Series II Band 3 · No. 231.

ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ

Helmstedt, 4. April 1700. [226.233.]

Latin

Illustris Domine,

Publicum munus, Serenissimorum Nutritorum auspiciis Tuoque beneficio in me collatum, ea, qua par est, fide sustinebo. Edidi hanc in rem, quod Tuae censurae submitto, programma, olim, si conatum probaveris, exasciandum, ac sub titulo dissertationis de vita et philosophia Thomae Campanellae edendum. Laudavi aliquot libros, non omnibus visos, qui heic philosophiam interpretantur, idque ea potissimum ratione factum est, ut mihi servem amorem Tuum, quo res admodum tritae indignae sunt. Thomasius societatem literariam instituit, quae singulis mensibus vetustos ac fere neglectos libros recensebit, integrasve dissertationes varii argumenti adjiciet. Insunt coetui mentes quaedam bene literatae, quibus nihil commercii erit cum cavillis Thomasii, in nupera de fide historica dissertatione summum quendam virum aliosque minorum gentium deos impugnantis. Haesi aliquandiu in patria, Principum Gothani et Römhildensis colloquio dignatus ac mensae aliquoties admotus. Uterque me suffectum vult Doctori Sauerbrey, qui hactenus Gymnasio Academico Coburgensi directoris nomine praefuit, ac spes est, me propediem vocatum iri. Testor Deum, Illustris Here, nunquam me id muneris ambiisse: nec video tamen rationem sat idoneam, cur subterfugere debeam onus illud. Est quidem mens mea ad paideían academicam, ipsaque forte lingua, satis accommodata, nec est, cur Deo nullas gratias agam pro plausu literatorum pectorum, qui mihi aliorum illo nunquam minor contigit. At sunt tamen, quae vitam nonnihil molestam reddant. Primo certum est, susurrones quosdam me Guelpherbyti invidia onerare ob modestissimas illas ac luculentissimis rationibus superstructas in Arnoldi historiam animadversiones, quae nunc typographos fatigant. Deinde procul dubio munus, historiam publice docendi, Dn. Cörberus sibi vindicabit: quo quidem ego indignus sum; sed poteram forte industria et judicio dignus censeri olim. Neque enim ante hos XV annos is fuit Cörberus, qui nunc est, et tamen eloquentiae professione ornabatur: ac video sane frequenti usu comprobatum esse, ut muneribus, cum susciperent primum, impares essent quidam ex nostris. Tandem D. Niemeierus cotidie protestatur contra lectiones meas metaphysicas et logicas, nihilque harum deliciarum sibi eripi passurus est: Bohmeri autem Professionem alii iam decretam esse, constat. Ignoscas autem, Illustris Domine, Here parente propensior, meae dicacitati, qua in sinum Tuum effundo, quae ad fortunam meam spectare videntur. Scio enim Dei ope factum esse, ut me diligeres, Tuoque adeo judicio cadam et stabo. Literatissimus Struvius ut Tibi innotescat, his literis conatus est efficere. Vale, Domine Illustris, Numen Te servet. Scrib. Helmstadii in Acad. Jul. MDCC d. IV. April.

Illustr. Nom. T. subiectissimus E. S. Cyprianus, Prof. Publ.

P.S. Perillustri Dn. Vicecancellario alterutrum programmatis exemplum exhiberi rogo et obtestor.

P.S. De Professione historiarum penes neminem verba feci, nisi apud Deum et Te, Vir perillustris, ut me consilio Tuo regas.