Series II Band 3 · No. 243.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
18. Oktober 1700. [242.245.]
Illustri Viro Godefrido Guilelmo Leibnitio S. P. B. De Volder.
Volupe mihi admodum fuit, ex tuis intelligere, Sereniss. Electorem cogitare de fundanda Scientiarum Societate, imo eam tuis consiliis fundasse. Bonum equidem factum, quod dum plerique Principes sibi gloriosum reputant, opes et suas et civium suorum non opes tantum, sed et vitam in bella, hoc est, in perniciem generis humani profundere, exsurgat nonnemo, qui de scientiis, et iis quae prodesse hominibus possint, cogitet. Sed ut ab ipso Electore nihil aliud expectandum est, quam ut voluntatem, auctoritatemque, et forte etiam quidpiam de facultatibus suis in hoc tam utile negotium impendat, ita summopere probo, quod te hujus Societatis elegerit gubernatorem. A te enim, Vir Amplissime, qui animo tuo complexus es, quidquid in scientiis laudabile, optime expectari potest, ut veras et in posterum profuturas leges et agendi inquirendique modos praescribas, tuisque consiliis Societatem condas in longa usque tempora Reip. literariae summopere profuturam. Ex tuis video, multos jam nomina illi Societati dedisse, daturosque. Quid ergo? Omnesne admittentur, qui volent? An vero tua, an primorum Collegii membrorum erit electio? Prius si fiat, metuenda forte erit turba, si posterius, invidia. Certe hoc si sit, cavebis, opinor, ne obliviscaris D. Fatio, ni novas de te querelas concitare velis. Sed quid nugor haec coram te, de quo mihi persuasissimum est, quicquid constitueris, recte et sapienter constitutum fore, et e re optima Societatis.
Quod attinet virium aestimandarum leges, de iis, postquam agnovi celeritatem a viribus distinguendam, ita tuis, nisi fallor, principiis convenienter ratiocinatus sum, aut potius tuum ratiocinium hoc modo mihi proposui. Actio procul dubio nihil aliud est, quam exercitium virium certo tempore; per exercitium virium intelligo, quidquid demum sit, quod ex viribus fluat, et ab iisdam producatur; nec tempus advoco, nisi quia de actione determinanda agitur, quae determinatio, ex viribus solis, utpote quae per se aeternum perseverarent, non sequitur, sed cum producta virium successive et homogenee fiant, optime mensuratur successione homogenea, hoc est, tempore. Quae quidem omni actioni communia sunt. Quod si nunc actionem corpoream spectemus, considerandum erit, quid sit illud virium exercitium, sive quodnam sit plenum istarum virium effectum. Hoc autem ipsum est, spatium certa velocitate transmissum. Hoc ipsum enim et nihil amplius producitur. Ipsa autem velocitas determinat quidem vires, sed non determinat actionem, utpote cum velocitas, non secus ac vires, aeternum perseveratura sit eadem, quae idcirco determinatur per spatium. Nec tempus hic considerandum est, quia non est virium effectum, sed mensura solummodo, qua dato spatio velocitas, vel data velocitate spatium determinatur. Imo cum velocitas consideretur, tanquam effectum potentiae, non tanquam potentia, adeoque ea ingrediatur actionis valorem patet actiones idem spatium diversa velocitate absolventes esse, ut velocitates. Hinc ergo actionis valor erit ut sv (si per s spatium, per v velocitatem, per t tempus designem) sive cum sit s ^&!|∝ vt, erit actio ^&!|∝ v2 t, quod ipsum illud est, quod intendis.
