Series II Band 3 · No. 242.
LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER
Wolfenbüttel, 6. September 1700. [232.243.]
Viro meritis et doctrina insigni Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.
Aliquot menses elapsi sunt ex quo literas tuas novissimas accepi, sed quo minus responsionem
maturare possem fecere multae distractiones, quas peperit iter Berolinense. Nam Serenissimam
Electricem Brandeburgicam hoc vere a matre fratreque quos inviserat, domum
reducem; in illam aulam secutus totam pene aestatem illic trivi gratissimis ut verum fatear
vinculis irretitus. Nam praeterquam quod magna fuit tantae Principis erga veterem clientem
benignitas, ipse potentissimus Elector ejus maritus quam dudum in animo habuerat fundationem
Societatis scientiarum, me potissimum ad jussa ejus annitente in rem contulit. Passim viri
egregii non in ditionibus tantum Electoralibus, sed et longius remotis nomina dedere, dabuntque
ad exemplum Regiae Anglicanae, nullo numero praefixo, nec aliis conditionibus exigendis,
ab iis qui Berolino absunt quam ut singulis circiter trimestribus, si saepius nequeant, scribant ad
Secretarium Societatis, et si quid habent suum alienumve ad augmenta doctrinae profuturum
quantum commode possunt transmittant. Dabiturque vicissim opera, ut studia eorum juventur
ope societatis, et omnia in publica commoda dirigantur. Qui Berolini erunt statis temporibus
convenient, nonnulli et labores utiles sibi poscent. Naturae artisque operum indagatio, observationes
coelestes, mechanica et chemica non negligentur. Voluit spontaneo animi motu Serenissimus
Elector, ut Linguae et rei Germanicae cultus adjungeretur. Quod quo magis ad
scientias proficiat, suasi Lexica terminorum technicorum condi, quibus opifices et varia alia
vitae genera utuntur, in quibus ingens rerum verborumque thesaurus latet. Praeterea Historiae et
elegantioris eruditionis cura accedet, et ut verbo repetam, nihil spernetur, quod faciat ad
augmenta doctrinae solidioris.
Haec cum ita studiose agitarem, inter quotidiana officia aulica, et amicorum congressus, et nocturnos labores, ut varia scripta delinearentur promovendae, formandae, instruendae societati, ita tempus elapsum est ut nihil pene mihi, nihil colendo cum amicis literario commercio superesset. Nam et plerumque aulam secutus sum in vicinas villas, et vix una alterave post mediam noctem hora domum redii, quibus sum non parum defatigatus. Sed me solor successu, quem et apud amicos excusationi meae profuturum spero: nec ante sum Berolino digressus, quam expedita fuere plerumque omnia, signatae literae Electorales fundationis, Instructio Generalis Societatis comprobata apud eos qui plurimum possunt, et quod non postremum est, coeptum aliquod observatorii aedificium, expeditaque quaedam privilegia, per omnes amplissimas Electoris terras valitura, unde processu temporis fundus aliquis nascatur Societati, quo observationes physicae mathematicaeque, et observationum instrumenta parari typographia instrui, laboresque maxime necessarii aut profuturi juvari possint. Porro me etiam absentem voluit Serenissimus Fundator curam habere societatis et si quid opus, ad eum referre, honorifico in eam rem diplomate dato.
Ita habes, vir Nobilissime, acta mea, quae Tibi publicis commodis et cultui veritatis tantopere intendo, spero grata atque accepta fore. Quin etiam ab ope tua consilioque mihi plurimum promitto. Vides enim non tam nostram aut Brandeburgicam quam generis humani rem agi, cujus interest, rerum potentes excitari ad tam nobiles curas, darique operam ne in irritum cadant, si qui illis felices impetus venere. Porro inter eos qui utilia consilia auxiliaque afferre possint, vix quenquam temere Tibi anteponam, et magnis documentis expertus Tuum veritatis amorem non dubito quin et velis. Haec itaque accipies non in id tantum ut Tibi me purgem, sed etiam ut ne nescires, quae mihi mehercle non magis ad me quam ad Te pertinere videntur. Nunc ad Tuae Epistolae argumentum venio.
