Series II Band 3 · No. 36.
JOHANN CHRISTOPH STURM AN CHRISTOPH PFAUTZ FÜR LEIBNIZ
Altdorf, 31. Oktober (10. November) 1695. [37.]
Nobilissime Pfauzi!
Dolui sane vehementer desideratissimas Tuas, quae schedam a Celeberrimo Leibnitio mihi
destinatam incluserant, his demum nundinis autumnalibus (quo fato, superi norunt) ad me
pervenisse; ac desperaveram dudum Te vel accepisse meas anni superioris aestate ad Te
exaratas, vel tanti judicasse dubia mea, quae cum Viro Laudatissimo communicarentur. Nunc
laetor eo impensius, quando ex acceptis serius sat cito tamen, quia sat bene, intelligo, quod rem
ipsam attinet, inter nos plenarium esse, uti suspicabar, consensum, utrinque sc. confitentes,
Materiam pro pure-passivo acceptam omnem a Deo vim motumque accipere: quicquid agunt
res corporeae, divinae voluntatis efficacia fieri: omne quod movetur ab alio moveri, et omne
corpus movens moveri: Imo omnes creaturas agere et movere patiendo, solumque adeo Deum
esse qui agat, nec tamen agatur: Corpori sive substantiae corporeae jam formatae ac divinitus
actae eam ipsam virtutis Divinae, qua agitur, particulam (si fas est ita loqui) tanquam propriam
adtribui posse, imo (quod nunc amplius concedo) ut tali adtribui debere, nec sine ea quicquam
eorum quae operatur explicari posse. In caeteris qualiscunque dissensus noster in vocibus
magis, quam circa rem, opinor, haerebit, quando Vir Nobilissimus substantiae nomen et
appellationem denegat materiae in statu mere-passivo consideratae, utpote quae sit incompletum
quiddam, solamque adeo materiam jam formatam seu divinitus ab ipsa mundi creatione
incessanter actam, et sic in quiddam completum coalitam, substantiae nomine dignatur. Quod
uti per me quidem Ipsi liberum est et mihi aliisque consequenter, stante hoc vocis significatu,
fatendum, omni substantiae inesse virtutem agendi, nec ipsam substantiam corpoream (non
magis quam spiritualem) ab agendo cessare unquam; vel ex hac ipsa ratione, quod virtus illa in
qua substantia corporea (: rectius
Quod attinet Viri Nobilissimi Tetragonismum Arithmeticum, eum equidem in dubium
nunquam vocavi, neque causam de illo dubitandi justam habui, cui demonstrationis ejus
pervidendae copia nunquam facta est. Mirum solum hoc videbatur, quod cum hoc tetragonismo
consistere nihilominus, ex Autoris mente, incommensurabilitas circuli et quadrati posset; et
mirum quidem ideo videbatur, quod ita summa infinitarum fractionum, quarum communis
numerator esset 2, denominatores autem quadrati unitate minuti, posset videri uno numero
effabilis, siquidem fractiones illas infinitas ut ad communem denominatorem revocabiles intuebar:
quemadmodum ex opposito aream circuli quadrato diametri incommensurabilem ex eo
judicabam, quod ordinatae in circulo, tanquam areae indivisibilia, irrationales essent pleraeque,
in effabilem quandam summam nequaquam colligibiles. Enimvero cum ipsemet postmodum
Lib. II. Math. Enucl. Prop. X demonstrassem, Spatium Parabolicum esse parallelogrammo
circumscripto commensurabile, non obstante, quod ejus ordinatae pleraeque essent irrationales;
agnovi utique errorem ex eo oriundum, quod cum ordinatae tales numero finitae summam
rationalem componere non possent, idem de numero infinitis quoque concluderem: quae illatio
si procederet, pari forte ratione, sed aeque male, inferendum foret, quia v.g. series fractionum in
ratione dupla decrescentium, etc. quamdiu termini sunt numero finiti, nunquam
adaequat unitatem, etiam infinitarum numero seriem eam haut aequare etc. Quemadmodum
igitur nec ex ordinatarum irrationalitate, si supponantur infinitae, areae irrationalitatem, neque
contra, rite concludi lubens nunc ingenueque confiteor; ita, quid de iis videatur Viro Celeberrimo
(: cujus Neminis,
ex ignoto quoque loco, Helvetiae, uti suspicor, contermino, ad me perscripsit, altera quam
ad me dedit epistola: se deprehendisse ac demonstrare cuique Algebraico calculo posse, Lineam
quam vocamus quadratricem genuinam esse primi ordinis parabolam, ac Cycloidem non
nisi Speciem quandam ellipseos videri, discere vehementer cupio, Eundem interim una
Tecum Divinae gratiae enixis commendans precibus ac
Utriusque Vestrum Cultor futurus perpetuus Joh. Christoph. Sturmius P.P.
Dabam Altdorffi prid. Kal. Novemb. 1695.