Quod ultimum demum spectat, substantiae scilicet activitatem ex se, de eo optime notas, substantiae definitionem constituendam esse, antequam de ea activitas demonstrari potest. Hanc autem quoniam tibi visum est a me exigere, en quo pacto notionem substantiae exponam. Fundamenti loco assumo, omnem cognitionem nostram niti solis conceptibus, eorumque indices esse verba. Primum ergo conceptus distinguendi erunt, dein singulis eorum voces, tanquam signa, assignandae. Si ergo conceptus meos contempler, in iis mihi invenire videor hanc diversitatem. Vel enim conceptus mihi unum quid repraesentat, a quo nihil repraesentaminis possim tollere, quin pereat totum; vel duo mihi repraesentat, quorum alterum seorsim concipere queam, alterum nequeam. Si primum contingat, dico conceptum hunc esse conceptum rei, sive substantiae, et objectum ei respondens voco rem sive substantiam. Sin posterius, hos conceptus voco conceptus modorum, et objecta horum conceptuum voco modos. Qua denominatione eo lubentius utor, quia ut in confesso est, quaecumque aut sunt, aut concipiuntur vel substantias esse vel modos, ita existimo hoc discrimine omnes conceptus nostros involvi. Nam si plura duobus in conceptu involvantur, ut A, B, C, aut singula seorsim poterunt concipi, et erunt tres conceptus, non unus; aut A poterit concipi absque B et C, non vero B et C absque A, licet B absque C et C absque B queat concipi, quo in casu iterum erunt duo conceptus diversorum modorum unius substantiae. Sin vero A absque B et C, non vero B absque A, sed quidem absque C possit concipi, non vero C absque B, erit C quoque modus, sed modus modi B, ut exemplo coni rectanguli utcunque illustrari potest, cujus rectus angulus non absque cono, nec conus absque corpore potest concipi, potest autem corpus absque cono, et conus absque angulo recto; et sic de reliquis. Quae ut exemplo declarem. Invenio in me conceptum motus; in quo conceptu manifeste involvuntur duo, primo ipsum corpus, dein corporis translatio, quam motum voco. Quae ita se habent, ut corpus absque motu possim, motum absque corpore nequeam concipere; motus ergo modus erit corporis. Si porro corporis conceptum efformare velim, necesse est, ut de eo aliquod attributum, quod ejus essentiam repraesentat, concipiam. Hoc ergo aut unum repraesentabit, aut duo; si unum, hoc ipsum de quo nihil separare possum, et cui motum possum ascribere, vocabo substantiam corpoream, cujus modus erit motus. Sin duo, aut utrumque eorum absque altero possum concipere, et tum dicam corpus ex duabus substantiis componi, aut alterum absque altero concipere potero, alterum non potero, quo in casu prius vocabo corporis substantiam, posterius ejus modum. Uterer exemplo extensionis, quod ad hanc rem hactenus accommodatissimum censui, nisi vererer, ne in eo dissentias, quod extensionem unum quid repraesentare dicam, et utar tamen, quia, cum in exemplis non necessario requiratur veritas, ex eo videbis, opinor, clarius, quid velim.
Extensionem cum concipio, unum quid mihi repraesentatur; possum quidem eam majorem minoremve concipere, sed in quacunque magnitudine concipio uniusmodi extensionem, quam aut totam, ut ita loquar, concipio, aut nihil ejus. In figura vero et motu concipio et extensionem, quam absque figura, et motu possum concipere, et concipio extensionis vel certum terminum vel translationem, quae absque extensione concipi nequeunt. Erunt igitur modi. Quod si neges, extensionem unum quid repraesentare menti. Sit ita. In extensionis ergo conceptu, concipitur ipsa res, quae extensa est, et extensio, quae ei accidit; quod si sit, extensionem dicam esse rei extensae modum. Sed de re illa, cujus extensio est modus, aut profecto nihil concipio, aut si quid, de eo redibit eadem quaestio, an unum quid repraesentet, quod se solo concipiatur, an vero duo quorum alterum se solo concipiatur, alterum minus. Qua ratione manifestum est nos tandem deventuros ad id, de quo aut nihil concipiatur, aut quod concipiatur se solo. Quod ultimum, cum sit id cui reliqua priora accidunt, substantia dicetur, de qua idcirco aut nullum habebimus conceptum, eritque mera vox, nihil significans, aut habebimus conceptum, qui unum quid repraesentet. Haec mea substantiae notio est, quam optime existimo convenire vulgaribus substantiae, licet obscurioribus definitionibus. Per se enim existet, hoc est, nullum, in quo insit, subjectum requiret, et accidentibus substabit. Praeter causam efficientem nulla indigebit re ut existat, quae Cartesii adumbratio est.
Non ausim mihi, Vir Amplissime polliceri, te haec probaturum; suspicor enim ex iis, quae inter nos acta sunt te aliam, et abstrusiorem longe substantiae notionem efformare; quam si dederis, ex differentia tuae meaeque notionis aliquid mihi, spero, luminis affulgebit; inquirendumque porro erit, num ex tua activitas sequatur, et num illa rei, de qua agitur, accommodari possit. Quamcunque profecto dederis, certus sis me de voce disputaturum nunquam.
In his dum sum, incidi forte in locum, qui continetur dans les Nouvelles de la Republ. des lettres, mois d'Octobre, ubi D. Bernards earum auctor mentione facta opinionis Malbranchianae, quae Deum unicam motus causam facit, haec habet. C'est tout ce qu'on a pû dire de plus *raisonnable jusques icy; mais il y a bien des gens, qui soupçonnent, que ce ne soit la couper un noeud qu'on ne peut delier. On dit, qu'un des grands Philosophes de ce temps a trouvé une demonstration, pour prouver que les estres creéz ont quelque efficace; tout le monde doit le solliciter à mettre au jour une decouverte si belle et si utile.* Non dubito, quin de te loquatur. Id certe constat plures esse mecum, qui hujus rei demonstrationem avidissime desiderent.
