LatinI. Thes. Extensum sive quantum continuum non habet partes. Leibniz bemerkt: Hanc Thesin non facio meam.
Obj. Quantum est vel minimum vel e minimis conflatum; Leibniz bemerkt: Hoc nego, datur tertium. illud minimum autem est pars
continui, Leibniz bemerkt: Hoc nego. sive dicatur pars sive terminus, sive principium continui tamen aliquid erit i.e. pars; Leibniz bemerkt: Punctum non est pars, imo nec est aliquid continui sed tantum negatio ulterioris progressus seu terminatio.
si vero vox partis tantum displicet erit lis de voce Leibniz bemerkt: Imo de re, pars et totum habent naturam communem. Punctum solitarium a corpore separari nequit. et substituatur alia. Interim minimum manet
quantum. Leibniz bemerkt: Quantum minimum in continuo nullum est.
Si minimum non esset quantum, tunc maximum sive ortum esset ante elementa, totum
absque partibus. Leibniz bemerkt: Non apparet consequentia.
Si non datur minimum, eo quod in infinitum sit divisibile, non dabitur etiam maximum,
quia in infinitum est augibile. Leibniz bemerkt: Hoc est verum, non datur linea maxima sed quavis datur major.
2. Thes. Nullum punctum alteri est proximum. Leibniz bemerkt: Haec thesis moderatione indiget: cum circulus circulum tangit, potest dici negationem progressus seu punctum unius circuli proximam esse negationi progressus alterius circuli.
Obj. Circulus supponitur integer, sive qui non hiat. Si quod punctum utrinque non haberet
puncta proxima, circulus hiaret contra hypothesin. Leibniz bemerkt: Nulla apparet consequentia, si alicubi secetur arcus AB in duas partes AC et BC, potest concipi in C simul esse duo nempe negationem progressus ipsius AC, et negationem progressus seu terminatio- nem ipsius BC. Sed haec etsi a sinistro proximam sibi habeat terminationem ipsius AC, tamen a dextro non punctum sibi proximum habere potest sed arcum ipsum CB vel ejus partem aliquem CD. Quod sufficit ad hiatum vitandum. Ergo punctum puncto erit proximum: si
dicatur proximum illud lineola, erit lis de voce, circulusque non circulus, sed polygonum.
3. Thes. Unum sive substantia, est ens in motu, sive motum. Estque Universale sive Deus,
et particulare sive creatura. Leibniz bemerkt: Hanc thesin itidem non facio meam. Monas seu substantia est Ens agens.
Obj. Hoc pacto res clara et salva est, sed sic religio inde nil lucri trahit, manetque
impossibile, infelici inde suppeditare solatia, quia inde non potest demonstrari Dei justitia vel
sapientia, vel animae immortalitas. Leibnz bemerkt: Haec ex tali thesi fateor demonstrari non debere, sed ex alia longe. Si autem magia mantica admittitur, Leibniz bemerkt: Haec sano sensu admitti potest. aliquid inde sapientiae
et praescientiae sequitur. Leibniz verweist auf den gesamten Absatz der Objectio mit einer geschweiften Klammer und bemerkt dazu: In his nihil video connexionis.
4. Thes. Mundi status potuisset esse alius, et quidem toties, quoties non implicasset
contradictionem. Leibniz bemerkt: Hanc thesin mallem sic efferre: quot series rerum fingi possunt non implicantes contradictionem tot mundi possibiles sunt.
Obj. Existentia mundi est ante conceptus nostros, Leibniz bemerkt~~: Sed horum possibilitas est prior illa, natura seu ratione, cum sit ratio illius vel origo. Ergo hi ex illa, non illa ex his, sique
praesens status potuisset esse alius, procul dubio esset alius perfectior et melior. Leibniz bemerkt: Non valet consequentia si hic sit possibilium perfectissimus. Si potuisset
*esse alius, aliquando debuisset non esse: atqui est aeternus, quia alias effectus factus esset sine
causa. Ergo non potuit esse alius. Leibniz bemerkt: Etiamsi mundus poneretur aeternus, tamen alia series rerum maneret possibilis, id est non implicans contradictionem.
*5. Thes. Omnia semper fiunt perfectiora.
Obj. A potiori fit denominatio: Quanto autem intellectus perficitur, tanto deterior voluntas
fit et virtus decrescit. Hinc nova semper malitia et pejor mundus. Leibniz bemerkt: Intellectu perfecto perficitur voluntas respectu objecti ejusdem. Cujus intellectus perficitur circa machinas, ejus voluntas perficitur circa easdem, ut scilicet nil amplius moliatur inepte.