Series II Band 3 · No. 227.

BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ

Leiden, 12. (22.) November 1699. [223.230.]

Latin

Illustri Viro Godefrido Guilielmo Leibnitzio S. ­P. B. De Volder.

Nescio qui fiat, ut tantum non omnibus, quae ad explicandam axiomatis a te assumti veritatem adducis assentiar, nec tamen conclusioni tuae plene assentiri queam. Admodum enim mihi placent, quae de Actione libera et violentiam faciente dicis; nec unquam dubitavi, quin causa vel perfectio foret in agente, quae facit, ut actio libera promtius praestetur; ut et quod addis, hanc perfectionem a tempore aestimandam, omnino verum censeo. Quid ergo est, quod me adhucdum ab assensu retinet? En tibi. Actio est exercitium potentiae; sed cum illa tempore fiat, actionis valor, ni fallor, aestimandus erit et respectu potentiae, quae actionis causa est, et respectu temporis, quo actio exercetur; adeoque actiones inter se erunt in ratione composita potentiarum et temporum. Ex quibus sequitur actiones ejusdem potentiae esse, ut tempora, ut et actiones eodem tempore peractas esse, ut potentias.

Nec credo in his ullam inter nos dissensionem fore. Verum quod ex his jam porro mihi confici videtur, vereor ut te assentientem habeat. Actio libera in se spectata non respectu certi et determinati temporis, sed respectu promtitudinis aut praestantiae suae, quae eadem est omni tempore, quo agit, plane, ut mihi apparet, respondet viribus ex quibus fluit, et quibus idcirco coaequatur. Fateor, ejus perfectio a nobis aestimari debet tempore, Über aestimari debet tempore von Leibniz' Hand: non tantum aestimatur tempore, sed quo aliquam viam absolvit, sed licet hoc sit, verum tamen est eam non pendere a tempore, utpote quae quibuslibet temporis partibus eadem sit, sed a sola proportione virium. Quodsi tales actiones certo tempore peractae inter se comparari debeant, primo spectanda est actionum in se praestantia, et deinde tempus, quo peraguntur. Quibus consequens est, actionem, quae una hora certum spatium absolvit, aequivalere illi quae duabus horis idem absolvit spatium. Nam quatenus prior actio duplo sive promtior, sive perfectior est posteriori, erit perfectio prioris dupla posterioris, verum cum altera duplo exerceatur tempore, haec rursus respectu temporis dupla erit alterius. Nimirum, actio prior respectu praestantiae actionis, aut promtitudinis, est ad posteriorem, ut 2 ad 1. Sed eadem respectu temporis ad posteriorem est, ut 1 ad 2. Unde ipsae actiones quae sunt in ratione composita praestantiae, quam habent in se, et temporis, quibus exercentur, erunt inter se aequales. Accedit et hoc quod iisdem nititur principiis. Potentia, a qua 2 leucae duabus horis percurruntur eadem est cum potentia, a qua 1 leuca una hora percurritur. Libera enim cum sit, invariata manet. Potentia vero, ex qua actio fluit, quae 1 leucam conficit hora una, dupla est potentiae, ex qua actio fluit quae 1 leucam conficit horis duabus. In se enim praestantia prioris actionis dupla est posterioris. Erit ergo potentia, ex qua actio fluit, qua 2 leucae 2 horis percurruntur dupla potentiae, ex qua actio fluit, qua 1 leuca 2 horis percurritur.

Addam et hoc, ex quo, opinor, clarius patebit, in quo differentia, quae in utriusque nostrum ratiocinio est, consistat. Ais, actiones eundem effectum praestantes esse in ratione reciproca temporum. Assentior, si de praestantia actionis in se spectata loquaris; sed si de valore actionis certo tempore peractae non item. De eo enim sic ratiocinor, Rectene an secus, tui erit judicii. Actionum effectum est idem utrinque. Ergo praestantia vel efficacia vel perfectio actionis, vel quocunque nomine uti libet, ad designandum id quod semper in actione idem est, ducta in tempus est idem. Efficacia itaque actionis A ducta in tempus, ut 1, est aequalis efficaciae actionis B ductae in tempus ut 2, erit igitur efficacia actionis A ad efficaciam actionis B ut 2 ad 1, sive reciproce, ut tempora. Atqui efficacia actionis respondet potentiae. Potentiae igitur idem efficientes sunt reciproce, ut tempora.

