Series II Band 3 · No. 233.

LEIBNIZ AN ERNST SALOMON CYPRIAN

Hannover, [8.] April 1700. [231.234.]

Latin

Vir Celeberrime

Gaudeo Te salvum rediisse, doleo non diu apud nos mansurum. Sed quis Tibi meliora non recusanti irascatur? Nam apud nos agnosco multa adhuc obstare, quo minus Tui ratio statim habeatur, quam mereris. Susurrones equidem nescio quos, qui Guelfebyti Tibi nocere possint, non esse puto cur metuas; et, si spatium detur, caetera etiam recte successura sperem. De desiderio Tuo etiam Dn. Abbas Schmidius aliquid tetigit.

Observationes quas memoras nondum vidi, nec nisi titulus ad me pervenit. Utilis erit labor et a me commendatus non raro; recensendi libros anteriores, ut compleatur paulatim Historia literaria. Huic rei proderit Index chronologicus librorum inde ab inventa Typographia, cujus specimen ex Guelfebytana Bibliotheca confici curavi.

Cum Dn. Thomasius publice ac solenniter promiserit abstinere cavillis, quos attingis, spero promissis staturum, ne quae utilia afferre poterit admistis odiosis gratiam et fructum perdant. Si quid in me tale jactum deprehendatur facile condono.

Optarim Hofmannum, et Cellarium et Ludovicum viros egregie doctos satis otii habere, ut operam conferre possint. Ex literis quas ad amicum scripsisti, intelligo Dn. Struvium consilio utili accessisse, cujus certe doctrina facit, ut sperem aliquid non protritum. Ceterum nec philosophos nec theologos extraordinarios a Dⁿo Thomasio aut amicis recenseri improbavero, ut Schwenckfeldium, Davidem Georgium, Weigelium et similes, dummodo id ea qua par est circumspectione fiat.

Campanella non indignus est qui a Te producatur; tametsi mihi ille Cardano nec ingenio nec eruditione ulla ratione comparandus videatur. Doctrinam tamen viri et quae affert meliora velut in systema redigi non inutile foret. Varia ejus nondum edita passim habentur. Ipse vidi librum inscriptum de Monarchia Messiae, qua Papae consilium dare voluit, potiundi imperio orbis. Satis apparet monachum chimaeris assuetum, de rebus humanis parum sane judicasse. In L2 : judicasse. Ad Dn. Cyprianum Prof. Helmst. 8 April 1700 Vale. Dabam Hanoverae April. 1700

Deditissimus G. G. Leibnitius