Series II Band 3 · No. 226.
ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ
Helmstedt, 8. (18.) Oktober 1699. [222.231.]
Illustris Domine,
Quod felix faustusque domum reversus sis, ago Deo gratias, et precor, ut aeterna laude florentem virtutis Tuae gloriam aliis super alia augeas operibus. Systematis definitionum ductae sunt lineae, judicio Tuo proxime submittendae. Commendationis vero Tuae ea fuit vis, ut spes sit, consecuturum me munus Philosophiam extra ordinem docendi. Deus Tibi hoc atque plura alia, queis me exornasti, beneficia aeternum compenset. Ego operam dabo, ut curae Tuae Te nunquam poeniteat. Scrib. in Acad. Jul. MDCIC. d. VIII. Octobr.
Ill. Nom. T. subjectissimus Ernestus Salomo Cyprianus.