Haec sunt, Vir Amplissime, quae me hactenus detinent, ne tuis prorsus assentiar. Suspicor quidem te negaturum praestantiam actionis respondere viribus, hoc namque si verum sit, qui tueri tuam thesin possis? Verum cum haec actionis praestantia immediatum et plenum effectum virium sit, non video qui illis non respondere queat. Dices forte, effectum hunc esse formalem, non realem; sed non capio, qui effectus hic formalis minus respondeat potentiae, quam realis, qui vi hujus effectus formalis producitur. Deinde, qui sciri potest, quantum haec illave potentia effectus realis producat, nisi per experientiam, quam ab omni demonstratione a priori abesse oportet.

Miror, quod me praeteriisse dicas rationem hanc, qua differre dixisti motum promtiorem a tardiore, et differre in majus, cum in postremis meis illa ipsa verba repetierim, et plenum iis assensum praebuerim; sed addiderim, id quod in his latius exposui; id quod plus est realitatis in motu promtiori, compensari in tardiore duratione longiori.

Inter extensum et exercitum eam differentiam statuo, quod exercitus singula membra perire queant, manentibus reliquis; Extensi vero ne minima pars, quin simul pereant omnes.

Agnosco sufficere, sententiam necessario consequi ex intellectis, ut intelligi ~~et ipsa dicatur*, si scilicet ex intellectis sequatur a priori, secus si a posteriori. Etenim* *naturam gravitatis, ut exemplo quid velim pateat, optime intelligo, si intellexero ex systemate universali mundi, aut telluris nostrae particulari, necessario sequi corporum descensum; Neutiquam vero, si ex eo quod videam corpora descendere, ratiociner causam quandam, quam gravitatem vocem, cur hoc fiat, requiri.

Jam ex prioribus tuis, Vir Illustris, intellexi, quod postremae hae confirmant admodum, suspicari te, ita me deditum esse Cartesio, ut ejus auctoritati plane assentiar, et in eo putem me intelligere quae in aliis me intelligere negem. Cujus rei nullam faciam Apologiam, utpote quae, cum eam facerent etiam illi, qui ipsi mordicus adhaerent, nihil merito proficeret. Id tamen addam, me multos et magnos etiam circa principia tam in Physicis, quam in Metaphysicis agnoscere ejus errores, licet in multis generalibus praesertim ipsi assentiar. In exemplum adducam illud, quod ad rem nostram facit, me neutiquam intelligere, quid sibi velint Cartesius et Cartesiani, quando de anima humana corpori conjuncta, et in corpus agente, et vicissim a corpore patiente loquuntur; verba haec sunt, nullum meo judicio sensum habentia, nisi ostenderint, quo pacto ex cogitationibus sequatur motus, et ex motu cogitationes, quod tantum abest ut facere illos putem, ut e contrario nihil absurdius esse existimem. Quae etiam causa est, cur tua hujus conjunctionis ratio mihi placuerit tantopere; quae equidem explicat, non qui anima agat in corpus, et corpus in animam, sed qui mutationes animae et corporis fiant simul, licet singulae fiant a suis principiis.

Si igitur entelechiae tuae genere non differant ab anima, nonne sequitur ut anima nihil potest in corpus, nec corpus in animam, ita nec entelechias quidquam posse in materiam, nec materiam in illas? Unde sicut in corpore vis quaedam ponenda est, distincta ab Anima, qua corporis functiones peraguntur, ita in materia vis quaedam erit mutationis ab ipsa entelechia distincta. Hoc autem erat, quod innuebam, quando dixi, si entelechia ab extensione sive ab extenso differt, nihil in eam posse, nimirum entelechiam, si nec extensio sit; nec extensionis modus nihil in extenso mutationis effecturam. Quare recte respondes non differre a materia ĕnteléxeian. Differt certe, opinor, ab illa, quam primam vocas, et cujus natura in inertia et antitypia consistit. Haec ergo ĕnteléxeia materiae primae inducet mutationem aliquam, aut nullam. Si nullam, nec ĕnteléxeia quidem est illius materiae. Sin inducat, ut profecto facit, cum eam moveat, dubium illud remanet, qui fieri queat, ut ĕnteléxeia quae nec est materia prima, nec illius modus, sed substantiale quid a materia prima diversum, possit agere in materiam primam, illique mutationem inducere; Nec, opinor, dicere licebit, unam sponte sua alteri respondere; Hoc enim infert mutationem fieri et in entelechia, viribus entelechiae, et in materia prima, viribus materiae primae, quam tamen, cum eam in Inertia ponas, vires in se actrices res credo habere nullas.

