Series II Band 3 · No. 245.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

Hannover, 31. Dezember 1700. [243.]

Latin

Viro Doctrina et meritis insigni Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.

A Berolinensi itinere vix reverso aliud ingrediendum fuit, unde heri demum redux, nolui responsionem in aliud seculum differre quod cras inchoabitur et cujus cum novo anno bonam partem Tibi felicem opto.

Gaudeo Tibi institutum Societatis novae probari, ubi pro prudentia Tua facile intelligis, in Collegarum delectu posse et invidiam et turbam evitari adhibita quadam moderatione quam plerumque res ipsa monstrat. Societas enim erit non Academia, quae strictioribus legibus contineretur. Fatius, de quo jocaris nollet credo uti beneficio nostro, quanquam profecto si vellet conferre ad institutum publice utile, non esset rejiciendus, neque enim dubito quin possit, neque ejus ingenium contemno, etsi aequanimitatem requiram. Quod multum tribuis consiliis meis, facis pro amico, ego vero conscius tenuitatis meae, et ultra quam credi potest distractus, optarem aliorum monita audire et nullius magis quam Tua.

Gaudeo etiam illas ratiocinationes meas metafysikotéroyw ex primis notionibus deductas de aestimatione actionis motricis non tantum Tibi jam probari, sed etiam a Te illustrari. Et modus calculandi quem tentas, prorsus est geminus meo, ad ipsas usque notas; qualem jam ante duodecennium communicavi amico Florentino; et quem paucis subjicio. Vocetur potentia p, actio a, tempus t, velocitas v, spatium s. Jam a ut pt seu actiones sive exercitia potentiarum sunt in ratione composita potentiarum et temporum quibus exercentur, vel quod eodem redit cum potentiae non possint agnosci nisi per actiones, erunt (1mo) p ut a : t (sive id est potentiae sunt in ratione composita ex directa actionum quas producunt, et reciproca temporum quibus eas producunt. Rursus actiones ex perfectionibus suis sunt aestimandae, quae consistunt in totius effectus quantitate, si late eum sumas, vel in effectu strictius dicto, cum promtitudine combinato, adeoque actiones motrices aestimabuntur tum spatio decurso, tum ipsa decurrendi velocitate, seu erunt (2do) a ut sv, quod significat actiones motrices esse in ratione composita spatiorum quae percurruntur et velocitatum quibus percurruntur. Denique sunt (3tio) s ut tv, seu spatia sunt in ratione composita velocitatum et temporum quibus percurruntur, quod Geometricae est veritatis, uti priora erant metaphysicae.

Ex his fundamentis multa elegantia duci possunt, sed hoc loco sufficit, quod (per 2 et 3) fiunt (4to) a ut tvv seu actiones motrices sunt in ratione composita ex simplice temporum et duplicata velocitatum. Unde ex 1 et 4 fient p ut tvv : t, seu evanescentibus temporibus, erunt (5to) p ut vv, hoc est motrices potentiae sunt in duplicata ratione velocitatum quibus agunt. Itaque ex 5 sequitur (6to) si eadem conservetur quantitas virium motricium sive in universo, sive inter corpora quae inter se commercium habere ponuntur, eandem manere summam quadratarum velocitatum in corpora ductarum, et e converso. Ex 1mo autem articulo jam colligi poterat (7mo), si eadem maneat potentia etiam aequalibus temporibus aequalem manere in universo quantitatem actionis motricis, et vicissim. Haec pertinent proprie ad motum aequabilem, possunt tamen et ad inaequabilem accommodari, et tunc rationes ordinatim compositas voco. Uti dicere soleo ductus figurae in figuram, quales concepit Gregorius a S. Vincentio esse in ratione ordinatim composita figurarum, quibus invicem ductis prodeunt.

De Substantiae notione pulcherrima disquisitio est, eam quia ingredi coepisti, comitem me adjungo, quod si interdum diversos exitus tentamus, tendemus tamen ad eundem scopum. Haereo autem circa id quod ais Substantiae conceptum esse, qui ita unum repraesentat, ut nihil ab eo repraesentaminis possit tolli. Videris enim mox paulo aliter describere, ut Substantia sit, quod seorsim concipi potest, quae definitio non videtur coincidere priori. Et cum prioris sensum non satis percipiam insistam interim posteriori, quem pulchre declaras, ut si sint A, B, C possitque praecedens concipi sine sequente, non contra, futurum sit A substantia, B ejus modus, et C modus modi; dummodo scilicet A non rursus alio indigeat ut concipiatur. Haec sane peringeniose. Duo tamen monenda occurrunt, unum in hac ipsa notione, alterum in ejus applicatione. Nempe quoad ipsam notionem haec est difficultas, quod ea non prohibet dari duo A et B, quae singula seorsim concipi possint, et praeterea tertium C, quod indigeat utroque, unde sequetur posse dari aliquid quod sit duarum simul substantiarum modus, seu simul in duobus subjectis. Addo quod fieri potest, ut C inaequaliter indigeat ipsis A et B ad conceptum suum. Ut taceam modificationem plus aliquid importare videri, quam simplicem ad conceptum indigentiam. Puto autem conceptum intelligi distinctum. Verum ut ad alterum veniam circa quod monere aliquid volebam, applicationem nempe ad substantiam, nonne etiam ad substantiae conceptum indigemus attributis? quodsi exigas, ut saltem non alia indigeretur substantia, circulum committeremus in definiendo. Deinde praeter primam substantiam nulla est (credo) quae per se possit concipi. Agnoscis autem opinor, hanc solam substantiam non esse, vel potius ita nomen substantiae ab hominibus accipi, ut multae sint substantiae in universo. Materia utique non per se concipitur, sed per partes quibus constituitur. Sed nec Mentes quantum judico per se concipiuntur, cum habeant causam, et generaliter creaturae connexionem habent, nascentem a causa communi. Extensio mihi nihil aliud esse videtur, quam continuus ordo coexistendi; ut tempus continuus ordo existendi successive. Unde non unum magis quam alterum pro substantia habeo, sed ipsa quae sic existunt. Caeterum modi sunt mutabiles, sed substantiae, attributa, proprietates perstant. Et talis ni fallor expetenda definitio est, qua substantia non tantum a modis, sed et ab aliis praedicatis distinguatur. Haec igitur omnia Tibi examinanda submitto, atque ita nos magis magisque in rei interiora penetraturos spero.

Gratias ago tum de indicato Bernardi Novellarum literariarum autoris loco, quem ob elogium additum de quovis potius quam de me accepissem, tum pro expositione demonstrationis Bredenburgianae, quae non valde satisfacit (: et (: et ... judicari. :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, wohl um sie von der Abfertigung auszuschließen. communi paralogismo laborat; quo determinatum sive infallibiliter futurum necessario confundunt. Futurorum contingentium determina[tio] est veritas ex causis, sed est tamen ratio cur futura illa contingentia non necessaria debeant judicari. :) Putabam autem pertinere non tam ad quaestionem de necessitate, quae non ex re, sed ex turbatis notionibus difficultatem habet, quam ad doctrinam de substantia, unde ejus notitiam expetebam. Quod superest vale et fave[,] dabam Hanoverae 31. Decembr. 1700.

ANHANG