Ac primum non magis mihi gaudeo, quam Tibi gratulor repertam veritatem, et comprobatas meas aestimandarum virium leges. Elegantissime Dn. Joh. Bernoullius monstravit, quomodo corpus celeritatis ut 2, seu secundum nos virium ut 4, eas quatuor incursibus in Elastra obliqua consumat. Quodsi in schemate ejus pro Elastris L, M, N, O, tecum ponamus corpora quatuor ipsi C per omnia aequalia, et quiescentia, in quae ea qua in Elastra obliquitate incurrat corpus C, idem prorsus erit effectus motusque in corpore C, loco autem elastrorum tensorum, corpora L, M, N, O, movebuntur celeritatibus ut 1, ita ut directiones ipsorum sint respective parallelae ipsis CP, LQ, MR, RN, sic tota vis corporis C translata erit in quatuor corpora ipsi aequalia, singula dimidia ipsius celeritate mota, tantumque a Dno. Joh. Bernoullio assumitur lex concursus obliqui, a plerisque ni fallor admissa, a me praeterea assumitur corpus in aliud aequale quiescens directe incurrendo ad quietem redigi, totamque alteri celeritatem suam dare, quae itidem non experimentis minus quam communi assensu comprobantur. A Te vero, Vir eximie, praeclare ostensum est, sive Elastro adhibito, sive ejus loco corpore aequali, non posse non in absurdum incidi hypothesi communi, quae vires corporis celeritate simpliciter aestimat. Et ausim facile contendere, nullam praeter nostram Hypothesin (quae una vera est), variis varieque intricatis casibus, quos olim multimodis tum in concursu obliquo, tum in aliis tentavi, esse satisfacturam.
Interim haec quae veritatem optime comprobant, et contraria ad absurdum redigunt, cum tamen specialibus assumendis indigeant velut gravitate, elastro, concursu obliquo, non satis aperiunt fontes causasque, quod sola facere potest mea actionis aestimatio; quam Tibi jam arridere non dubito, cum illud pulcherrimum appareat dum eadem servatur quantitas virium, etiam eandem aequalibus temporibus quantitatem Actionis motricis in universo conservari: quod Cartesius velut per nebulam cum transvidisset expetissetque, non bene est assecutus, celeritate pro viribus substituta, et momentaneo pro actione temporali accepto. Agnosces etiam, opinor, nihil esse magis rationi consentaneum, quam ut tanto major actio censeatur quae idem citius praestat, et ut actio duas leucas duabus horis absolvens dupla est (extensive) actionis unam leucam una hora absolventis; ita hanc duplam esse (intensive) actionis unam leucam duabus horis absolventis. Et proinde primam actionem tertiae esse quadruplam, atque adeo actiones quae aequalibus temporibus peraguntur, esse ut quadrata celeritatum, nimirum ut vires. Sunt enim actiones in ratione composita virium temporumque. Neque intensivam aestimationem hic esse excludendam, cum duas actiones idem temporibus inaequalibus praestantes differre manifestum sit, et differre in majus, seu gradu,
Desideras postremo, Vir Nobilissime, Substantiae activitatem ex se, non tantum velut a posteriori (ut vocant) et ex eo probari quod ab alia creata substantia nihil accipere potest, et agit tamen, ut experientia constat; sed etiam a priori seu ex ipsa substantiae natura derivari. Verum ita vides constituendam prius esse Substantiae definitionem ac de ea nobis conveniendum, quod etsi non exiguae fortasse operae, non tamen fateor sine operae pretio foret. Itaque libenter ingrediar hunc campum, si me velis adjuvare in hac inquisitione (quod pro acerrimo ingenio tuo pulchre potes) et quid per Substantiam intelligas cujus activitatem demonstrari velles, vel nominali descriptione indicare, ne de rebus diversis Andabatarum more pugnemus. Philosophi olim in definiendo non admodum occupabantur. Scis Spinosam nuper eam dedisse definitionem Substantiae, quam nemo agnoscit, atque ita ad rem pertinentia non comprobasse. Qui in ipsum scripsere, nescio an dederint rectiorem, neque enim licuit scripta eorum attente examinare. Ego etsi mihi aliquid constituisse videar velim tamen cognoscere quantum convenire possit cum sensu Tuo. Caeterum quia Refutatorum Spinosae mentio incidit, quaerere a Te libet, quidnam illud sit, quod forte in Bayliano Dictionario multis rebus egregiis referto legi: Bredenburgium vestratem prius refutasse Spinosam edito libello, deinde altius meditantem, eo tandem devenisse ut videretur sibi Spinosae ratiocinium ad verae demonstrationis vim revocasse, eaque re turbatum, amicorum opem solvendo nodo frustra implorasse. Cuperum deinde scriptum Brede[n]burgii solis amicis destinatum edidisse, unde inter ipsos lites natas et Belgico sermone ventilatas. Itaque nosse optem ubi extet Bredenburgianum ratiocinium, aut quomodo haberi possit. Quod superest vale et fave. Dabam Guelfebyti 6. Septembr. 1700.