In meo argumento circa continuitatem Motus, assumsi causam motus esse in corpore, non vero Deum quasi per miraculum corpus movere, nec posse concipi ullam causam corpoream agere in distans. Sed non est quod in eo haereamus, cum quidquid hujus sit, id ad summam rei de qua agitur parum faciat. Hoc tantum addam hac occasione, nunquam mihi placuisse illam Malebranchii, et quorundam Cartesianorum opinionem, motum fieri non vi concursus corporum, sed vi immediata Dei occasione concursus, corpus hoc illudve moventis. Ego vero ex hoc effectu neutiquam dubitavi, quin in ipso corpore esset vis quaedam motus, per quam tanquam per causam secundam produceretur ille motus, qui in corporum conflictu oritur. Qua de re mirifice mihi arriserunt illa, quae in Specimine dynamico (quod relegi hac occasione, si quam* *inde lucem foenerari possem) habes. Unum illud me torsit semper, quod hujus vis causam in corpore reperirem nullam, quod ipsum, ut opinor, originem praebuit, cur plurimi omnem corporibus actionem denegando, Deum in subsidium vocarint, eique omnem agendi vim ascripserint. Quare exultavi gaudio, ubi in Actis Lips. legi te, quem nihil absque summa ratione* *affirmare, et a quo, si ab ullo tale quid expectari posse, eram persuasissimus, asseverare, ~~Omni substantiae vim agendi inesse*. Videbam enim hoc ex notione sive natura substantiae demonstrato, multa, in quibus nunc haeremus, aperta fore, non dubito, quin innumera inde sequantur summo in Physicis usui futura. Equidem si demonstratum sit, omnem substantiam esse ex natura sua activam, adeoque eam, quae ex substantiae natura manat vim activam necessario conservari, patebit omnia quae contrariis motibus in se invicem impingunt corpora, esse elastica, nam si quae eorum elastica non forent periret communis motus quantitas, adeoque etiam illa vis, quae cum illa motus quantitate conjungitur, periret certe vis corporum aequaliter in se incurrentium, cum periret omnis motus. Constat autem jam inter nos, id quod in corporum elasticorum concursu conservatur, esse ut quadratum celeritatum ductum in molem. Quae quidem omnia et quae porro adducis in hanc rem[,] eam habent apud me vim, ut ea pulchre inter se consentientia admirer, et ut animo et affectu jam sim tuarum partium, et nihil malim, quam ut etiam ingenio esse possim. Nec tamen, vel ab ullo mortalium, tantoque minus a te, quem summopere suspicio, exigam, ut omnia ad formalia argumenta reducantur, utpote quae intelligenti minime necessaria sint, non intelligenti nihil prosint. Quare si ex his quae nunc latius exposui, videas, quid mihi desit, gaudebo si tarditati meae medicinam facere velis. Sin rem desperatam existimes, dolebo meam vicem. An mens mea a falsis notionibus vulgi, et Cartesianorum circa materiam et motum et substantiam corpoream satis libera sit, asserere non ausim. Id tamen me satis intelligere existimo, virium actionumque regulas ex eorum principiis deduci non posse, quascunque etiam leges sequamur, adeoque vel cum iis ad Deum confugiendum esse ăpò mhxanh̃w, quod minime probo, vel vires corporum ex substantia corporea deducendas, quod utinam possem. Qua in re ut meam ignorantiam ingenue confiteor, ita me summopere beares, si me hac luce impartiri velles. Quod ita tamen a te rogo, ut si impetrem, me summopere tibi devinctum, sin minus, nihil tamen me habere quod de te conquerar, cum res plane tui arbitrii sit, semper agniturus sim. Vale.

Dabam Lugd. Batav. a. d. XII Novembr. CDCXCIX.