Series II Band 3 · No. 35.
MENTET KETTWIG AN LEIBNIZ
Emden, 26. Oktober (5. November) 1695. [38.]
Illustri et Magnifico Viro Godef. Guilielmo Leibnitzio Ment. Kettwig S.D.P.
Has Vir illustris ad Te curare litteras, hasque pagellas offerre perlegendas, non una causa fuit. Tum Amplissimi Feltmanni singulare profundioris tuae eruditionis testimonium, Te videlicet omnium optime, hac de quaestione judicaturum, futurumque Censorem ut earum rerum callentissimum, ita et aequissimum; Cum illustria tua scripta, et incomparabilis foetus Codicis juris gentium Diplomatici, cujus ad Lectorem praemissa praefatio certiorem me reddidit, Te haudquaquam cum plebe Philosophorum Hobbesium judicare brutum, sed (: qualis revera est :) acutissimum. Sisto itaque pagellas has illustri tuo judicio, non, ut materia suadet, eas exasciatas quidem, sed ut ab homine juvene et forensibus negotiis occupatissimo profectas, cui tamen, si bonis avibus otium concederetur tutius, et a strepitu fori magis remotum, curae cordique semper foret, id studiorum genus excolere, et juris privati principia, ad veram solidamque juris naturae normam revocare, equidem oppido multa sunt, quae satis jejune ICti adstruunt, nec ultra, quam Papinianus dixit, inquirunt. Ast nolo esse longior, sed voto finire; Velit Te Deus, in emolumentum Serenissimae Domus Electoralis, Reipublicae litterariae, Tuaequae gentis, diu sospitem. Embdae in Frisiis orientalibus d. XXVI. Octobris MDCXCV.