Denique quod de Bredenburgio quaeris, ea de re eadem ferme accepi, quae habet Baylius. Fuit ille Bredenburgius e primariis doctoribus ejus coetus, qui Rhenoburgi in vicino huic urbi pago singulis annis ter quaterve convenit, confluentibus eo undique ejus sociis. In hoc coetu duo peculiaria sunt, quod ad sacram Synaxim admittant omnes, qui Christum profitentur, cujuscunque de caetero sint opinionis, respectu earum controversiarum, quae in sectas misere discerpserunt Christianos; deinde quod unicuique viro concedant loquendi, dicendi, precandi publice, hymnos cantandi libertatem. Inter hos, ut dixi, eminebat Bredenburgius, de quo quae de refutatione Spinosae, et descripta deinde a Bredenburgio demonstratione, et cum amicis communicata vera sunt, quae habet Baylius, quae idcirco repetere non est necesse. Ejus autem demonstratio, hoc enim opinor, te primario respicere, quatuor continet propositiones, quarum prima ait, dari Ens necessario existens. 2da omnia istius entis attributa necessario existere; 3, operationem, sive agitationem, aut forte melius vim revera et necessario agentem aut potius vim activam esse attributum istius entis; denique hujus entis effecta necessario existere, et existere talia, qualia sunt. Axiomata, ex quibus haec conficit, sunt: 1. Ex nihilo nihil fieri, 2. et id quod est, sive aliquid nunquam in nihilum abire propter infinitam inter ens et nihil distantiam; ut et 3. in effecto non plura contineri, quam in causa. Ita autem summatim ratiocinatur. Datur aliquid, certum ergo est ex 1 et 2 axiom. ens reale necessarium esse. Nam si neges, confitearis oportet, nihil esse. Hoc enim ente necessario existente negato, pereunt omnia. Hinc 2do concludit, attributa hujus entis utpote quae naturam ejus exprimant, necessario existere. 3. Quia ad se in esse aeternum conservandum, maxima quae concipi potest vis agens requiritur; Aeque impossibile est Deum sive ens necessario existens non operari, ac non esse. Imo vis haec activa est attributum Dei. Tandem ex 1 et 2do axiomate sequitur vim necessario agentem necessario existere. Datur enim vis activa. Haec hic in hunc modum ferme accumulat, aliquantulum, ut apparet, confusius. Ex quibus 4o facile sequitur, omnia effecta esse necessario talia qualia sunt. En tibi demonstrationis summam; quam ex libello, quem apud amicum tandem reperi, apud bibliopolas enim frustra quaesivi, excerpsi. Ipsum libellum, si haberi potuisset, libenter tibi curassem. Hunc libellum, ut recte ait Baylius, repertum post mortem Hartogsveldii, in quo, quod mores, pietatem, et ut loquuntur, devotionem spectat, omnia invenias egregia, ingenii vero acumen, et judicii soliditatem merito desiderares, edidit Kuperus, homo, nisi vehementer me fallunt omnia, nequissimus, qui externa quadam pietatis specie se insinuarat in amicitiam Hartogsveldii, imo eandem postquam bis terve gravium criminum convictus amiserat, ficta quadam poenitantiae specie denuo recuperaverat. Addidit etiam refutationem; cui respondit Bredenburgius. Hinc inter conventus Rhenoburgei, ad quem etiam Hartogsveldius et Kuperus pertinebant, asseclas orta est lis magna. Aliis Bredenburgium tanquam Atheum et omnis religionis (utpote quae, fatente etiam Bredenburgio, cum Deo necessario operante consistere non posset) contemptorem accusantibus. Fieri enim non posse, ut quis demonstrationem habeat, quam rite factam reputet, et tamen contrarium ejus quod demonstratum erat, sibi persuadeat, Bredenburgio vero, confitente quidem se hanc demonstrationem rite factam agnoscere, imo clare dicente eam refutari non posse, nisi statuatur ex nihilo aliquid fieri, sed tamen asseverante, se contrarium credere, adhaerentem non rationi, sed verbo Dei revelato. Hoc effugium videtur probare Baylius, sed non probavit Limburgius apud Amstelodamenses Remonstrantes quos vocant, Theologiae Professor, inter quem et Bredenburgium publice haec controversia agitata fuit, an quis credere posset, contrarium ejus, cujus demonstrationem evidentem perceperat. Quae res eo in statu perseveravit, aliis Bredenburgio faventibus, aliis eum detestantibus ad Bredenburgii usque mortem. Haec summa rei est. Vale.
Lugduni Batav. a. d. XVIII Octobris MDCC.