Series II Band 3 · No. 234.

ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ

Helmstedt, 16. April 1700. [233.235.]

Latin

Perillustris Domine,

Immatura morte oppressus est Caspar Cörberus, V. C. si tamen fas est mortem vocare, qua viri mortalitas magis finita est, quam vita. Obiit enim, ut audio, placide. Ego, ne aut excessisse, aut non implesse officii mei partes videar; constitui ad Perillustrem Potentissimi Electoris Vestri Cancellarium hanc rem ea, qua par est, devotione, nec Te inscio, referre, ut mei aliqua habeatur ratio. In literis enim, quibus quod nunc gero munus demandatum est, diserte legitur: Dagegen wir ihm im Nahmen unsers Chur- und Fürstl. Hauses hiemit die gnädigste Zusage *gethan, daß er bey befindenden seinem Fleis und guter unterweisung der jugend, wenn sich über kurtz oder lang eine seinen studiis conforme vacanz bey dem ordinariorum Philosophiae Professorum numero ereugnen wird, zu derselben verstattet, und mit dem salario, so Ihme alsdann gebühren wird, versehen werden soll.*

Haec ego Tibi indicanda existimavi, Indulgentissime Here, ut aut consilium meum confirmare, aut errorem emendare digneris. Vale. Deus Te salvum florentemque praestet. Scrib. d. XVI. April. MDCC. Helmstadii.

Perill. Nom. T. subjectissimus, E. S. Cyprianus, Acad. Jul. Prof. Publ. A Son Excellence Monsieur Leibnitzius, Conseiller privé de S.A.E. de Bronsvic et Lunebourg. Hannover. par couvert.