lege Commissoria adjecit: Cum thesis haec nimium periculosa sit, et usurpatam ac interversam Regi Hispano summi imperii possessionem sapiat. Nihil tamen absurdius puto, quam velle Rempublicam perdere, ut formam regnandi tueamur, quod certe foret in propria viscera saevire. Sed, ne longiori Te onerem epistola Vir Illustris inque publica commoda peccem, hoc unum expeto, laxiori ni et liberiori calamo ignoscas, interque tuos Clientes referre me ne dedigneris, excuses denique, quod non citius tuis responderim. Vale, Vir Illustris ac Tibi Tuisque diu feliciter vive. Dabam Embdae IV. Febr. M. DC. XCVI.